§33.6.1Quinctius postero die vallum secum ferente milite, ut paratus omni loco castris ponendis esset, §33.6.2progressus modicum iter sex ferme milia a Pheris cum consedisset, speculatum, in qua parte Thessaliae hostis esset quidve pararet, misit.
昆克提乌斯于次日率军出发,让兵士们随身携带防壁木桩,以便随时随地做好建营的准备;他前行了不长的一段路程,在距离费赖大约六英里的地方安营扎寨后,便派人去侦察敌人在色萨利的哪个地方以及在企图什么。
§33.6.3circa Larisam erat rex.
国王当时在拉里萨附近。
certior iam factus Romanum ab Thebis Pheras movisse, defungi quam primum et ipse certamine cupiens ducere ad hostem pergit et quattuor milia fere a Pheris posuit castra.
他已经获悉罗马人已从底比斯向费赖移动,他自己也渴望尽早通过战斗来结束争端,于是继续向敌军进军,并在距离费赖大约四英里的地方安下了营寨。
§33.6.4inde postero die cum expediti utrimque ad occupandos super urbem tumulos processissent, pari ferme intervallo ab iugo, quod capiendum erat, §33.6.5cum inter se conspecti essent, constiterunt, nuntios in castra remissos, qui, quid sibi, quoniam praeter spem hostis occurrisset, faciendum esset, consulerent, §33.6.6quieti opperientes.
此后次日,双方的轻装兵为了占领城市上方的丘陵而出发,在距离所需夺取的山脊几乎相等的距离处,当他们彼此望见时便停了下来,并将使者派回营地,去请示在这种出乎意料与敌相遇的情况下他们该如何行动,同时静静地等待着。
et illo quidem die nullo inito certamine in castra revocati sunt; postero die circa eosdem tumulos equestre proelium fuit, in quo non minimum Aetolorum opera regii fugati atque in castra compulsi sunt.
而那一天确实没有爆发任何战斗,他们便被召回了营地;次日,在同一批丘陵周围发生了一场骑兵战,在其中由于埃托利亚人的不小努力,国王的军队被击溃并被驱逐回营地。
§33.6.7magnum utrisque impedimentum ad rem gerendam fuit ager consitus crebris arboribus hortique, ut in suburbanis locis, et coartata itinera maceriis et quibusdam locis interclusa.
对双方而言,行动的巨大障碍是种满茂密树木的田地和花园(如同学府郊区常见的那样),以及因石墙而变窄且在某些地方被阻断的道路。
§33.6.8itaque pariter ducibus consilium fuit excedendi ea regione, et velut ex praedicto ambo Scotusam petierunt, Philippus spe frumentandi inde, Romanus, ut praegressus corrumperet hosti frumenta.
因此,两位统帅同样做出了离开该地区的决定,并且仿佛事先约定好一样,双方都朝斯科图萨前进,腓力抱着从那里获取粮食的希望,而罗马人则是为了抢先一步为敌军毁掉粮食。
§33.6.9per diem totum, quia colles perpetuoiugo intererant, nullo conspecta inter se loco agmina ierunt Romani ad Eretriam Phthiotici agri, §33.6.10Philippus super amnem Onchestum posuit castra.
整整一天,因为其间隔着拥有连续山脊的丘陵,两支队伍在任何地方都没有互相望见地行军;罗马人前往弗提奥提斯地区的埃雷特里亚,腓力则在奥恩凯斯托斯河上安营扎寨。
§33.6.11ne postero quidem die, cum Philippus ad Melambium quod vocant Scotusaei agri, Quinctius circa Thetideum Pharsaliae terrae posuisset castra, aut hi aut illi, ubi hostis esset, satis compertum habuerunt.
甚至在次日,当腓力在斯科图萨地区被称为梅兰比乌姆的地方,昆克提乌斯在法萨利亚土地的忒提德乌姆附近安营扎寨时,双方也都还没有十分确切地查明敌人究竟在何处。
§33.6.12tertio die primo nimbus effusus, dein caligo nocti simillima Romanos metu insidiarum tenuit.
第三天,起初暴雨倾盆,接着是极像黑夜的浓雾,使罗马人因害怕埋伏而停滞不前。