§34.4.1saepe me querentem de feminarum, saepe de virorum nec de privatorum modo sed etiam magistratuum sumptibus audistis, diversisque duobus vitiis, §34.4.2avaritia et luxuria, civitatem laborare, quae pestes omnia magna imperia everterunt.
你们经常听到我抱怨妇女的开支,也经常听到我抱怨男人的开支,不仅是私人的开支,甚至还有长官的开支;你们也曾听到,国家正受制于两种相反的恶德—— 贪婪和奢侈,这些祸害曾毁灭了所有伟大的帝国。
§34.4.3haec ego, quo melior laetiorque in dies fortuna rei publicae est imperiumque crescit — et iam in Graeciam Asiamque transcendimus omnibus libidinum illecebris repletas et regias etiam adtrectamus gazas —, eo plus horreo, §34.4.4ne illae magis res nos ceperint quam nos illas.
随着国家的命运日益改善、更加令人欣喜,帝国也不断成长——而现在我们已经进入了希腊和亚洲,这些地方充满了各种欲望的诱惑,我们甚至在染指皇室的财宝——我对此便越发感到恐惧,唯恐那些东西捕获了我们,而不是我们捕获了它们。
infesta, mihi credite, signa ab Syracusis illata sunt huic urbi.
请相信我,从叙拉古运进这座城市的雕像是具有敌意的象征。
iam nimis multos audio Corinthi et Athenarum ornamenta laudantis mirantisque et antefixa fictilia deorum Romanorum ridentis.
如今我听到太多人在赞美和惊叹科林斯和雅典的装饰品,并嘲笑罗马神明泥塑的檐口饰。
§34.4.5ego hos malo propitios deos et ita spero futuros, si in suis manere sedibus patiemur.
我更希望这些神明对我们仁慈,并希望如果允许他们留在自己的居所里,他们就会如此。
§34.4.6patrum nostrorum memoria per legatum Cineam Pyrrhus non virorum modo sed etiam mulierum animos donis temptavit.
在我们父辈的记忆中,皮洛士通过使节基涅阿斯,不仅用礼物诱惑男人的心,也诱惑女人的心。
nondum lex Oppia ad coercendam luxuriam muliebrem lata erat; tamennulla accepit.
当时旨在遏制妇女奢侈的奥皮乌斯法尚未制定;然而,没有一个女人接受。
§34.4.7quam causam fuisse censetis? eadem fuit, quae maioribus nostris nihil de hac re lege sanciundi; §34.4.8nulla erat luxuria, quae coerceretur.
你们认为原因是什么? 这与我们的祖先对这件事没有制定任何法律的原因相同:因为当时没有需要遏制的奢侈。
sicut ante morbos necesse est cognitos esse quam remedia eorum, sic cupiditates prius natae sunt quam leges quae iis modum facerent.
正如必须先认识疾病然后才有其疗法一样,欲望的产生也早于给它们设定限制的法律。
§34.4.9quid legem Liciniam excitavit de quingentis iugeribus nisi ingens cupido agros continuandi? quid legem Cinciam de donis et muneribus, nisi quia vectigalis iam et stipendiaria plebs esse senatui coeperat?
是什么催生了关于五百尤格拉土地的利奇尼乌斯法,若非扩大土地的巨大欲望? 是什么催生了关于礼物和赠品钦奇乌斯法,若非因为平民已经开始向元老院纳贡交税?
§34.4.10itaque minime mirum est nec Oppiam nec aliam ullam tum legem desideratam esse, quae modum sumptibus mulierum faceret, cum aurum et purpuram data et oblata ultro non accipiebant.
因此,当她们甚至不接受自愿给予和提供给她们的金子和紫衣时,当时既不需要奥皮乌斯法,也不需要任何其他法律来限制女人的开支,这完全不足为奇。
§34.4.11si nunc cum illis donis Cineas urbem circumiret, stantis in publico invenisset, quae acciperent.
