§34.50.1has velut parentis voces cum audirent, manare omnibus gaudio lacrimae, adeo ut ipsum quoque confunderent dicentem.
当他们听到这些犹如父亲般的话语时,所有人都流下了喜悦的泪水,以至于连说话的昆克蒂乌斯自己也因感动而呜咽。
§34.50.2paulisper fremitus approbantium dicta fuit monentiumque aliorum alios, ut eas voces velut oraculo missas in pectora animosque demitterent.
在片刻之间,人们纷纷赞同他的话,并互相告诫要将这些如同神谕般传达的话语铭记在胸怀与心灵深处。
§34.50.3silentio deinde facto petiit ab iis, ut civis Romanos, si qui apud eos in servitute essent, conquisitos intra duos menses mitterent ad se in Thessaliam; §34.50.4ne ipsis quidem honestum esse in liberata terra liberatores eius servire.
随后,全场安静下来,他请求他们搜寻在他们当中处于奴役状态的罗马公民,并在两个月内送到他在色萨利的地方;因为在一片获得解放的土地上,其解放者却沦为奴隶,这即使对他们自己而言也是不体面的。
omnes acclamarunt gratias se inter cetera etiam ob hoc agere, quod admoniti essent, ut tam pio, tam necessario officio fungerentur.
所有人齐声欢呼,表示除了其他事情外,特别为此感谢他,因为他们被提醒去履行如此虔敬且必要的义务。
§34.50.5ingens numerus erat bello Punico captorum, quos Hannibal cum ab suis non redimerentur, venum dederat.
在布匿战争中被俘的人数极其庞大,由于他们未被自己人赎回,汉尼拔便将他们变卖为奴。
§34.50.6multitudinis eorum argumentum sit, quod Polybius scribit centum talentis eam rem Achaeis stetisse, cum quingenos denarios pretium in capita, quod redderetur dominis, statuissent. mille enim ducentos ea ratione Achaia habuit.
波利比乌斯记载,当他们将归还给主人的每人赎金定为五百第纳里乌斯时,这件事让阿卡亚人花费了一百塔兰同,这可以作为他们人数众多的证据;因为按照这个比例,仅阿卡亚就有一千二百人。
§34.50.7adice nunc pro portione, quot verisimile sit Graeciam totam habuisse.
现在按比例推算,整个希腊很可能拥有多少这样的人。
§34.50.8nondum conventus dimissus erat, cum respiciunt praesidium ab Acrocorintho descendens protinus duci ad portam atque abire.
会议尚未散会,他们回头便看见守备队正从阿克罗科林斯下来,直接被带往城门并离去。
§34.50.9quorum agmen imperator secutus prosequentibus cunctis, servatorem liberatoremque acclamantibus, salutatis dimissisque iis eadem, §34.50.10qua venerat, via Elatiam rediit.
将领跟随在他们的队伍后面,全体民众随行护送,欢呼他为救星和解放者,在向他们致意并遣散他们之后,他沿着来时的同一条路回到了埃拉提亚。
inde cum omnibus copiis Ap. Claudium legatum dimittit.
随后,他派遣副将阿庇乌斯·克劳狄乌斯率领全部军队出发。
per Thessaliam atque Epirum ducere Oricum iubet atque se ibi opperiri; §34.50.11inde namque in animo esse exercitum in Italiam traicere.
他命令其穿过色萨利和伊庇鲁斯进军至奥里库姆,并在那里等候他;因为他打算从那里将军队运送回意大利。
et L. Quinctio fratri, legato et praefecto classis, scribit, ut onerarias ex omni Graeciae ora eodem contraheret.
他还写信给他的兄弟、副将兼舰队司令卢修斯·昆克蒂乌斯,让其从希腊的所有海岸将运输船集中到同一地点。