Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §35.21.1-35.21.11

罗马的异象与米努基乌斯征讨利古里亚人

第 1250 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

在罗马,因各种异象、台伯河泛滥以及卡皮托林山巨石坠落而举行了祈愿祭;与此同时,在皮萨领地,米努基乌斯击败了利古里亚人并彻底摧毁了他们的领地。

§35.21.1praetoribus Fulvio et Scribonio, quibus ut ius dicerent Romae provincia erat, negotium datum, ut praeter eam classem, cui Baebius praefuturus erat, centum quinqueremes pararent.
负责在罗马主持司法事务的法务官富尔维乌斯和斯克里博尼乌斯被授命:除巴埃比乌斯将要指挥的舰队外,另行准备一百艘五列桨战船。
§35.21.2priusquam consul praetoresque in provincias proficiscerentur, supplicatio fuit prodigiorum causa.
在执政官和法务官们出发前往各自的行省之前,因异象举行了祈愿祭。
§35.21.3capram sex haedos uno fetu edidisse ex Piceno nuntiatum est et Arreti puerum natum unimanum, §35.21.4Amiterni terram pluvisse, Formiis portam murumque de caelo tacta et, quod maxime terrebat, consulis Cn. Domiti bovem locutum “Roma, cave tibi.
据来自皮凯努姆的报告,一只母山羊一胎产下六只小山羊;在阿雷蒂乌姆,出生了一个只有一只手的男孩;在阿米特尔努姆,天降土雨;在福尔米埃,一座城门和城墙被天火击中;而最令人恐惧的是,执政官克奈乌斯·多米蒂乌斯的一头公牛开口说话道:“罗马,为你自己多加小心。
§35.21.5ceterorum prodigiorum causa supplicatum est; bovem cum cura servari alique haruspices iusserunt.
” 为其余的异象举行了祈愿;内脏占卜师们则下令将那头公牛悉心保护并饲养。
Tiberis infestiore quam priore anno impetu illatus urbi duos pontis, aedificia multa, §35.21.6maxime circa Flumentanam portam, evertit.
台伯河以比前一年更猛烈的势头冲入城中,冲毁了两座桥梁和许多建筑物,尤其是在弗鲁门塔纳门附近。
saxum ingens, sive imbribus seu motu terrae leniore, quam ut alioqui sentiretur, labefactatum in vicum Iugarium ex Capitolio procidit et multos oppressit.
一块巨石由于暴雨或因过于轻微而未被察觉的地震而松动,从卡皮托林山坠落到犹加里乌斯街,砸死砸伤了许多人。
in agris passim inundatis pecua ablata, villarum strages facta est.
在四处被淹的田野中,牲畜被冲走,农舍遭到毁坏。
§35.21.7priusquam L. Quinctius consul in provinciam perveniret, Q. Minucius in agro Pisano cum Liguribus signis collatis pugnavit; novem milia hostium occidit, §35.21.8ceteros fusos fugatosque in castra compulit.
在执政官卢基乌斯·昆克蒂乌斯抵达行省之前,昆克图斯·米努基乌斯在皮萨人的土地上与利古里亚人交战;他歼敌九千人,并将溃败逃跑的其余之敌逼回营地。
ea usque in noctem magno certamine oppugnata defensaque sunt.
双方展开激烈争夺,该营地的攻防战一直持续到深夜。
§35.21.9nocte clam profecti Ligures; prima luce vacua castra Romanus invasit; praedae minus inventum est, quod subinde spolia agrorum capta domos mittebant.
夜里,利古里亚人悄然撤走;破晓时,罗马人进入了空无一人的营地;在那里发现的战利品较少,因为他们一向把从田野中掠夺来的财物随时送回老家。
§35.21.10Minucius nihil deinde laxamenti hostibus dedit; ex agro Pisano in Ligures profectus castella vicosque eorum igni ferroque pervastavit.
此后,米努基乌斯不给敌人任何喘息之机;他从皮萨领地出发进军利古里亚人,用火与剑彻底摧毁了他们的堡垒和村庄。
§35.21.11ibi praeda Etrusca, quae missa a populatoribus fuerat, repletus est miles Romanus.
在那里,罗马士兵们得到了充盈的埃特鲁里亚战利品,这些财物此前曾被掠夺者送至该地。

词汇与语法注释

  1. 35.21.1quibus ut ius dicerent Romae provincia erat — 关系代名词 quibus 的先行词为 praetoribus Fulvio et Scribonio。ut ius dicerent 引导的从句充当实质性名词从句,具体说明 provincia(职责)的内容。
  2. 35.21.4pluvisse / tacta / locutum — 这些均为间接引语中的不定式,依赖于 §35.21.3 中的 "nuntiatum est"。Amiterni 为方位格。terram 是 pluvisse 的主语宾格。tacta 和 locutum 均为省略了 esse 的完成时不定式。
  3. 35.21.6leniore, quam ut alioqui sentiretur — 比较级后接 "quam ut" 与虚拟语气(sentiretur),表示程度或结果:“过于轻微以至于在其他情况下无法被察觉”。
  4. 35.21.9praedae minus — 部分格属格 "praedae" 修饰中性比较级 "minus",意为“较少的战利品”,作为被动语态动词 "inventum est" 的主语。
  5. 35.21.11praeda Etrusca — 夺格,表示手段或充足之物,依赖于被动动词 "repletus est"(因埃特鲁里亚的战利品而充盈)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §35.21.1-35.21.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:35.21.1-35.21.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。