§35.22.1sub idem tempus legati ab regibus Romam reverterunt;
ほぼ同じ頃、王たちのところから使節たちがローマに帰還した。
§35.22.2qui cum nihil, quod satis maturam causam belli haberet nisi adversus Lacedaemonium tyrannum, attulissent, quem et Achaei legati nuntiabant contra foedus maritimam oram Laconum oppugnare, Atilius praetor cum classe missus in Graeciam est ad tuendos socios.
彼らは、スパルタの僭主に対するもの以外には、十分に熟した戦争の原因となるような報告を何ももたらさなかったが、その僭主については、アカイア人の使節たちも条約に反してラコニアの沿岸地域を攻撃していると報告していたため、法務官アティリウスが同盟国を保護するために艦隊とともにギリシアへ派遣された。
§35.22.3consules, quando nihil ab Antiocho instaret, proficisci ambo in provincias placuit.
アンティオコスからの差し迫った危険は何もないため、執政官たちが両者とも担当地域に出発することが決定された。
Domitius ab Arimino, qua proximum fuit, Quinctius per Ligures in Boios venit.
ドミティウスは、最も近道であったアリミヌムから、クィンクティウスはリグリア人を経由して、ボイイ人の領土に到着した。
§35.22.4duo consulum agmina diversa late agrum hostium pervastarunt.
執政官たちの二つの軍勢は、別々の方向から敵の領土を広く荒廃させた。
primo equites eorum pauci cum praefectis, deinde universus senatus, postremo in quibus aut fortuna aliqua aut dignitas erat, ad mille quingenti ad consules transfugerunt. —
最初は彼らの少数の騎兵が指揮官たちとともに、次いで元老院の全員が、最後には何らかの財産や地位を持つ者たちが、合算して約千五百人、執政官たちのもとへと投降した。
§35.22.5et in utraque Hispania eo anno res prospere gestae;
また、その年、二つのヒスパニアにおいても戦況は好調であった。
nam et C. Flaminius oppidum Licabrum munitum opulentumque vineis expugnavit et nobilem regulum Conribilonem vivum cepit, §35.22.6et M. Fulvius proconsul cum duobus exercitibus hostium duo secunda proelia fecit, oppida duo Hispanorum, Vesceliam Helonemque, et castella multa expugnavit;
というのも、ガイウス・フラミニウスは、防備が固くブドウ園で豊かなリカブルムの町を攻略し、高貴な小王コンリビロを生け捕りにし、前執政官マルクス・フルウィウスは、敵の二つの軍勢と戦って二度の勝利を収め、ヒスパニア人の二つの町、ウェスケリアとヘロ、および多くの砦を攻略した。
alia voluntate ad eum defecerunt.
その他の町や砦は、自発的に彼のもとに帰順した。
§35.22.7tum in Oretanos progressus et ibi duobus potitus oppidis, Noliba et Cusibi, ad Tagum amnem ire pergit.
その後、彼はオレタニ人の領土へと進軍し、そこでノリバとクシビという二つの町を手に入れると、タグス川へと進軍を続けた。
§35.22.8Toletum ibi parva urbs erat, sed loco munito.
トレトゥムはそこに位置する小さな都市であったが、防備の固い場所にあった。
eam cum oppugnaret, Vettonum magnus exercitus Toletanis subsidio venit.
彼がそこを攻撃していたとき、ウェットーネス人の大軍がトレトゥムの住民を救援するためにやって来た。
cum iis signis collatis prospere pugnavit et fusis Vettonibus operibus Toletum cepit.
彼は彼らと正面から交戦して勝利を収め、ウェットーネス人を敗走させると、攻城工事によってトレトゥムを攻略した。