§35.29.1luce orta Cretensium levis armatura et Tarentini equites super torrentem proelium commiserunt; Telemnastus Cretensis popularibus suis, equitibus Lycortas Megalopolitanus praeerat;
天亮后,克里特轻装步兵和塔兰托骑兵在急流之上交战;克里特人特里姆纳斯托斯统率他的同胞,梅加洛波利斯人利科塔斯统率骑兵。
§35.29.2Cretenses et hostium auxiliares, equitumque idem genus, Tarentini, praesidio aquatoribus erant.
克里特人和敌方的辅助兵,以及同种的骑兵,即塔兰托人,充当取水兵的卫队。
aliquamdiu dubium proelium fuit ut eodem ex parte utraque hominum genere et armis paribus;
由于双方使用相同种类的人员和对等的武器,战斗在一段时间内胜负未分。
§35.29.3procedente certamine et numero vicere tyranni auxiliares, et quia ita praeceptum a Philopoemene praefectis erat, ut modico edito proelio in fugam inclinarent hostemque ad locum insidiarum pertraherent.
随着战斗的进行,僭主的辅助兵在数量上占了优势,部分原因也是菲洛波义曼曾向指挥官们下令,在进行适度交战后便假装败退,将敌人引诱至埋伏地点。
effuse secuti fugientes per convallem plerique et vulnerati et interfecti sunt, priusquam occultum hostem viderent.
大部分人在山谷中散乱地追击逃兵,还未见到潜伏的敌人,就已被击伤或击杀。
§35.29.4caetrati ita, quantum latitudo vallis patiebatur, instructi sederant, ut facile per intervalla ordinum fugientes suos acciperent.
持圆盾兵如此根据山谷宽度所允许的范围列队坐着,以便容易地通过行伍间的空隙接纳自己溃退的同伴。
§35.29.5consurgunt deinde ipsi integri, recentes, instructi; in hostes inordinatos, effusos, labore etiam et vulneribus fessos impetum faciunt.
随后,他们自己完好无损、精神饱满地列队起立,向混乱散开、且因劳累和伤势而疲惫不堪的敌人发起冲锋。
§35.29.6nec dubia victoria fuit: extemplo terga dedit tyranni miles et haud paulo concitatiore cursu, quam secutus erat, fugiens in castra est compulsus.
胜利是毫无疑问的:僭主的士兵立刻转身逃跑,以比追击时快得多的步伐,在溃退中被赶回了营地。
§35.29.7multi caesi captique in ea fuga sunt; et in castris quoque foret trepidatum, ni Philopoemen receptui cani iussisset loca magis confragosa et, quacumque temere processisset, iniqua quam hostem metuens.
在那次溃退中,许多人被杀和被俘;如果不是菲洛波义曼下令吹响撤退号,比起敌人他更害怕那更为崎岖、且若贸然前进在任何地方都会处于不利的地形,那么营地里也会陷入恐慌。
§35.29.8inde et ex fortuna pugnae et ex ingenio ducis coniectans, in quo tum is pavore esset, unum de auxiliaribus specie transfugae mittit ad eum, §35.29.9qui pro comperto adferret Achaeos statuisse postero die ad Eurotan amnem, qui prope ipsis adfluit moenibus, progredi, ut intercluderent iter, ne aut tyrannus, cum vellet, §35.29.10receptum ad urbem haberet, aut commeatus ad urbe in castra portarentur, simul et temptaturos, si quorum animi sollicitari ad defectionem a tyranno possent.
由此,并根据战斗的结局以及将领的性格,推测出他当时处于何等的恐惧之中,菲洛波义曼便派了一名辅助兵伪装成逃兵前去见他,该人去报告确凿的消息,称阿哈伊亚人已决定在第二天向流经城墙附近的欧罗塔斯河推进,以便切断通道,使僭主在想要归城时无法退却,或者粮食无法从城市运到营地,同时也要试探是否有些人的心思能被煽动而背叛僭主。
§35.29.11non tam fidem dictis perfuga fecit, quam perculso metu relinquendi castra causam probabilem praebuit.
逃兵的话并没有博得多少信任,反倒给那个惊恐万状的人提供了一个放弃营地的合情合理的借口。
§35.29.12postero die Pythagoram cum auxiliaribus et equitatu stationem agere pro vallo iussit; ipse tamquam in aciem cum robore exercitus egressus signa ocius ferri ad urbem iussit.
第二天,他命令毕达哥拉斯率领辅助兵和骑兵在防线前执行哨戒;他自己则率领军队精锐出击,仿佛排成战线,命令军旗更迅速向城市推进。