§35.11.1diu nihil in Liguribus dignum memoria gestum erat; extremo eius anni bis in magnum periculum res adducta est; §35.11.2nam et castra consulis oppugnata aegre sunt defensa, et non ita multo post per saltum angustum cum duceretur agmen Romanum, §35.11.3ipsas fauces exercitus Ligurum insedit.
很长一段时间以来,在利古里亚人中没有发生过什么值得纪念的事情;但在那年年底,局势曾两次陷入极大的危险之中;因为执政官的营地不仅在遭到袭击后好不容易才得以防守,而且此后不久,当罗马行军纵队正通过一条狭窄的山隘时,一支利古里亚人的军队占领了山隘的咽喉要道。
qua cum exitus non pateret, converso agmine redire institit consul.
既然无法从那里通过,执政官便调转纵队,决定原路折回。
et ab tergo fauces saltus occupatae a parte hostium erant, Caudinaeque cladis memoria non animis modo, sed prope oculis obversabatur.
然而在后方,山隘的入口也已被一部分敌人占领,考迪乌姆惨败的记忆不仅浮现在脑海中,甚至几乎呈现在眼前。
§35.11.4Numidas octingentos ferme equites inter auxilia habebat.
执政官在辅助军中拥有大约八百名努米底亚骑兵。
eorum praefectus consuli pollicetur se parte utra vellet cum suis erupturum, tantum uti diceret, utra pars frequentior vicis esset; §35.11.5in eos se impetum facturum et nihil prius quam flammam tectis iniecturum, ut is pavor cogeret Ligures excedere saltu, quem obsiderent, §35.11.6et discurrere ad opem ferendam suis.
他们的指挥官向执政官保证,他将率领部下从执政官所希望的任何一侧突破,只要执政官告诉他,哪一个方向的村庄更为密集;他将对这些村庄发起进攻,并首先放火烧毁房屋,以便这种恐慌迫使利古里亚人离开他们所围围的山隘,并四处奔走以营救他们自己的亲人。
collaudatum eum consul spe praemiorum onerat.
执政官大加赞赏他,并许以优厚的奖赏。
Numidae equos conscendunt et obequitare stationibus hostium, neminem lacessentes, coeperunt.
努米底亚人跨上战马,开始向敌人的哨所骑行,没有挑衅任何人。
§35.11.7nihil primo adspectu contemptius: equi hominesque paululi et graciles, discinctus et inermis eques, praeterquam quod iacula secum portat, §35.11.8equi sine frenis, deformis ipse cursus rigida cervice et extento capite currentium.
初看上去,没有什么比这更令人轻视的了:马匹和人都极其矮小瘦弱,骑兵不束腰带且不着盔甲,除了随身携带标枪之外别无武器,马匹没有套缰绳,奔跑时脖子僵硬、脑袋前伸,其跑姿本身也十分难看。
hunc contemptum de industria augentes labi ex equis et per ludibrium spectaculo esse.
他们故意加深这种轻蔑,纷纷从马上跌落,成为令人嘲笑的笑柄。
§35.11.9itaque qui primo intenti paratique, si lacesserentur, in stationibus fuerant, iam inermes sedentesque pars maxima spectabant.
因此,那些起初高度警惕、准备好在受到挑衅时随时应对并坚守在哨所里的人,此时绝大多数人已放下武器坐了下来,只顾着观看。
§35.11.10Numidae adequitare, dein refugere, sed propius saltum paulatim evehi, velut quos impotentis regendi equi invitos efferrent.
努米底亚人一会儿骑马逼近,一会儿又退后,但逐渐向山隘靠近,仿佛是无法驾驭的惊马在违背他们的意愿而将他们带走。
postremo subditis calcaribus per medias stationes hostium erupere, §35.11.11et in agrum latiorem evecti omnia propinqua viae tecta incendunt; proximo deinde vico inferunt ignem; ferro flammaque omnia pervastant.
最后,他们猛踢马刺,冲过了敌人哨所的正中央,冲向更宽阔的平野后,他们放火烧毁了道路附近的所有房屋;接着,他们又放火烧毁了最近的村庄;用刀剑和火焰彻底摧毁了一切。
§35.11.12fumus primo conspectus, deinde clamor trepidantium in vicis auditus, postremo seniores puerique refugientes tumultum in castris fecerunt.
起初看见了浓烟,接着听到了村庄里惊慌失措的人们的呼喊声,最后,逃难的老人和孩子在营地中引起了恐慌。
§35.11.13itaque sine consilio, sine imperio pro se quisque currere ad sua tutanda; momentoque temporis castra relicta erant, et obsidione liberatus consul, quo intenderat, pervenit.
因此,没有计划,也没有命令,每个人都为了保护自己的财产而各自奔逃;瞬间营地就被废弃了,解脱包围的执政官也抵达了他原本打算前往的目的地。