§35.23.1ceterum eo tempore minus ea bella, quae gerebantur, curae patribus erant quam expectatio nondum coepti cum Antiocho belli.
しかしながら、その当時、進行中であったそれらの戦争は、元老院議員たちにとって、まだ始まっていないアンティオコスとの戦争に対する予期ほどには関心事ではなかった。
§35.23.2nam etsi per legatos identidem omnia explorabantur, tamen rumores temere sine ullis auctoribus orti multa falsa veris miscebant.
なぜなら、使節たちを通じて絶えずすべてのことが調査されていたものの、確かな拠り所もなく生じた様々な噂が、多くの虚偽を真実に混ぜ合わせていたからである。
§35.23.3inter quae adlatum erat, cum in Aetoliam venisset Antiochus, extemplo classem eum in Siciliam missurum.
それらの噂の中には、アンティオコスがアイトリアに到着したならば、ただちに艦隊をシキリアに派遣するだろうという報告も含まれていた。
§35.23.4itaque senatus, etsi praetorem Atilium cum classe miserat in Graeciam, §35.23.5tamen, quia non copiis modo sed etiam auctoritate opus erat ad tenendos sociorum animos, T. Quinctium et Cn. Octavium et Cn. Servilium et P. Villium legatos in Graeciam misit et,
それゆえ元老院は、法務官アティリウスを艦隊とともにすでにギリシアに派遣していたものの、同盟国の心をつなぎとめるためには軍事力だけでなく権威も必要であったため、ティトゥス・クィンクティウス、グナエウス・オクタウィウス、グナエウス・セルウィリウス、プブリウス・ウィッリウスを使節としてギリシアに派遣した。
§35.23.6ut M. Baebius ex Bruttis ad Tarentum et Brundisium promoveret legiones, decrevit, inde, si res posceret, in Macedoniam traiceret, et ut M. Fulvius praetor classem navium viginti mitteret ad tuendam Siciliae oram, et ut cum imperio esset, qui classem eam duceret —
そして、マルクス・バエビウスがブルッティウム地方からタレントゥムおよびブルンディシウムへと軍団を進め、そこからもし事態が要求するならマケドニアへと渡ること、また法務官マルクス・フルウィウスがシキリアの沿岸を守るために二十隻の艦隊を派遣すること、そしてその艦隊を率いる者が命令権を持つことを決定した。
§35.23.7duxit L. Oppius Salinator, qui priore anno aedilis plebei fuerat — §35.23.8, et ut idem praetor L. Valerio collegae scriberet periculum esse, ne classis regis Antiochi ex Aetolia in Siciliam traiceret: itaque placere senatui ad eum exercitum, quem haberet, tumultuariorum militum ad duodecim milia et quadringentos equites scriberet, quibus oram maritimam provinciae, qua vergeret in Graeciam, tueri posset.
―これを率いたのは、前年に平民按察官であったルキウス・オッピウス・サリナトルであった― さらに、同じ法務官が同僚のルキウス・ワレリウスに書簡を送り、アンティオコス王の艦隊がアイトリアからシキリアに渡ってくる危険があること、それゆえ元老院の意向として、彼が現在持っている軍隊に加えて、緊急招集兵約一万二千人と騎兵四百人を徴募し、それによって、ギリシアに面している属州の沿岸地域を守ることができるようにすべきであることを伝えるよう決定した。
§35.23.9eum dilectum praetor non ex Sicilia ipsa tantum sed ex circumiacentibus insulis habuit, oppidaque omnia maritima, quae in Graeciam versa erant, praesidiis firmavit.
法務官はその徴兵をシキリア自体からだけでなく周辺の島々からも行い、ギリシアに面したすべての沿岸都市を守備隊によって強化した。
§35.23.10addidit alimenta rumoribus adventus Attali, Eumenis fratris, qui nuntiavit Antiochum regem Hellespontum cum exercitu transisse, et Aetolos ita se parare, ut sub adventum eius in armis essent.
エウメネスの弟アッタロスの到着が、これらの噂にさらなる油を注いだ。 彼は、アンティオコス王が軍勢とともにヘレスポントスを渡ったこと、そしてアイトリア人たちが彼の到着に際して直ちに武装できるよう準備を整えていることを報告した。
§35.23.11et Eumeni absenti et praesenti Attalo gratiae actae, et aedes liberae locus lautia decreta, et munera data, equi duo, bina equestria arma et vasa argentea centum pondo et aurea viginti pondo.
不在のエウメネスと、その場に参じたアッタロスの双方に感謝が捧げられ、彼らのために無料の宿舎と歓待の場所が定められ、二頭の馬、二組の騎士用武具、百ポンド相当の銀器、二十ポンド相当の金器といった贈り物が贈られた。