Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §34.57.1-34.57.11

东方和平的批准与安条克使节的交涉

第 1224 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

提图斯·昆克蒂乌斯请求元老院批准他在东方的决议,各国使节团随后获得接见。安条克的使者梅尼普斯阐述了条约的三种类型,并抗议罗马试图向未战败的盟友强加条款。

§34.57.1postquam consules dilectu habito profecti in provincias sunt, tum T. Quinctius postulavit, ut de iis, quae cum decem legatis ipse statuisset, senatus audiret eaque, si videretur, auctoritate sua confirmaret; §34.57.2id eos facilius facturos, si legatorum verba, qui ex universa Graecia et magna parte Asiae quique ab regibus venissent, audissent.
执政官们在结束征兵并前往各自的行省后,此时提图斯·昆克蒂乌斯要求元老院听取关于他本人与十位使节共同决定的事务,并在认为合适时以其权威予以确认;他认为,如果元老院议员们听取了来自全希腊、亚洲大部分地区以及诸王派遣的使节的陈述,他们将更容易做出决定。
§34.57.3eae legationes a C. Scribonio praetore urbano in senatum introductae sunt, §34.57.4benigneque omnibus responsum.
这些使节团由城市法务官盖乌斯·斯克里博尼乌斯引入元老院,所有人均得到了友好的答复。
cum Antiocho quia longior disceptatio erat, decem legatis, quorum pars aut in Asia aut Lysimachiae apud regem fuerant, delegata est.
由于与安条克的谈判较为冗长,这一事务被委托给了那十位使节,他们中有人曾去过亚洲或在利西马基亚拜见过这位国王。
§34.57.5T. Quinctio mandatum, ut adhibitis iis legatorum regis verba audiret responderetque iis, quae ex dignitate atque utilitate populi Romani responderi possent.
提图斯·昆克蒂乌斯受命召集这些使节,听取国王使节的陈述,并根据罗马人民的尊严与利益做出合理的答复。
§34.57.6Menippus et Hegesianax principes regiae legationis erant.
梅尼普斯和赫格西阿纳克斯是国王使节团的首领。
ex iis Menippus ignorare se dixit, quidnam perplexi sua legatio haberet, cum simpliciter ad amicitiam petendam iungendamque societatem venissent.
其中,梅尼普斯表示,他不明白自己的使节团有什么复杂棘手之处,因为他们来此只是为了单纯地寻求友谊并结成同盟。
§34.57.7esse autem tria genera foederum, quibus inter se paciscerentur amicitias civitates regesque: unum, cum bello victis dicerentur leges; ubi enim omnia ei, qui armis plus posset, dedita essent, quae ex iis habere victos, quibus multari eos velit, ipsius ius atque arbitrium esse; §34.57.8alterum, cum pares bello aequo foedere in pacem atque amicitiam venirent; tunc enim repeti reddique per conventionem res et, si quarum turbata bello possessio sit, eas aut ex formula iuris antiqui aut ex partis utriusque commodo componi; §34.57.9tertium esse genus, cum, qui numquam hostes fuerint, ad amicitiam sociali foedere inter se iungendam coeant; eos neque dicere nec accipere leges; id enim victoris et victi esse.
他还说,国家与君主之间确立友好关系的条约共有三种:第一种是向战争中的战败者强加条款;因为当一切都向在武力上占优的一方投降后,战败者能保留其中什么、以及用什么来惩罚他们,全凭胜者自身的权力和裁量;第二种是战争中势均力敌的两方通过平等条约达成和平与友好;因为那时需通过协定来索回和归还财产,如果某些财产的占有在战争中受到干扰,则需根据古老法律的规定或双方的便利来解决;第三种情况是,从未成为敌人的各方为了通过同盟条约结成友好关系而走到一起;他们既不强加也不接受条款,因为那是战胜者和战败者之间的事情。
§34.57.10ex eo genere cum Antiochus esset, mirari se, quod Romani aequum censeant leges ei dicere, quas Asiae urbium liberas et immunis, quas stipendiarias esse velint, quas intrare praesidia regia regemque vetent.
既然安条克属于第三种情况,他感到惊讶的是,罗马人竟认为向他强加条款是公正的——规定他们希望亚洲的哪些城市自由且免税,哪些城市应当纳贡,并禁止国王的驻军及国王本人进入这些城市。
§34.57.11cum Philippo enim hoste pacem, non cum Antiocho amico societatis foedus ita sanciendum esse.
因为与敌对的腓力应当以此种方式缔结和平,而与作为朋友的安条克缔结同盟条约则不应如此。

词汇与语法注释

  1. 34.57.2id eos facilius facturos — 带有省略的 'esse' 的对格不定词结构。该句处于由 'postulavit' 引导的间接引语(oratio obliqua)中,对格主语 'eos' 指代元老院议员们,宾语 'id' 指代前文的确认行为(confirmare)。
  2. 34.57.7quae ex iis habere victos — 由不定式 'habere' 及其对格主语 'victos' 组成的结构,意为“战败者应在其中保留什么”。该结构与后面的关系从句 'quibus multari eos velit' 一起,共同作为主句谓语短语 'ipsius ius atque arbitrium esse' 的实质主语。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §34.57.1-34.57.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:34.57.1-34.57.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。