§35.25.1et populus quidem Romanus ita se ad omnis conatus Antiochi praeparabat;
そしてローマ市民は確かに、このようにしてアンティオコスのあらゆる企てに対して自らを備えていた。
§35.25.2Nabis iam non differebat bellum, sed summa vi Gytheum oppugnabat et infestus Achaeis, quod miserant obsessis praesidium, §35.25.3agros eorum vastabat.
ナビスはもはや戦争を引き延ばすことはせず、全力でギュテウムを攻撃しており、アカイア同盟が包囲された者たちに守備隊を送ったことを根に持って、彼らの領土を荒らしていた。
Achaei non antea ausi capessere bellum, §35.25.4quam ab Roma revertissent legati, ut, quid senatui placeret, scirent, post reditum legatorum et Sicyonem concilium edixerunt et legatos ad T. Quinctium miserunt, qui consilium ab eo peterent.
アカイア同盟は、これ以前には戦争を開始する勇気が出なかった、元老院の意向が何であるかを知るために、ローマから使節たちが帰還するまでは。 しかし使節たちの帰国後、シキュオンでの評議会を告示し、またティトゥス・クィンクティウスのもとへ、彼から助言を求めるための使節を派遣した。
§35.25.5in concilio omnium ad bellum extemplo capessendum inclinatae sententiae erant; litterae T. Quincti cunctationem iniecerunt, quibus auctor erat praetorem classemque Romanam expectandi.
評議会では、直ちに戦争を開始する方向へと全員の意見が傾いていたが、ローマの法務官と艦隊を待つように勧めるティトゥス・クィンクティウスの書簡が、躊躇を生じさせた。
§35.25.6cum principum alii in sententia permanerent, alii utendum eius, quem ipsi consuluissent, consilio censerent, multitudo Philopoemenis sententiam expectabat.
指導者たちのある者は当初の意見に固執し、他の者は、自分たちが自ら助言を求めた当人の助言に従うべきだとする中で、民衆はフィロポイメンの意見を待ち望んでいた。
§35.25.7praetor is tum erat et omnis eo tempore et prudentia et auctoritate anteibat.
彼は当時、戦略将軍であり、その時代にあって思慮においても威信においても、すべての者に勝っていた。
is praefatus bene comparatum apud Aetolos esse, ne praetor, cum de bello consuluisset, ipse sententiam diceret, statuere quam primum ipsos, quid vellent, iussit:
彼は、戦略将軍が戦争について諮問した際には自らは意見を述べないというアイトリア人たちの制度は優れた取り決めであると前置きした上で、彼ら自身が何を望むかをできるだけ早く決定するよう命じた。
§35.25.8praetorem decreta eorum cum fide et cura exsecuturum adnisurumque, ut, quantum in consilio humano positum esset, §35.25.9nec pacis eos paeniteret nec belli.
戦略将軍は、彼らの決議を忠実に、かつ慎重に実行するつもりであり、人間の思慮に依存する限りにおいて、彼らが平和をも戦争をも後悔しないように尽力するであろう、と。
plus ea oratio momenti ad incitandos ad bellum habuit, quam si aperte suadendo cupiditatem res gerendi ostendisset.
この演説は、もし彼が公然と勧めることで行動への熱望を示していた場合よりも、彼らを戦争へと駆り立てる上で、いっそう大きな影響力を持った。
§35.25.10itaque ingenti consensu bellum decretum est, tempus et ratio administrandi eius libera praetori permissa.
こうして、圧倒的な合意によって戦争が可決され、それを遂行する時期と方法については戦略将軍に一任された。
§35.25.11Philopoemen, praeterquam quod ita Quinctio placeret, et ipse existimabat classem Romanam expectandam,
フィロポイメンは、クィンクティウスの意向がそうであるというだけでなく、彼自身もローマの艦隊を待つべきだと考えていた。
§35.25.12quae a mari Gytheum tueri posset;
その艦隊は海からギュテウムを守ることができたであろう。
sed metuens, ne dilationem res non pateretur, et non Gytheum solum sed praesidium quoque missum ad tuendam urbem amitteretur, naves Achaeorum deduxit.
しかし、事態が引き延ばしを許さず、ギュテウムだけでなく、街を守るために送った守備隊をも失うことになるのを恐れ、アカイア同盟の船を引き出させた。