§35.15.1Villius ab Epheso Apameam processit.
维利乌斯自以弗所前往阿帕梅亚。
eo et Antiochus audito legatorum Romanorum adventu occurrit.
安条克听说罗马使节抵达,也在那里与他会合。
§35.15.2Apameae congressis disceptatio eadem ferme fuit, quae Romae inter Quinctium et legatos regis fuerat.
在阿帕梅亚会晤的人们之间所进行的争论,与此前在罗马昆克蒂乌斯与国王使节之间的争论几乎完全相同。
mors nuntiata Antiochi filii regis. quem missum paulo ante dixeram in Syriam, diremit conloquia.
然而,国王之子安条克的死讯中断了会谈,关于他,我在此前不久曾提到他被派往叙利亚。
§35.15.3magnus luctus in regia fuit magnumque eius iuvenis desiderium; id enim iam specimen sui dederat, ut, si vita longior contigisset, magni iustique regis in eo indolem fuisse appareret.
宫廷中一片悲哀,人们对这位年轻人的逝去深感惋惜;因为他已经展现出了如此卓越的才能,以至于若能享有更长久的生命,便可清楚地看出他身上具备一位伟大而公正的君主的资质。
§35.15.4quo carior acceptiorque omnibus erat, eo mors eius suspectior fuit, gravem successorem eum instare senectuti suae patrem credentem per spadones quosdam, talium ministeriis facinorum acceptos regibus, veneno sustulisse.
他越是受到众人的爱戴和欢迎,他的死因就越发令人怀疑:人们怀疑其父因相信他作为一个沉重的继承人正逼近自己的暮年,便通过某些深受君主喜爱、专门从事此类勾当的宦官,用毒药除掉了他。
§35.15.5eam quoque causam clandestino facinori adiciebant, quod Seleuco filio Lysimachiam dedisset, Antiocho quam similem daret sedem, ut procul ab se honore eum quoque ablegaret, non habuisset.
他们还为这一秘密罪行加上了如下理由:因为国王已经将吕西马基亚赐给了儿子塞琉古,他便没有类似的领地可以赐给安条克,以便用荣誉将他也打发到远离自己的地方。
§35.15.6magni tamen luctus species per aliquot dies regiam tenuit; legatusque Romanus ne alieno tempore incommodus obversaretur, §35.15.7Pergamum concessit; rex Ephesum omisso quod inchoaverat bello rediit.
然而,巨大的哀悼气氛仍笼罩了宫廷数日;罗马使节为了避免在不合时宜的时候显得多余和碍眼,便退往佩尔伽蒙;国王则放弃了刚刚开始的战争,返回以弗所。
ibi per luctum regia clausa cum Minnione quodam, qui princeps amicorum eius erat, §35.15.8secreta consilia agitavit.
在以弗所,宫廷因哀悼而紧闭,国王与他的首要亲信、一个名叫明尼奥的人进行了秘密磋商。
Minnio, ignarus omnium externorum viresque aestimans regis ex rebus in Syria aut Asia gestis, non causa modo superiorem esse Antiochum, quod nihil aequi postularent Romani, sed bello quoque superaturum credebat.
明尼奥对国外的一切事务一无所知,仅凭在叙利亚或亚洲取得的战绩来评估国王的实力,他不仅相信安条克在大义上占据上风(因为罗马人没有提出任何合理的诉求),而且深信他将在战争中获胜。
§35.15.9fugienti regi disceptationem cum legatis, seu iam experto eam minus prosperam seu maerore recenti confuso, professus Minnio se quae pro causa essent dicturum persuasit, ut a Pergamo accerserentur legati.
对于极力规避与使节进行辩论的国王——无论是由于此前已经历过辩论的不顺,还是由于沉浸在刚失去儿子的悲痛中而心乱如麻——明尼奥声称自己会为大义直言,并说服国王将使节从佩尔伽蒙召来。