Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §34.2.1-34.2.14

加图反对废除奥皮乌斯法的演说

第 1169 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

执政官加图发表讲演,谴责为争取废除奥皮乌斯法而进行抗议的妇女的行为,并强调妇女应当留在家里并在丈夫和男性亲属的监护之下的祖传道德。

§34.2.1“si in sua quisque nostrum matre familiae, Quirites, ius et maiestatem viri retinere instituisset, minus cum universis feminis negotii haberemus; §34.2.2nunc domi victa libertas nostra impotentia muliebri hic quoque in foro obteritur et calcatur, et, quia singulas non continuimus, §34.2.3universas horremus.
“市民们,如果我们每个人都立志在自己的妻子身上保留丈夫的权力和尊严,我们对全体女性的麻烦就会少得多;如今,我们的自由在家里被妇女的放纵所击败,在这里,在广场上也被践踏和蹂躏;因为我们没有管束好单个的女性,我们便对她们整体感到畏惧。
equidem fabulam et fictam rem ducebam esse, virorum omne genus in aliqua insula coniuratione muliebri ab stirpe sublatum esse; §34.2.4ab nullo genere non summum periculum est, si coetus et concilia et secretas consultationes esse sinas.
我确实曾认为,在某个岛上,全体男性因妇女的阴谋而被彻底消灭,这只是一个传说和虚构的故事;如果你容许集会、会议和秘密商议,那么任何群体都会带来极大的危险。
atque ego vix statuere apud animum meum possum, utrum peior ipsa res an peiore exemplo agatur; §34.2.5quorum alterum ad nos consules reliquosque magistratus, alterum ad vos, Quirites, magis pertinet.
而我自己在心里几乎无法断定,是这件事情本身更恶劣,还是它所带来的先例更恶劣;这两件事中,一者与我们执政官及其他政务官关系更大,另一者则与你们——市民们——关系更大。
nam utrum e re publica sit necne id, quod ad vos fertur, vestra existimatio est, qui in suffragium ituri estis; §34.2.6haec consternatio muliebris, sive sua sponte sive auctoribus vobis, M. Fundani et L. Valeri, facta est, haud dubie ad culpam magistratuum pertinens, nescio, vobis, tribuni, an consulibus magis sit deformis: §34.2.7vobis, si feminas ad concitandas tribunicias seditiones iam adduxistis; nobis, si, ut plebis quondam, sic nunc mulierum secessione leges accipiendae sunt.
因为提交给你们的议案是否符合国家利益,乃是由即将去投票的你们来评判的;这场妇女的骚乱——不论是由于她们自发,还是在你们马尔库斯·丰达尼乌斯和卢基乌斯·瓦莱里乌斯的唆使下发生的——毫无疑问涉及政务官的失职,我不知道,护民官们,这对于你们还是对于执政官来说更为可耻:对于你们而言,如果你们已经引导妇女去煽动护民官的暴乱;对于我们而言,如果现在必须通过妇女的撤离来接受法律,就像以前通过平民的撤离一样。
§34.2.8equidem non sine rubore quodam paulo ante per medium agmen mulierum in forum perveni.
确实,就在不久前,当我穿过妇女群体的中间到达广场时,不免有些面红耳赤。
quod nisi me verecundia singularum magis maiestatis et pudoris quam universarum tenuisset, ne compellatae a consule viderentur, §34.2.9dixissem: “qui hic mos est in publicum procurrendi et obsidendi vias et viros alienos appellandi? istud ipsum suos quaeque domi rogare non potuistis?
如果不是因为我对她们个人的尊严和羞耻心的尊重,超过了对她们整体的顾虑,以免她们看起来像是受到了执政官的当面斥责,我本就会说:‘这种跑到公共场所、阻塞道路并向别人的丈夫搭话的做法,到底是什么风气? 难道你们每个人不能在家里向自己的丈夫请求那同一件事吗?
§34.2.10an blandiores in publico quam in privato et alienis quam vestris estis? quamquam ne domi quidem vos, si sui iuris finibus matronas contineret pudor, quae leges hic rogarentur abrogarenturve, curare decuit.
还是说,你们在公共场合比在私底下、对别人比对自己的丈夫更温顺? 尽管如此,如果羞耻心将主妇们约束在她们自身权利的范围内,即使在家里,你们也不该去关心这里提出或废除什么法律。
§34.2.11maiores nostri nullam, ne privatam quidem rem agere feminas sine tutore auctore voluerunt, in manu esse parentium, fratrum, virorum; nos, si diis placet, iam etiam rem publicam capessere eas patimur et foro quoque et contionibus et comitiis immisceri.
’ 我们的祖先规定,女性在没有监护人批准的情况下,不得办理任何事务,甚至私事,她们必须处于父母、兄弟和丈夫的掌控之下;而我们,天哪,如今甚至容许她们参与国政,甚至混迹于广场、集会和选举之中。
§34.2.12quid enim nunc aliud per vias et compita faciunt, quam rogationem tribunorum plebi suadent, quam legem abrogandam censent?
此时此刻,她们在街道和十字路口,除了支持平民护民官的提议,主张废除法律之外,还在做什么呢?
§34.2.13date frenos impotenti naturae et indomito animali et sperate ipsas modum licentiae facturas; §34.2.14nisi vos feceritis, minimum hoc eorum est, quae iniquo animo feminae sibi aut moribus aut legibus iniuncta patiuntur.
给任性的本能和未驯服的野兽松开缰绳吧,并期待她们自己会给放肆设限;除非你们亲自设限,否则这只是妇女们因习俗或法律的约束而心怀不满地忍受的诸事中最小的一件。
omnium rerum libertatem, immo licentiam, si vere dicere volumus, desiderant.
她们渴望在一切事情上的自由,或者说,如果我们想说真话的话,是放纵。 ”

词汇与语法注释

  1. 34.2.1si ... instituisset ... haberemus — 混合条件句,结合了过去相反的虚拟条件(instituisset“如果…立志”)和现在相反的虚拟结果(haberemus“就会…得多”)。
  2. 34.2.5vestra ... qui — 关系代词 qui 的先行词是所有格形容词 vestra(你们的)中隐含的第二人称复数人称代词,因此关系子句中的动词使用第二人称复数形式(ituri estis)。
  3. 34.2.8quod nisi — 中性单数宾格关系代词 quod 用作连接词,意为“而如果不…的话”。
  4. 34.2.13date frenos — 短语“date frenos”(字面意为“给予缰绳”)在这里意为松开缰绳或放任管束。加图带讽刺地暗示,如果放任管束,就不要指望妇女们会自我约束。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §34.2.1-34.2.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:34.2.1-34.2.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。