Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §34.6.1-34.6.18

瓦莱里乌斯论奥庇乌斯法为临时性法律

第 1173 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

瓦莱里乌斯将法律分为永久性和临时性两类,指出奥庇乌斯法纯粹是因第二次布匿战争期间极度的国家匮乏与危机而制定的临时法律,因此在局势好转的当下应当予以废除。

§34.6.1venio nunc ad id, de quo agitur.
现在我来谈谈正在讨论的议题。
in quo duplex consulis oratio fuit; nam et legem ullam omnino abrogari est indignatus, et eam praecipue legem, §34.6.2quae luxuriae muliebris coercendae causa lata esset.
在这件事上,执政官的演说具有双重性;因为他不仅对任何法律被废除都感到愤慨,而且特别对那部旨在限制妇女奢侈的法律感到愤慨。
et illa communis pro legibus visa consularis oratio est, et haec adversus luxuriam severissimis moribus conveniebat; §34.6.3itaque periculum est, nisi, quid in utraque re vani sit, docuerimus, ne quis error vobis offundatur.
他的执政官演说的前一部分,即为一般法律所作的辩护,显得很得体;而后一部分针对奢侈的言论,也符合他极其严苛的品行;因此,除非我们指明在这两件事上有什么虚妄之处,否则就有某种错误蒙蔽你们的危险。
§34.6.4ego enim quem ad modum ex iis legibus, quae non in tempus aliquod, sed perpetuae utilitatis causa in aeternum latae sunt, nullam abrogari debere fateor, nisi quam aut usus coarguit aut status aliquis rei publicae inutilem fecit, §34.6.5sic, quas tempora aliqua desiderarunt leges, mortales, ut ita dicam, et temporibus ipsis mutabiles esse video.
因为正如我承认,在那些并非为了某个特定时期、而是为了永久利益而永远制定的法律中,没有任何一部应该被废除,除非经验证明其谬误,或国家某种局势使其变得无用;同样,我也看到,那些因某些时代需要而制定的法律,可以说是有生命期限的,并且会随着时代本身而改变。
§34.6.6quae in pace lata sunt, plerumque bellum abrogat, quae in bello, pax, ut in navis administratione alia in secunda, alia in adversa tempestate usui sunt.
在和平时期制定的法律,通常会被战争废除;在战争时期制定的,会被和平废除;正如在船只的操控中,有些东西在顺风时有用,有些东西在逆风时有用。
§34.6.7haec cum ita natura distincta sint, ex utro tandem genere ea lex esse videtur, quam abrogamus? quid? vetus regia lex,
既然这些事物在本质上有着如此的区别,那么我们正在废除的那部法律,到底属于这两类中的哪一类呢? 什么?
§34.6.8simul cum ipsa urbe nata aut, quod secundum est, ab decemviris ad condenda iura creatis in duodecim tabulis scripta, sine qua cum maiores nostri non existimarint decus matronale servari posse, nobis quoque verendum sit, ne cum ea pudorem sanctitatemque feminarum abrogemus?
难道它是古老的王政时期的法律,与城市本身一同诞生,或者退一步说,是由为制定法律而设立的十人委员会写在十二铜表法之中的,若没有它,我们的祖先就认为无法保持妇女的体面,以至于我们也必须担心废除它就会同时废除妇女的贞洁和神圣?
§34.6.9quis igitur nescit novam istam legem esse, Q. Fabio et Ti.
那么,谁不知道你们的那部法律是新法律,是在二十年前昆图斯·法比乌斯和提贝里乌斯·塞姆普罗尼乌斯担任执政官时通过的?
Sempronio consulibus viginti ante annis latam? sine qua cum per tot annos matronae optimis moribus vixerint, quod tandem, ne abrogata ea effundantur ad luxuriam, periculum est?
既然在没有它的情况下,妇女们在这么多年里依然以极好的品行生活,那么一旦废除它,她们就会放纵于奢侈,这到底有什么危险呢?
§34.6.10nam si ista lex vetus aut ideo lata esset, ut finiret libidinem muliebrem, verendum foret, ne abrogata incitaret; cur sit autem lata, ipsum indicabit tempus.
因为,如果你们的那部法律是古老的,或者是为了限制妇女的欲望而制定的,那么确实应该担心废除它会激发欲望;但它为什么被制定,时代本身就会说明。
§34.6.11Hannibal in Italia erat, victor ad Cannas; iam Tarentum, iam Arpos, iam Capuam habebat; §34.6.12ad urbem Romam admoturus exercitum videbatur; defecerant socii; non milites in supplementum, non socios navalis ad classem tuendam, non pecuniam in aerario habebamus; servi, quibus arma darentur, ita ut pretium pro iis bello perfecto dominis solveretur, emebantur; §34.6.13in eandem diem pecuniae frumentum et cetera, quae belli usus postulabant, praebenda publicani se conducturos professi erant; servos ad remum numero ex censu constituto cum stipendio nostro dabamus; §34.6.14aurum et argentum omne ab senatoribus eius rei initio orto in publicum conferebamus; viduae et pupilli pecunias suas in aerarium deferebant; cautum erat, quo ne plus auri et argenti facti, quo ne plus signati argenti et aeris domi haberemus — §34.6.15: tali tempore in luxuria et ornatu matronae occupatae erant, ut ad eam coercendam Oppia lex desiderata sit, cum, quia Cereris sacrificium lugentibus omnibus matronis intermissum erat, senatus finiri luctum triginta diebus iussit?
汉尼拔当时正在意大利,是坎尼的战胜国;他已经占领了塔兰托,占领了阿尔皮,占领了卡普亚;他似乎正准备向罗马城进军;盟友已经背叛;我们没有可以补充的士兵,没有可以保护舰队的盟国水手,国库里也没有钱;我们正在购买奴隶来发给武器,条件是在战争结束后向他们的主人支付费用;为了同一天付款,征税请负人已经宣布,他们将承包装备资金、谷物以及战争需要所要求的其他供应物资;我们根据财产评估规定的数量,用我们自己的薪资提供划桨的奴隶;我们把所有的金银都捐给国库,这一举动是由元老院议员们率先发起的;寡妇和孤儿把他们的钱送往国库;国家也做出了规定,我们在家里不得保留更多的加工过的金银,也不得保留更多的铸币和铜币—— 在这样的时期,难道妇女们会沉溺于奢侈和打扮,以至于需要奥庇乌斯法来限制它吗? 当时,因为所有的妇女都在服丧,导致刻瑞斯的祭祀中断,元老院甚至下令在三十天内结束服丧?
§34.6.16cui non apparet inopiam et miseriam civitatis, quia omnium privatorum pecuniae in usum publicum vertendae erant, istam legem scripsisse, tam diu mansuram, quam diu causa scribendae legis mansisset?
谁不明白,正是因为所有私人的资金都必须转为公用,国家的匮乏和惨状才起草了你们的那部法律,它注定只要起草法律的原因存在就会一直存在下去?
§34.6.17nam si, quae tunc temporis causa aut decrevit senatus aut populus iussit, in perpetuum servari oportet, cur pecunias reddimus privatis? cur publica praesenti pecunia locamus?
因为,如果当时元老院因时代原因而通过的决议,或人民所命令的事情,必须永久保持,那我们为什么要把钱退还给私人? 我们为什么用现钱出租公共契约?
§34.6.18cur servi, qui militent, non emuntur? cur privati non damus remiges, sicut tunc dedimus?
为什么不购买奴隶去服兵役? 我们为什么不像当时那样,作为私人提供桨手?

