Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §35.23.1-35.23.11

防范安条克的战备与派往希腊的使节

第 1252 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

在与安条克的战争迫在眉睫之际,罗马元老院决定向希腊派遣使节,并在西西里和马其顿方向部署陆军与舰队,阿塔鲁斯的到来及其带来的情报进一步加剧了紧张局势。

§35.23.1ceterum eo tempore minus ea bella, quae gerebantur, curae patribus erant quam expectatio nondum coepti cum Antiocho belli.
然而,当时正在进行的那些战争,比起对尚未开始的与安条克之战的预期,并不那么令元老院议员们担忧。
§35.23.2nam etsi per legatos identidem omnia explorabantur, tamen rumores temere sine ullis auctoribus orti multa falsa veris miscebant.
因为尽管通过使节不断地打探一切消息,但无端产生的谣言仍将许多虚假之词与事实混杂在一起。
§35.23.3inter quae adlatum erat, cum in Aetoliam venisset Antiochus, extemplo classem eum in Siciliam missurum.
在这些谣言中,有人传言说,一旦安条克到达埃托利亚,他就会立即派遣舰队前往西西里。
§35.23.4itaque senatus, etsi praetorem Atilium cum classe miserat in Graeciam, §35.23.5tamen, quia non copiis modo sed etiam auctoritate opus erat ad tenendos sociorum animos, T. Quinctium et Cn. Octavium et Cn. Servilium et P. Villium legatos in Graeciam misit et, §35.23.6ut M. Baebius ex Bruttis ad Tarentum et Brundisium promoveret legiones, decrevit, inde, si res posceret, in Macedoniam traiceret, et ut M. Fulvius praetor classem navium viginti mitteret ad tuendam Siciliae oram, et ut cum imperio esset, qui classem eam duceret — §35.23.7duxit L. Oppius Salinator, qui priore anno aedilis plebei fuerat — §35.23.8, et ut idem praetor L. Valerio collegae scriberet periculum esse, ne classis regis Antiochi ex Aetolia in Siciliam traiceret: itaque placere senatui ad eum exercitum, quem haberet, tumultuariorum militum ad duodecim milia et quadringentos equites scriberet, quibus oram maritimam provinciae, qua vergeret in Graeciam, tueri posset.
因此,元老院虽然已经派遣法务官阿蒂利乌斯率领舰队前往希腊,但由于为了安抚盟友的民心,不仅需要军队,也需要威信,他们还是派遣了提图斯·昆克蒂乌斯、格奈乌斯·奥克塔维乌斯、格奈乌斯·塞尔维利乌斯和普布利乌斯·维利乌斯作为使节前往希腊,并且决定让马尔库斯·贝比乌斯将部众从布鲁蒂乌姆推进到塔伦图姆和布伦迪西乌姆,并从那里(如果形势需要)渡海前往马其顿;并让法务官马尔库斯·富尔维乌斯派遣一支由二十艘船组成的舰队去保护西西里沿岸,且由拥有指挥权的人来率领这支舰队—— 前一年担任平民营造官的卢修斯·奥皮乌斯·萨利纳托尔率领了这支舰队——,并让这位法务官写信给他的同事卢修斯·瓦莱里乌斯,告知有安条克国王的舰队从埃托利亚渡海到西西里的危险:因此元老院认为,除了他现有的军队之外,他还应该招募多达一万二千名紧急动员兵和四百名骑兵,以便用这些兵力保护该省面向希腊的沿海地区。
§35.23.9eum dilectum praetor non ex Sicilia ipsa tantum sed ex circumiacentibus insulis habuit, oppidaque omnia maritima, quae in Graeciam versa erant, praesidiis firmavit.
法务官不仅在西西里本土,而且在周围的岛屿上进行了这次征兵,并用守备队加强了所有面向希腊的沿海城镇。
§35.23.10addidit alimenta rumoribus adventus Attali, Eumenis fratris, qui nuntiavit Antiochum regem Hellespontum cum exercitu transisse, et Aetolos ita se parare, ut sub adventum eius in armis essent.
尤门尼斯之弟阿塔卢斯的到来,为这些谣言起到了推波助澜的作用。 他报告说,安条克国王已经率军渡过了赫勒斯滂,而埃托利亚人也做好了准备,以便在他到来时武装起来。
§35.23.11et Eumeni absenti et praesenti Attalo gratiae actae, et aedes liberae locus lautia decreta, et munera data, equi duo, bina equestria arma et vasa argentea centum pondo et aurea viginti pondo.
元老院向不在场的尤门尼斯和在场的阿塔卢斯都表示了感谢,并决定为他们提供免费住所、活动场所和招待,并赠送了礼物:两匹马、两套骑士装备、重一百磅的银器和重二十磅的金器。

词汇与语法注释

  1. 35.23.1curae patribus erant — 双与格结构,结合了目的与格(curae)和利益与格(patribus),意为“那些战争是元老院议员们所担忧的事”。
  2. 35.23.3adlatum erat ... classem eum in Siciliam missurum — 宾格不定式从句(eum ... missurum [esse])作为无人称被动动词 adlatum erat 的主语。从属的 cum 从句中的动词(venisset)使用虚拟式过去完成时,用以表示从过去视角来看的将来完成动作。
  3. 35.23.5copiis modo sed etiam auctoritate opus erat — 无人称短语 opus est(“需要……”)的句式,其中所需要的事物由夺格(copiis, auctoritate)表示。
  4. 35.23.8ut idem praetor L. Valerio collegae scriberet periculum esse ... itaque placere senatui ... scriberet — 这是由 §35.23.6 中的主动词 decrevit(决定)所支配的一系列 ut 从句的最后一环。书信的内容(scriberet)采用间接引语,主句由宾格不定式结构表示(periculum esse... 和 placere senatui...)。此外,虚拟式 scriberet(招募)作为间接命令(省略了 ut)依赖于 placere senatui。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §35.23.1-35.23.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:35.23.1-35.23.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。