§35.30.1Philopoemen postquam citatum agmen per angustam et proclivem viam duci raptim vidit, equitatum omnem et Cretensium auxiliares in stationem hostium, quae pro castris erat, §35.30.2emittit.
フィロポイメンは、急行する軍列が狭く下り坂になった道を急いで進められていくのを見るや、すべての騎兵とクレタ人の補助兵たちを、陣営の前にあった敵の哨所へと出撃させた。
illi ubi hostis adesse et a suis se desertos viderunt, primo in castra recipere se conati sunt;
敵の哨兵たちは、敵が迫っていること、そして味方から自分たちが取り残されたことを見るや、最初は陣営へと退却しようと試みた。
§35.30.3deinde, postquam instructa acies tota Achaeorum admovebatur, metu, ne cum ipsis castris caperentur, sequi suorum agmen aliquantum praegressum insistunt.
その後、隊列を整えたアカイア同盟軍の全軍が近づいてくるのを見て、陣営そのものと共に捕らえられることを恐れ、かなり先を進んでいた味方の軍列を追うことに決めた。
§35.30.4extemplo caetrati Achaeorum in castra impetum faciunt et ea diripiunt; ceteri ad persequendos hostes ire pergunt.
直ちにアカイア同盟軍の軽盾兵たちが陣営へと突撃してそこを略奪し、残りの者たちは敵を追撃するために進み続けた。
erat iter tale, per quod vix tranquillum ab hostili metu agmen expediri posset;
その経路は、敵の恐怖から解放されて平穏な状態であっても、軍列がそこを抜け出すのが困難なほどのものであった。
§35.30.5ut vero ad postremos proelium ortum est, clamorque terribilis ab tergo paventium ad prima signa est perlatus, pro se quisque armis abiectis in circumiectas itineri silvas diffugiunt, momentoque temporis strage armorum saepta via est,
しかし、後尾で戦闘が始まり、背後で怯える者たちの恐ろしい叫び声が先頭の軍旗にまで伝わると、各々が自分のために武器を投げ捨て、道の周囲に広がる森へと四方に逃げ去り、一瞬のうちに、武器が散乱して道が塞がれた。
§35.30.6maxime hastis, quae pleraeque adversae cadentes velut vallo obiecto iter impediebant.
特に槍が、その多くが進行方向を遮るように倒れて、まるで防壁が築かれたかのように行く手を阻んでいた。
§35.30.7Philopoemen, utcumque possent, instare et persequi auxiliaribus iussis — utique enim equitibus haud facilem futuram fugam —, ipse gravius agmen via patentiore ad Eurotan amnem deduxit.
フィロポイメンは、補助兵たちには、いかなる方法であれ可能な限り追撃して詰め寄るよう命じ(というのも、いずれにせよ騎兵にとって逃走は容易ではないだろうからである)、彼自身は、より開けた道を通って、より重装の軍列をエウロタス川へと導いた。
§35.30.8ibi castris sub occasum solis positis levem armaturam, quam ad persequendum reliquerat hostem, opperiebatur.
そこで日没頃に陣営を設営すると、彼は敵を追撃するために残しておいた軽装歩兵を待った。
qui ubi prima vigilia venerunt, nuntiantes tyrannum cum paucis ad urbem penetrasse, ceteram multitudinem inermem toto sparsam vagari saltu, corpora curare eos iubet;
彼らが第一夜警時に到着し、僭主が少数の者たちと共に市へと侵入したこと、そして残りの非武装の群衆は森全体に散らばって彷徨っていることを報告すると、彼は兵たちに食事を取って体を休めるよう命じた。
§35.30.9ipse ex cetera copia militum, qui quia priores in castra venerant, refecti et cibo sumpto et modica quiete erant, delectos nihil praeter gladios secum ferentis extemplo educit et duarum portarum itineribus, quae Pharas quaeque Barnosthenem ferunt, eos instruxit, qua ex fuga recepturos sese hostis credebat.
彼自身は、残りの兵力のうち、先に陣営に到着していたために食事を取り適度な休息を得て回復していた者たちから、剣のほかには何も持たない精鋭を直ちに率い出し、パライへと通じる道と、バルノステネスへと通じる道という、二つの門の経路に彼らを配置した。 彼は敵が敗走からそこへと退却してくるであろうと信じていたからである。
§35.30.10nec eum opinio fefellit.
そして彼の予想は外れなかった。
nam Lacedaemonii, quoad lucis superfuit quicquam, deviis callibus medio saltu recipiebant se;
ラケダイモン人たちは、光が少しでも残っている間は、森の真ん中にある踏み外れた小道を通って退却していた。
primo vespere, ut lumina in castris hostium conspexere, e regione eorum occultis semitis se tenuerunt;
夕方の初め、敵の陣営の灯火が目に入ると、彼らはその向かい側の隠れた小道に身を潜めた。
§35.30.11ubi ea sunt praetergressi, iam tutum rati in patentis vias descenderunt.
それらを通り過ぎると、もはや安全であると考えて、開けた道へと下りていった。
ibi excepti ab insidente hoste passim ita multi caesi captique sunt, ut vix quarta pars de toto exercitu evaserit.
そこで待ち伏せしていた敵に四方から捕らえられ、あちこちで非常に多くの者が殺され、あるいは捕らえられたため、全軍のわずか四分の一程度しか逃れることができなかった。
§35.30.12Philopoemen incluso tyranno in urbem insequentis dies prope triginta vastandis agris Laconum absumpsit, debilitatisque ac prope fractis tyranni viribus domum rediit, aequantibus eum gloria rerum Achaeis imperatori Romano et,
フィロポイメンは、僭主を市の中に閉じ込めると、続く約三十日間をラコニアの地を荒らすことに費やし、僭主の力を弱め、ほぼ打ち砕いた上で帰郷した。
§35.30.13quod ad Laconum bellum attineret, praeferentibus etiam.
アカイア人たちは、彼の業績の栄光において、彼をローマの将軍と同等とし、ラコニア戦争に関する限りにおいては、彼をさらに上位に置いた。