词汇与语法注释

  1. 34.6.3nisi, quid in utraque re vani sit, docuerimus, ne quis error vobis offundatur — 无人称主句 “periculum est”(有危险)支配着表示担忧的 “ne” 从句(“ne quis error vobis offundatur”),其间插入了条件从句 “nisi... docuerimus”(为将来完成时)。在此条件从句中,“quid... vani sit” 是一个间接疑问从句,其中中性代词 “quid” 带有部分属格 “vani”。
  2. 34.6.8sine qua cum maiores nostri non existimarint decus matronale servari posse — 这是一个嵌套结构,表示原因的虚拟语气从句 “cum... non existimarint” 被嵌入到由关系代词 “qua”(指代 “ea lex”)引导的关系从句中。整个部分修饰由 “vetus regia lex...” 开始的长反问句的主句 “nobis quoque verendum sit, ne...”(我们是否也必须担心……)。
  3. 34.6.14cautum erat, quo ne plus auri et argenti facti... haberemus — 无人称被动语态 “cautum erat”(已做预防/已作规定)后接由表示否定目的或预防的连词 “quo ne”(相当于 “ut eo ne”)引导的虚拟语气未完成过去时 “haberemus”,意为“国家已采取预防措施,使我们不至于在家里保留更多的金银……”。
  4. 34.6.15tali tempore in luxuria et ornatu matronae occupatae erant, ut... desiderata sit, cum... — 这是一个带有表示让步或环境的连词 “cum”(“cum... iussit”)的强烈的反问句。通过与历史事实的对比,揭示了执政官假说的荒谬性:在国家处于极度危机、甚至因举国服丧而不得不中止刻瑞斯祭祀的时期,妇女们绝无可能沉溺于奢侈并需要法律来限制之。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §34.6.1-34.6.18. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:34.6.1-34.6.18

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。