§34.48.1Scipionem alii coniuncto exercitu cum collega per Boiorum Ligurumque agros populantem isse, quoad progredi silvae paludesque passae sint, scribunt, alii nulla memorabili gesta re Romam comitiorum causa redisse.
有些历史学家记载,西庇阿在与他的同僚执政官会师后,在波伊人和利古里亚人的领土上进行劫掠,直到森林和沼泽阻碍了他们的前进;而另一些历史学家则记载,他未立下任何值得纪念的战功,便因召开民会而回到了罗马。
§34.48.2eodem hoc anno T. Quinctius Elatiae, quo in hiberna reduxerat copias, totum hiemis tempus iure dicundo consumpsit mutandisque iis, quae aut ipsius Philippi aut praefectorum eius licentia in civitatibus facta erant, cum suae factionis hominum vires augendo ius ac libertatem aliorum deprimerent.
就在同一年,提图斯·昆克蒂乌斯在他将军队撤回冬营的埃拉特亚,将整个冬天的时间都用于主持审判,并改变那些因腓力本人或其长官的放纵而在各城邦中所做的事——当时他们通过增强自己党派人士的力量,压制了他人的权利与自由。
§34.48.3veris initio Corinthum conventu edicto venit.
春天伊始,他宣布召集大会并来到了科林斯。
ibi omnium civitatium legationes in contionis modum circumfusas est adlocutus, §34.48.4orsus ab inita primum Romanis amicitia cum Graecorum gente et imperatorum, qui ante se in Macedonia fuissent, suisque rebus gestis.
在那里,他向如群众大会般环绕在周围的所有城邦的使节发表了演说,首先从罗马人与希腊民族最初建立的友好关系说起,接着谈到在他之前在马其顿的将领们以及他自己的功绩。
§34.48.5omnia cum approbatione ingenti sunt audita, praeterquam cum ad mentionem Nabidis ventum esset; id minime conveniens liberanti Graeciam videbatur, tyrannum reliquisse non suae solum patriae gravem, §34.48.6sed omnibus circa civitatibus metuendum, haerentem visceribus nobilissimae civitatis.
这一切都赢得了极大的赞同,只有在提到纳比斯时例外;在希腊的解放者看来,留下这样一个不仅对自己祖国造成沉重负担,而且令周围所有城邦感到畏惧、依附在这座最高贵城邦心腹之上的僭主,是极不相称的。