Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §34.5.1-34.5.13

瓦莱里乌斯反驳卡托与妇女的历史贡献

第 1172 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

支持废除奥皮乌斯法的护民官卢基乌斯·瓦莱里乌斯对执政官卡托的演说做出反驳,并列举历史先例说明罗马妇女在国家危机时如何积极且有益地干预公共事务。

§34.5.1post haec tribuni quoque plebi, qui se intercessurosprofessi erant. cumpauca in eandem sententiam adiecissent, tum L. Valerius pro rogatione ab se promulgata ita disseruit: “si privati tantummodo ad suadendum dissuadendumque id, quod ab nobis rogatur, processissent, ego quoque, cum satis dictum pro utraque parte existimarem, tacitus suffragia vestra expectassem; §34.5.2nunc cum vir gravissimus, consul M. Porcius, non auctoritate solum, quae tacita satis momenti habuisset, sed oratione etiam longa et accurata insectatus sit rogationem nostram, necesse est paucis respondere.
在此之后,那些曾宣布将行使否决权的平民护民官,在发表了寥寥数语以表达相同见解之后,卢基乌斯·瓦莱里乌斯便为其亲自颁布的提案做出如下辩护:“如果仅有私人站出来支持或反对我们所提议的法案,那么我也会在认为双方已充分发表意见之后,静静等待你们的投票;如今,既然极为庄重之人、执政官马尔库斯·波尔基乌斯,不仅用他的权威(这权威即使保持沉默也本有足够分量),而且用冗长而详尽的演说攻击了我们的提案,我们便有必要予以简短的回应。
§34.5.3qui tamen plura verba in castigandis matronis quam in rogatione nostra dissuadenda consumpsit, et quidem ut in dubio poneret, utrum id, §34.5.4quod reprenderet, matronae sua sponte an nobis auctoribus fecissent.
然而,他花在谴责既婚妇女上的言辞,多过反对我们提案的言辞,而且其方式甚至让人产生怀疑,即那件他所指责的事情,究竟是妇女们自发所为,还是在我们唆使下进行的。
rem defendam, non nos, in quos iecit magis hoc consul verbo tenus, quam ut re insimularet.
我将捍卫这件事情本身,而不是捍卫我们,执政官对我们投下此番指责更多只是口头上的,而非在事实上指控。
§34.5.5coetum et seditionem et interdum secessionem muliebrem appellavit, quod matronae in publico vos rogassent, ut legem in se latam per bellum temporibus duris in pace et florenti ac beata re publica abrogaretis.
他称之为妇女的集会、暴动、甚至偶尔称之为‘离叛’,因为妇女们在公开场合恳求你们,在和平、繁荣和幸福的共和国里,废除那条在战争时期艰难日子里针对她们制定的法律。
§34.5.6verba magna, quae rei augendae causa conquirantur, et haec et alia esse scio, et M. Catonem oratorem non solum gravem sed interdum etiam trucem esse scimus omnes, cum ingenio sit mitis.
我知道,无论是这些还是其他的夸大之词,都是为了夸大其词而搜罗来的,我们大家都知道,演说家马尔库斯·卡托不仅庄重,有时甚至显得凶狠,尽管他的本性是温和的。
§34.5.7nam quid tandem novi matronae fecerunt, quod frequentes in causa ad se pertinente in publicum processerunt? numquam ante hoc tempus in publico apparuerunt?
因为,妇女们为了与自身相关的事务而纷纷走到公开场合,这到底做了什么新鲜事呢? 难道在这之前,她们从未在公开场合露面吗?
§34.5.8tuas adversus te Origines revolvam.
我要用你自己的《起源论》来反驳你。
accipe, quotiens id fecerint, et quidem semper bono publico.
请听听她们有多少次这样做过,而且确实总是为了公众的利益。
iam a principio, regnante Romulo, cum Capitolio ab Sabinis capto medio in foro signis collatis dimicaretur, nonne intercursu matronarum inter acies duas proelium
早在最初,在罗穆卢斯统治时期,当卡皮托林被萨宾人占领、双方在广场中央交战时,不正是由于既婚妇女在两军阵前居间调停,战斗才得以平息吗?
§34.5.9sedatum est? quid? regibus exactis cum Coriolano Marcio duce legiones Volscorum castra ad quintum lapidem posuissent, nonne id agmen, quo obruta haec urbs esset, matronae averterunt? iam urbe capta a Gallis aurum, quo redempta urbs est, nonne matronae consensu omnium in publicum contulerunt?
还有呢? 在驱逐国王之后,当科里奥拉努斯·马尔基乌斯率领的沃尔斯奇人军团在第五个里程碑处安营扎寨时,不正是妇女们劝阻了那支本会消灭这座城市的军队吗? 当城市被高卢人攻占时,不正是妇女们一致同意,将用于赎回城市的黄金捐赠给公家吗?
§34.5.10proximo bello, ne antiqua repetam, nonne et, cum pecunia opus fuit, viduarum pecuniae adiuverunt aerarium, et, cum dii quoque novi ad opem ferendam dubiis rebus accerserentur, matronae universae ad mare profectae sunt ad matrem Idaeam accipiendam?
在上一次战争中——免得我重复古老的事情——当需要资金时,寡妇们的资金难道没有资助国库吗? 当面对危机、为了寻求帮助而迎来新的神明时,难道不是全体既婚妇女都前往海边去迎接伊达山之母吗?
§34.5.11dissimiles, inquis, causae sunt.
你说:‘情况不同。
nec mihi causas aequare propositum est; §34.5.12nihil novi factum purgare satis est.
’我也没有意图将这些情况等同起来;只要能辩明她们没有做任何新鲜的事,就足够了。
ceterum quod in rebus ad omnis pariter, viros feminas, pertinentibus fecisse eas nemo miratus est, in causa proprie ad ipsas pertinente miramur fecisse? quid autem fecerunt?
然而,在同样关乎所有人(无论是男人还是女人)的事务中,没有人对她们的行为感到惊讶,难道在完全关乎她们自身的事务中,我们却对她们的行为感到惊讶吗? 她们到底做了什么呢?
§34.5.13superbas, me dius fidius, aures habemus, si, cum domini servorum non fastidiant preces, nos rogari ab honestis feminis indignamur.
凭神起誓,如果奴隶的主人都不鄙视奴隶的祈求,而我们却对高尚的妇女向我们提出请求感到愤慨,那我们的耳朵就真是太傲慢了。 ”

