§35.25.1et populus quidem Romanus ita se ad omnis conatus Antiochi praeparabat; §35.25.2Nabis iam non differebat bellum, sed summa vi Gytheum oppugnabat et infestus Achaeis, quod miserant obsessis praesidium, §35.25.3agros eorum vastabat.
而罗马人民也确实在如此准备应对安条克的任何企图;纳比斯此时已不再拖延战争,而是用尽全力攻打居特乌姆,并对阿开亚人充满敌意,因为他们曾向被围困者派出了一支守备队,蹂躏着他们的田地。
Achaei non antea ausi capessere bellum, §35.25.4quam ab Roma revertissent legati, ut, quid senatui placeret, scirent, post reditum legatorum et Sicyonem concilium edixerunt et legatos ad T. Quinctium miserunt, qui consilium ab eo peterent.
阿开亚人此前不敢着手战争,直至使节从罗马返回,以便获知元老院的意向;但在使节返回后,他们既在西基翁宣告召集会议,又派遣使节去见提图斯·昆克蒂乌斯,向他寻求建议。
§35.25.5in concilio omnium ad bellum extemplo capessendum inclinatae sententiae erant; litterae T. Quincti cunctationem iniecerunt, quibus auctor erat praetorem classemque Romanam expectandi.
在会议上,所有人的意见都倾向于立即着手战争;但提图斯·昆克蒂乌斯的一封信带来了迟疑,他在信中建议等待罗马法务官和舰队。
§35.25.6cum principum alii in sententia permanerent, alii utendum eius, quem ipsi consuluissent, consilio censerent, multitudo Philopoemenis sententiam expectabat.
当一部分领袖坚持原有意见,而另一部分人认为应当采纳他们自己所咨询之人的建议时,民众都在等待着菲洛波义曼的意见。
§35.25.7praetor is tum erat et omnis eo tempore et prudentia et auctoritate anteibat.
他当时担任法务官,在那个时代,他在智慧和威望上都超越了所有人。
is praefatus bene comparatum apud Aetolos esse, ne praetor, cum de bello consuluisset, ipse sententiam diceret, statuere quam primum ipsos, quid vellent, iussit: §35.25.8praetorem decreta eorum cum fide et cura exsecuturum adnisurumque, ut, quantum in consilio humano positum esset, §35.25.9nec pacis eos paeniteret nec belli.
他首先说明,在埃托利亚人那里有一项很好的规定,即法务官在就战争事宜进行咨询时,自己不发表意见;因此他命令他们自己尽快决定他们想要什么:法务官将会忠实且尽责地执行他们的决议,并会努力确保,在人力所能及的范围内,他们既不后悔选择和平,也不后悔选择战争。
plus ea oratio momenti ad incitandos ad bellum habuit, quam si aperte suadendo cupiditatem res gerendi ostendisset.
这番讲话在煽动他们进行战争方面,比他如果公开劝说、显露出自己渴望行动所起的作用还要大。
§35.25.10itaque ingenti consensu bellum decretum est, tempus et ratio administrandi eius libera praetori permissa.
因此,在极大的共识下,战争被决定了,而进行战争的时间和方式则完全留给法务官自由决定。
§35.25.11Philopoemen, praeterquam quod ita Quinctio placeret, et ipse existimabat classem Romanam expectandam, §35.25.12quae a mari Gytheum tueri posset; sed metuens, ne dilationem res non pateretur, et non Gytheum solum sed praesidium quoque missum ad tuendam urbem amitteretur, naves Achaeorum deduxit.
菲洛波义曼除了因为昆克蒂乌斯意图如此之外,他自己也认为应当等待罗马舰队,它能够从海上保护居特乌姆;但因担心事情不容拖延,不仅会失去居特乌姆,还会失去为保护该城而派去的守备队,他便将阿开亚人的船只下水。