§34.7.1omnes alii ordines, omnes homines mutationem in meliorem statum rei publicae sentient: ad coniuges tantum nostras pacis et tranquillitatis publicae fructus non perveniet?
所有其他阶层、所有人都会感受到国家向更好状态的转变:难道唯独我们妻子的身上,无法享受到和平与公共安宁的果实吗?
§34.7.2purpura viri utemur, praetextati in magistratibus, in sacerdotiis; liberi nostri praetextis purpura togis utentur; magistratibus in coloniis municipiisque, hic Romae infimo generi, magistris vicorum, togae praetextae habendae ius permittemus, §34.7.3nec ut vivi solum habeant † tantum insigne, sed etiam ut cum eo crementur mortui: feminis dumtaxat purpurae usu interdicemus? et, cum tibi viro liceat purpura in vestem stragulam uti, matrem familiae tuam purpureum amiculum habere non sines, et equus tuus speciosius instratus erit quam uxor vestita?
我们男子在担任政务官和祭司职务时,将穿戴紫色的饰边;我们的孩子也将穿戴紫色饰边的托加;对于殖民地和自治市的政务官,以及在罗马本地属于最底层阶级——街区主管的人,我们都将准许他们拥有穿戴饰边托加的权利,并且这不仅是为了让活着的人拥有如此显著的标志,也是为了让死者能与之一起被火化:难道我们唯独要禁止妇女使用紫色吗? 而且,既然你作为男子被允许在铺盖上使用紫色,你却不让你的女家长拥有一件紫色的斗篷,难道你的马披戴得比你的妻子穿戴得还要华丽吗?
§34.7.4sed in purpura, quae teritur absumitur, iniustam quidem, sed aliquam tamen causam tenacitatis video; in auro vero, in quo praeter manupretium nihil intertrimenti fit, quae malignitas est? praesidium potius in eo est et ad privatos et ad publicos usus, §34.7.5sicut experti estis.
但是,对于会被磨损消耗的紫色,我确实看到了一种虽然不公但尚属存在的吝啬理由;然而对于黄金,除了加工费之外不会有任何损耗,这又是何种刻薄呢? 相反,无论对于私人用途还是公共用途,黄金中都蕴含着一种保障,正如你们所经历的那样。
nullam aemulationem inter se singularum, quoniam nulla haberet, esse aiebat.
他曾说,由于谁也没有,所以个别妇女之间不会有任何嫉妒。
at hercule universis dolor et indignatio est, §34.7.6cum sociorum Latini nominis uxoribus vident ea concessa ornamenta, quae sibi adempta sint, cum insignis eas esse auro et purpura, cum illas vehi per urbem, se pedibus sequi, tamquam in illarum civitatibus, non in sua imperium sit.
然而,凭赫拉克勒斯发誓,对她们全体来说,这都是痛苦和愤慨,当她们看到那些从自己身上被剥夺的饰物,却被恩准给了拉丁盟友的妻子时,当她们看到对方因黄金和紫色而光彩夺目,看到对方乘车穿行于城中,而自己却只能徒步跟随,就好像帝国统治权是在对方的城邦而非在自己的一样。
§34.7.7virorum hoc animos vulnerare posset; quid muliercularum censetis, quas etiam parva movent?
这甚至能伤害男人的心灵;你们认为那些连微小的事情都会使之动摇的弱女子们,又会如何呢?
§34.7.8non magistratus nec sacerdotia nec triumphi nec insignia nec dona aut spolia bellica iis contingere possunt; §34.7.9munditiae et ornatus et cultus, haec feminarum insignia sunt, his gaudent et gloriantur, hunc mundum muliebrem appellarunt maiores nostri.
她们无法获得政务官职,也无法获得祭司职、凯旋式、荣誉标志,或是战争的赏赐与战利品;整洁、装饰和打扮,这些才是妇女的荣誉标志,她们以此为乐并引以为傲,我们的祖先称之为“妇女的妆饰”(mundus muliebris)。
§34.7.10quid aliud in luctu quam purpuram atque aurum deponunt? quid, cum eluxerunt, sumunt? quid in gratulationibus supplicationibusque nisi excellentiorem ornatum adiciunt?
在服丧期间,除了紫色和黄金,她们还会卸下别的什么吗? 服丧结束时,她们又会穿上什么? 在祝贺和祈愿时,除了增添更加华美的装饰,她们还会做什么?
§34.7.11scilicet, si legem Oppiam abrogaritis, non vestri arbitrii erit, si quid eius vetare volueritis, quod nunc lex vetat;
毫无疑问,如果你们废除了奥庇乌斯法,倘若你们想要禁止当前法律所禁止的某项事物,难道这不会取决于你们自己的决定吗?
§34.7.12minus filiae, uxores, sorores etiam quibusdam in manu erunt;
难道女儿、妻子,甚至对某些人来说的姐妹,受到的夫权(in manu)管辖就会变少吗?
— numquam salvis suis exuitur servitus muliebris; et ipsae libertatem, quam viduitas et orbitas facit, detestantur.
只要她们的身内男子安好,妇女的服从地位就决不会被免除;她们自己也憎恶由寡居和无子无女所带来的自由。
§34.7.13in vestro arbitrio suum ornatum quam in legis malunt esse; et vos in manu et tutela, non in servitio debetis habere eas et malle patres vos aut viros quam dominos dici.
她们宁愿自己的装扮取决于你们的决定,而不是取决于法律;你们也应当以夫权和监护权来对待她们,而不是以奴役对待她们,并且宁愿被称呼为父亲或丈夫,而不是主人。
§34.7.14invidiosis nominibus utebatur modo consul seditionem muliebrem et secessionem appellando.
刚才执政官用“妇女的叛乱”和“出走”来称呼此事,使用了令人反感的字眼。
id enim periculum est, ne Sacrum montem, sicut quondam irata plebs, aut Aventinum capiant; — §34.7.15patiendum huic infirmitati est, quodcumque vos censueritis.
因为确实存在着危险,即她们会像曾经愤怒的平民那样,占领圣山或阿文提诺山;无论你们做出什么决定,这个软弱的群体都不得不服从。
quo plus potestis, eo moderatius imperio uti debetis.
你们的力量越大,就越应当温和地行使你们的权力。
”
”