§35.28.1erat autem Philopoemen praecipuae in ducendo agmine locisque capiendis solertiae atque usus, nec belli tantum temporibus, sed etiam in pace ad id maxime animum exercuerat.
然而,菲洛波义曼在统率队伍和占领阵地方面具有极高的技巧和经验,他不仅在战时,而且在平时也最极力地为此锻炼自己的精神。
§35.28.2ubi iter quopiam faceret et ad difficilem transitu saltum venisset, contemplatus ab omni parte loci naturam, cum solus iret, secum ipse agitabat animo, cum comites haberet, ab his quaerebat, §35.28.3si hostis eo loco apparuisset, quid, si a fronte, quid, si ab latere hoc aut illo, quid, si ab tergo adoriretur, capiendum consilii foret; posse instructos recta acie, posse inconditum agmen et tantummodo aptum viae occurrere.
每当他前往某地旅途,来到一处难以通过的山口时,他便会从各个方向观察该地形的性质,当他独自一人行走时,他自己便在心中反复思索,当他有同伴时,他便向他们询问:如果敌人在那个地方出现,如果从正面、如果从这一侧或那一侧、如果从后方发动袭击,应该采取什么计划;敌人可能会以整齐的战线迎战,也可能以混乱、仅适合行军的队伍遭遇。
§35.28.4quem locum ipse capturus esset, cogitando aut quaerendo exequebatur, aut quot armatis, aut quo genere armorum — plurimum enim interesse — usurus; quo impedimenta, quo sarcinas, quo turbam inermem reiceret; §35.28.5quanto ea aut quali praesidio custodiret, et utrum pergere, qua coepisset ire, via, an eam, qua venisset, repetere melius esset; §35.28.6castris quoque quem locum caperet, quantum munimento amplecteretur loci, qua opportuna aquatio, qua pabuli lignorumque copia esset; qua postero die castra moventi tutum maxime iter, quae forma agminis esset.
他会通过思考或询问来探究自己应该占据什么位置,或者应该使用多少武装士兵,或者使用什么种类的武器——因为这关系极大;应该把辎重退避到哪里,把手行李退避到哪里,把无武装的群众退避到哪里;应该用多少或什么样的卫队来保护它们,以及是继续沿着已经开始行走的道路前进,还是重新返回已经走过的路更好;以及对于营地应该占据什么地方,用防线包围多少土地,哪里有便利的水源,哪里有丰富的饲料和木材;对于第二天移动营地的人来说,哪条路最安全,队伍的形态应当如何。
§35.28.7his curis cogitationibusque ita ab ineunte aetate animum agitaverat, ut nulla ei nova in tali re cogitatio esset.
自年轻时起,他就用这些顾虑和思考如此锻炼着自己的精神,以至于在这样的情况下,对他而言没有任何新奇的念头。
§35.28.8et tum omnium primum agmen constituit; dein Cretensis auxiliares et quos Tarentinos vocabant equites, binos secum trahentis equos, ad prima signa misit et iussit equitibus subsequi super torrentem, §35.28.9unde aquari possent, rupem occupavit; eo impedimenta omnia et calonum turbam collectam armatis circumdedit et pro natura loci castra communivit; tabernacula statuere in aspretis et inaequabili solo difficile erat.
于是当时他首先整顿了队伍;接着把克里特辅助兵和被称为塔兰托人的骑兵(他们每人牵着两匹马)派往前锋,并命令骑兵在急流上方紧随其后,从那里他们可以取水,他占领了峭壁;在那里,他用武装士兵把所有的辎重和聚集起来的随营杂役围在中间,并根据地形的自然状况加固了营地;在崎岖不平的地面上搭建帐篷是很困难的。
§35.28.10hostes quingentos passus aberant.
敌人距离五百步。
ex eodem rivo utrique cum praesidio levis armaturae aquati sunt; et priusquam, qualia propinquis castris solent, §35.28.11contraheretur certamen, nox intervenit.
双方都在轻装部队的护卫下从同一条溪流中取水;在像营地靠近时通常发生的那种战斗发生之前,夜幕降临了。
postero die apparebat pugnandum pro aquatoribus circa rivum esse.
第二天,显而易见必须为了溪流周围的取水兵而开战。
nocte in valle a conspectu hostium aversa, quantam multitudinem locus occulere poterat, condidit caetratorum.
夜间,在背对敌人视线的山谷中,他隐藏了该地所能隐藏的尽可能多的持圆盾兵。