如果现在基涅阿斯带着那些礼物在城里走一圈,他会发现有些女人站在公共场所准备接受它们。
§34.4.12atque ego nonnullarum cupiditatium ne causam quidem aut rationem inire possum.
事实上,对于某些欲望,我甚至无法理解其原因或理由。
nam ut, quod alii liceat, tibi non licere aliquid fortasse naturalis aut pudoris aut indignationis habeat, sic aequato omnium cultu quid unaquaeque vestrum veretur ne in se conspiciatur?
因为,正如别人被允许而你却不被允许某些事情,或许会带来一种自然的羞耻或愤慨,那么,当所有人的装束都被平等化时,你们每一个人又在害怕自己身上有什么会被人看破呢?
§34.4.13pessimus quidem pudor est vel parsimoniae vel paupertatis; sed utrumque lex vobis demit, cum id, quod habere non licet, non habetis.
的确,对于节俭或贫穷的羞耻是最糟糕的羞耻;但法律将这两者都从你们身上免除,因为你们没有那些不被允许拥有的东西。
§34.4.14“hanc” inquit “ipsam exaequationem non fero” illa locuples.
“正是这种平等我才无法忍受,”那位富有的妇人说,“为什么我不能因金子和紫衣而显得引人注目?
“cur non insignis auro et purpura conspicior? cur paupertas aliarum sub hac legis specie latet, ut, quod habere non possunt, habiturae, si liceret, fuisse videantur?”
为什么其他人的贫穷隐藏在这种法律的幌子下,以至于如果允许的话,她们似乎本来也会拥有那些她们其实无法拥有的东西?
§34.4.15vultis hoc certamen uxoribus vestris inicere, Quirites, ut divites id habere velint, quod nulla alia possit; pauperes, ne ob hoc ipsum contemnantur, supra vires se extendant?
” 罗马公民们,你们想把这种竞争灌输给你们的妻子吗? 以至于富人想要拥有其他任何人都无法拥有的东西,而穷人为免恰恰因此受到轻视,不惜超出自己的能力去攀比?
§34.4.16ne eas simul pudere, quod non oportet, coeperit, quod oportet, non pudebit.
唯恐一旦她们开始为不该感到羞耻的事情感到羞耻,她们就不再为应该感到羞耻的事情感到羞耻了。
quae de suo poterit, parabit, quae non poterit, virum rogabit.
有能力自备的女人会去置办,没能力的女人会向丈夫索要。
§34.4.17miserum illum virum, et qui exoratus et qui non exoratus erit, cum, quod ipse non dederit, datum ab alio videbit.
那个丈夫将会是可怜的,无论他是被说服了还是没有被说服,当他看到自己不曾给予的东西被别人给予了。
§34.4.18nunc vulgo alienos viros rogant et, quod maius est, legem et suffragia rogant et a quibusdam impetrant.
如今,她们公开向别人的丈夫提出请求,甚至更严重的是,她们要求修改法律和选票,并从某些人那里得到了。
adversus te et rem tuam et liberos tuos exorabilis es; simul lex modum sumptibus uxoris tuae facere desierit, tu numquam facies.
面对你自己、你的财产和你的孩子,你是容易被说动的;一旦法律不再对你妻子的开支进行限制,你就永远也限制不了了。
§34.4.19nolite eodem loco existimare, Quirites, futuram rem, quo fuit, antequam lex de hoc ferretur.
罗马公民们,千万不要以为事情会回到针对此事立法之前的状态。
et hominem improbum non accusari tutius est quam absolvi, et luxuria non mota tolerabilior esset, quam erit nunc, ipsis vinculis, sicut ferae bestiae, irritata, deinde emissa.
坏人未被指控比被宣告无罪更安全,奢侈若未被触动,也会比现在更容易忍受——现在它就像野兽一样,恰恰被自身的锁链激怒,然后被释放出来。
§34.4.20ego nullo modo abrogandam legem Oppiam censeo; vos quod faxitis, deos omnis fortunare velim. ”
我认为绝不应该废除奥皮乌斯法;无论你们如何决断,我唯愿众神保佑一切顺利。