Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §34.3.1-34.3.9

卡托论妇女平等的危险与对奢靡的追求

第 1170 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

卡托论证了赋予妇女平等权利的危险,警告她们会因此反客为主,并指责她们要求废除法律纯粹是为了追求奢华与放纵。

§34.3.1quid enim, si hoc expugnaverint, non temptabunt? recensete omnia muliebria iura, quibus licentiam earum adligaverint maiores vestri per quaeque eas subiecerint viris; quibus omnibus constrictas vix tamen continere potestis.
“因为,如果她们在这件事上得逞,还有什么她们不打算尝试的? 数一数所有关于妇女的法律吧,你们的祖先曾用这些法律来约束她们的放肆,并以此使她们顺从丈夫;尽管受到所有这些法律的束缚,你们现在却仍几乎无法管束她们。
§34.3.2quid? si carpere singula et extorquere et exaequari ad extremum viris patiemini, tolerabiles vobis eas fore creditis? extemplo, simul pares esse coeperint,
怎么? 如果你们容许她们将这些法律一条条地蚕食、夺走,并最终与丈夫们平起平坐,你们相信她们对你们来说还会是可容忍的吗?
§34.3.3superiores erunt.
一旦她们开始与你们平等,她们立刻就会凌驾于你们之上。
at hercule ne quid novum in eas rogetur recusant, non ius sed iniuriam deprecantur, §34.3.4immo, ut, quam accepistis iussistis suffragiis vestris legem, quam usu tot annorum et experiendo comprobastis, hanc ut abrogetis, id est ut unam tollendo legem ceteras infirmetis.
可是,天哪,她们并不是拒绝针对她们提出什么新法律,她们恳求免除的不是权利,而是伤害—— 不,相反,她们是在恳求你们废除这顶你们用选票接受并制定的法律,这顶你们通过这么多年的使用和实践所认可的法律;也就是说,通过废除一条法律来削弱其余的所有法律。
§34.3.5nulla lex satis commoda omnibus est; id modo quaeritur, si maiori parti et in summam prodest.
没有任何法律对所有人都是足够方便的;人们只问这一点:它是否对大多数人以及总体上有利。
si, quod cuique privatim officiet ius, id destruet ac demolietur, quid attinebit universos rogare leges, quas mox abrogare, in quos latae sunt,
如果某条法律因在私底下损害了某人就必须被摧毁和拆除,那么向全体人民提出法律还有什么用处,既然那些法律所针对的人很快就能将其废除?
§34.3.6possint? volo tamen audire, quid sit, propter quod matronae consternatae procucurrerint in publicum ac vix foro se et contione abstineant.
然而,我很想听听,到底是什么原因让这些主妇们如此激动地跑到公共场所,几乎无法使自己远离广场和集会。
§34.3.7ut captivi ab Hannibale redimantur parentes, viri, liberi, fratres earum? procul abest absitque semper talis fortuna rei publicae;
难道是为了让她们的父母、丈夫、孩子和兄弟作为俘虏从汉尼拔那里被赎回吗? 愿国家的这种厄运远离我们,并且永远远离!
§34.3.8sed tamen, cum fuit, negastis hoc piis precibus earum.
可是,当发生这种情况时,你们对她们虔诚的祈求也予以了拒绝。
at non pietas nec sollicitudo pro suis, sed religio congregavit eas: matrem Idaeam a Pessinunte ex Phrygia venientem accepturae sunt.
但难道不是出于虔诚,也不是出于对家人的担忧,而是宗教义务让她们聚集起来:她们是要去迎接从弗里吉亚的佩辛努斯而来的伊达山神母。
quid honestum dictu saltem seditioni praetenditur muliebri?
那么,这场妇女骚乱至少有什么说得出口的体面借口吗?
§34.3.9“ut auro et purpura fulgamus” inquit, “ut carpentis festis profestisque diebus, velut triumphantes de lege victa et abrogata et captis et ereptis suffragiis vestris, per urbem vectemur; ne ullus modus sumptibus, ne luxuriae sit.
她们说:‘为了让我们闪耀着金子和紫衣的光芒,为了让我们在节日和平日里乘着二轮马车穿过城市,仿佛在庆祝战胜并废除法律,战胜并夺取了你们的选票一样;为了让我们的开支毫无节制,让我们的奢侈毫无底线。

词汇与语法注释

  1. §34.3.4immo, ut, quam accepistis iussistis suffragiis vestris legem... hanc ut abrogetis — 此处由 “ut” 引导的从句表示哀求的具体内容,承接上一句的动词 “deprecantur”(或挂接于省略的表示要求的动词如 “postulant”)。由于关系代词 “quam” 的先行词 “legem” 被吸收到关系从句内部,并在主句中由指示代词 “hanc” 重新指代,使得句法结构较为复杂。
  2. §34.3.5quas mox abrogare, in quos latae sunt, possint — “in quos latae sunt”(针对其制定的)是一个关系从句,修饰省略的先行词 “in eos”(针对那些人,在此指妇女)。该从句嵌套在由关系代词 “quas” 引导的更大关系从句之中。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §34.3.1-34.3.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:34.3.1-34.3.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。