§34.49.1nec ignarus huius habitus animorum Quinctius, si sine excidio Lacedaemonis fieri potuisset, fatebatur pacis cum tyranno mentionem admittendam auribus non fuisse; §34.49.2nunc, cum aliter quam ruina gravissimae civitatis opprimi non posset, satius visum esse, tyrannum debilitatum ac totis prope viribus ad nocendum cuiquam ademptis relinqui, §34.49.3quam intermori vehementioribus, quam quae pati posset, remediis civitatem sinere, in ipsa vindicta libertatis perituram.
昆克蒂乌斯并非不知道人们的这种心理状态,他承认,如果能在不毁灭拉刻代蒙的情况下做到这一点,那么与僭主讲和的话题本是不该传入他们耳中的;但如今,既然除了毁灭这座最重要的城邦之外无法将其铲除,那么让一个被削弱、几乎所有害人能力都被剥夺的僭主留存下来,似乎也比听任城邦在比其所能承受的更为猛烈的疗法中消亡、并在争取自由的斗争本身中毁灭要好。
praeteritorum commemorationi subiecit, §34.49.4proficisci sibi in Italiam atque omnem exercitum deportare in animo esse; §34.49.5Demetriadis Chalcidisque praesidia intra decimum diem audituros deducta, Acrocorinthum ipsis extemplo videntibus vacuam Achaeis traditurum, ut omnes scirent, utrum Romanis an Aetolis mentiri mos esset, §34.49.6qui male commissam libertatem populo Romano sermonibus distulerint et mutatos pro Macedonibus Romanos dominos.
在对过去的回顾之后,他接着说道:他打算启程前往意大利,并撤走全部军队;他们将在十天之内听到德米特里阿斯和哈尔基斯的守备队撤走的消息,并且他将当着他们的面立即将空无一人的阿克罗科林斯移交给阿卡亚人,以便让所有人知道,撒谎的习惯究竟是属于罗马人还是埃托利亚人—— 后者曾散布流言,称罗马人民不配被托付自由,罗马人不过是取代马其顿人成为新的主人。
§34.49.7sed illis nec, quid dicerent, nec, quid facerent, quicquam umquam pensi fuisse; reliquas civitates monere, ut ex factis, non ex dictis amicos pensent intellegantque, §34.49.8quibus credendum et a quibus cavendum sit.
然而,对那些人来说,无论是他们所说的还是所做的,都从未有过任何顾忌;他告诫其余的城邦,要根据行动而不是言辞来衡量和理解朋友,从而明白谁是值得信任的,谁是需要防范的。
libertate modice utantur; temperatam eam salubrem et singuliset civitatibus esse, nimiam, et aliis gravem et ipsis qui habeant praecipitem esse.
他们应当适度地使用自由;适度的自由对个人和城邦都是有益的,而过度的自由不仅对他人是沉重的负担,对拥有它的人来说也是毁灭性的。
§34.49.9concordiae in civitatibus principes et ordines inter se, et in commune omnes civitates consulerent.
在各城邦中,领袖和各阶层之间应当互相协商以求和睦,所有城邦应当为了共同的利益而努力。
adversus consentientis nec regem quemquam satis validum nec tyrannum fore; §34.49.10discordiam et seditionem omnia opportuna insidiantibus facere, cum pars, quae domestico certamine inferior sit, externo potius se applicet quam civi cedat.
面对团结一致的人,任何国王或僭主都不会足够强大;不和与内讧为图谋不轨者提供了所有便利,因为在内部斗争中处于劣势的一方,宁愿依附于外部力量,也不愿向同胞市民让步。
§34.49.11alienis armis partam, externa fide redditam libertatem sua cura custodirent servarentque, ut populus Romanus dignis datam libertatem ac munus suum bene positum sciret.
他们应当用自己的悉心照料去守护和保持这由异国武力赢得、由异国信义归还的自由,以便让罗马人民知道,自由是赋予了配得上它的人,而他们的恩赐也得到了妥善的托付。