词汇与语法注释

  1. §34.5.1plebi — 名词 plebs(平民)的古体属格形式,等同于古典时期的属格 plebis 或 plebei。在此处作为固定表达“平民护民官(tribuni plebi)”使用。
  2. §34.5.1qui se intercessuros professi erant. cum pauca — 尽管手稿传统在 'professi erant' 之后有一个句号,显示出句子中断,但紧随其后的 cum 从句('adiecissent')的主语仍是这些护民官('tribuni')。整体上它们构成了一个连续的时间从句与主句结构:“当他们……补充了寥寥数语后,那时瓦莱里乌斯……”。
  3. §34.5.4nobis auctoribus — 由代词 'nobis'(我们)和名词 'auctoribus'(倡议者、唆使者)构成的夺格绝对(绝对夺格)结构,省略了系词的分词。意为“在我们作为倡议者的情况下”或“在我们的唆使下”。
  4. §34.5.4magis hoc consul verbo tenus, quam ut re insimularet — 在 ‘magis... quam ut...’ 结构中,ut 从句引导表示结果(或目的)的虚拟语气('insimularet'),表示对比:“执政官投下此番指责更多只是口头上的,而非在事实上指控”。tenus 是一个后置介词,支配夺格('verbo'),意为“在……限度内”或“仅在字面上”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §34.5.1-34.5.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:34.5.1-34.5.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。