Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §35.22.1-35.22.8

派遣舰队前往希腊与入侵博伊人领地

第 1251 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

罗马使节归国,阿蒂利乌斯被派往希腊保护盟友。两位执政官入侵博伊人领地,罗马军队在西班牙也取得了显著的战果。

§35.22.1sub idem tempus legati ab regibus Romam reverterunt; §35.22.2qui cum nihil, quod satis maturam causam belli haberet nisi adversus Lacedaemonium tyrannum, attulissent, quem et Achaei legati nuntiabant contra foedus maritimam oram Laconum oppugnare, Atilius praetor cum classe missus in Graeciam est ad tuendos socios.
几乎在同一时期,出使各国国王的使节们回到了罗马;他们没有带来任何足以构成战争的成熟理由,唯独针对斯巴达僭主除外;而阿开亚人的使节也报告称,该僭主违反条约正在进攻拉科尼亚沿海地区。 因此,法务官阿蒂利乌斯率领舰队被派往希腊,以保护盟友。
§35.22.3consules, quando nihil ab Antiocho instaret, proficisci ambo in provincias placuit.
鉴于来自安条克的威胁并无迫在眉睫,决定两位执政官都出发前往各自的行省。
Domitius ab Arimino, qua proximum fuit, Quinctius per Ligures in Boios venit.
多米蒂乌斯从最近的阿里米努姆出发,昆克蒂乌斯则途经利古里亚人,来到了博伊人的领地。
§35.22.4duo consulum agmina diversa late agrum hostium pervastarunt.
两支执政官的军队在不同方向上大肆蹂躏敌人的领地。
primo equites eorum pauci cum praefectis, deinde universus senatus, postremo in quibus aut fortuna aliqua aut dignitas erat, ad mille quingenti ad consules transfugerunt. —
起初是他们的少数骑兵及其指挥官,接着是全体元老院,最后是那些拥有一定财产或地位的人,总共约有一千五百人投奔了执政官。
§35.22.5et in utraque Hispania eo anno res prospere gestae; nam et C. Flaminius oppidum Licabrum munitum opulentumque vineis expugnavit et nobilem regulum Conribilonem vivum cepit, §35.22.6et M. Fulvius proconsul cum duobus exercitibus hostium duo secunda proelia fecit, oppida duo Hispanorum, Vesceliam Helonemque, et castella multa expugnavit; alia voluntate ad eum defecerunt.
同年,在远近两个西班牙,战事也进展顺利;因为盖乌斯·弗拉米尼乌斯攻占了防守严密、因葡萄园而富庶的利卡布鲁姆镇,并生擒了高贵的部落小王孔里比洛,而前执政官马尔库斯·富尔维乌斯与敌人的两支军队进行了两场获胜的战斗,攻克了西班牙人的两座城镇韦斯凯利亚和赫洛,以及许多堡垒;其余的则自愿向他归顺。
§35.22.7tum in Oretanos progressus et ibi duobus potitus oppidis, Noliba et Cusibi, ad Tagum amnem ire pergit.
随后,他进军奥雷塔尼人的领地,并在那里夺取了两座城镇诺利巴和库西比,接着继续向塔古斯河进发。
§35.22.8Toletum ibi parva urbs erat, sed loco munito.
托莱图姆当时是当地的一座小城,但地势险要。
eam cum oppugnaret, Vettonum magnus exercitus Toletanis subsidio venit.
当他围攻该城时,维托内斯人的一支大军赶来支援托莱图姆人。
cum iis signis collatis prospere pugnavit et fusis Vettonibus operibus Toletum cepit.
他与他们正面交战并获胜,在击溃维托内斯人之后,他通过攻城工事占领了托莱图姆。

词汇与语法注释

  1. §35.22.2nihil, quod... haberet — 关系从句 'quod... haberet' 修饰否定先行词 'nihil',使用特征虚拟语气(subjunctive of characteristic),用以表达某种性质或倾向,即“没有任何足以……的事物”。
  2. §35.22.3consules... proficisci ambo... placuit — 表示决定的非人称动词 'placuit'(决定)通常要求与格(如 'consulibus'),但在此处它带有一个以对格 'consules' 及其同位语 'ambo' 作为不定式 'proficisci' 逻辑主语的“对格与不定式”(ACI)结构。
  3. §35.22.5opulentumque vineis — 夺格 'vineis' 的解释。虽然在军事语境中 'vineae' 可以指“攻城防雨棚”,但此处它是修饰形容词 'opulentum'(富裕的、丰富的)的手段或丰富夺格,因而理解为“因葡萄园而富庶”最为自然。
  4. §35.22.8Toletanis subsidio — “双与格”句法。'Toletanis' 是利害关系与格(为了托莱图姆人),'subsidio' 是目的与格(作为援助),合起来表示“为了救援托莱图姆人”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §35.22.1-35.22.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:35.22.1-35.22.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。