§34.51.1ipse Chalcidem profectus, deductis non a Chalcide solum sed etiam ab Oreo atque Eretria praesidiis, conventum ibi Euboicarum habuit civitatium admonitosque, §34.51.2in quo statu rerum accepisset eos et in quo relinqueret, dimisit.
他亲自前往哈尔基斯,不仅从哈尔基斯,而且从奥雷乌斯和埃雷特里亚撤出了守备队,并在那里召集了欧波亚诸城市的会议,在告诫他们自己在何种局势下接管了他们、又在何种局势下留下他们之后,便遣散了会议。
§34.51.3Demetriadem inde proficiscitur; §34.51.4deductoque praesidio prosequentibus cunctis, sicut Corinthi et Chalcide, pergit ire in Thessaliam, ubi non liberandae modo civitates erant, sed ex omni colluvione et confusione in aliquam tolerabilem formam redigendae.
随后他前往德米特里阿斯;在撤出守备队并像在科林斯和哈尔基斯那样在全城居民的护送下,他继续前往色萨利。 在那里,诸城市不仅需要获得解放,还需要从彻底的混乱与无序中被整顿为某种可以维持的秩序。
§34.51.5nec enim temporum modo vitiis ac violentia et licentia regia turbati erant, sed inquieto etiam ingenio gentis, nec comitia nec conventum nec concilium ullum non per seditionem ac tumultum iam inde a principio ad nostram usque aetatem traducentis.
因为他们不仅受到时代的弊端以及君主的暴政与专横的扰乱,还受到该民族焦躁不宁的秉性的困扰:从最初一直到我们这个时代,他们没有任何一次大会、会议或议会不是在暴动和骚乱中度过的。
§34.51.6a censu maxime et senatum et iudices legit potentioremque eam partem civitatium fecit, cui salva et tranquilla omnia esse magis expediebat.
他主要根据财产评估选拔了元老院议员和法官,并使城市中那些对他们而言一切保持安全与和平更为有利的部分(即富裕阶层)变得更加强大。