Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §33.5.1-33.5.12

攻底比斯受挫与两军营垒木桩的比较

第 1123 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

昆克提乌斯试图攻取弗提奥提卡的底比斯却被击退,随后命令士兵准备防壁用的木桩。文中详细对比了希腊与马其顿式因过于庞大而易被拔除的木桩,同罗马式轻便且紧密交错、极难破坏的木桩之间的优劣。

§33.5.1Quinctius ad Thebas Phthioticas castra cum movisset, spem nactus per Timonem, principem civitatis, prodi urbem cum paucis equitum levisque armaturae ad muros successit.
当昆克提乌斯向弗提奥提卡的底比斯拔营进军时,他通过该城首领蒂蒙获得了城市将被献出的希望,于是率领少数骑兵和轻装步兵推进到城墙下。
§33.5.2ibi adeo frustrata spes est, ut non certamen modo cum erumpentibus, sed periculum quoque atrox subiret, ni castris exciti repente pedites equitesque in tempore subvenissent.
在那里,他的希望落空了,以至于他不仅要面对突围之敌的交战,而且如果不是阵营中被迅速动员的步兵和骑兵及时赶来救援,他还会面临极大的危险。
§33.5.3et postquam nihil conceptae temere spei succedebat, urbis quidem amplius temptandae in praesentia conatu abstitit; §33.5.4ceterum satis gnarus iam in Thessalia regem esse, nondum comperto, quam in regionem venisset, milites per agros dimissos vallum caedere et parare iubet.
在轻率抱有的希望均未成功之后,他暂时放弃了进一步尝试攻取该城的企图;尽管他已经十分清楚国王已在色萨利,但尚未探明其具体进入了哪个地区,于是他命令分散在田野中的士兵们砍伐并准备防壁用的木桩。
§33.5.5vallo et Macedones et Graeci usi sunt, sed usum nec ad commoditatem ferendi nec ad ipsius munitionis firmamentum aptaverunt; §33.5.6nam et maiores et magis ramosas arbores caedebant, quam quas ferre cum armis miles posset, et cum castra his ante obiectis saepsissent, facilis molitio eorum valli erat.
马其顿人和希腊人都使用木桩,但他们在使用时,既没有考虑到携带的便利,也没有考虑到防御工事本身的稳固;因为他们砍伐的树木比兵士携带武器所能携带的更大、枝桠更多,而当他们用这些树木置于前方来围起营地时,拆除这些木桩是很轻而易举的。
§33.5.7nam et quia rari stipites magnarum arborum eminebant multique et validi rami praebebant, quod recte manu caperetur, duo aut summum tres iuvenes conixi arborem unam evellebant, §33.5.8qua evulsa portae instar extemplo patebat, nec in promptu erat, quod obmolirentur.
因为大树的树干稀疏地突出来,而且许多强有力的枝桠提供了便于用手抓握的地方,两三个年轻人合力就能拔起一棵树,该树被拔出后,城防立刻像门一样敞开,而手头也没有现成的东西可以用来堵塞。
§33.5.9Romanus leves et bifurcos plerosque et trium aut cum plurimum quattuor ramorum vallos caedit, ut et suspensis ab tergo armis ferat pluris simul apte miles; §33.5.10et ita densos offigunt inplicantque ramos, ut neque quis cuiusque palmae stipes, neque quae cuiusque stipitis palma sit, pervideri possit; §33.5.11et adeo acuti aliusque per alium inmissi rami locum ad inserendam manum non relincunt, §33.5.12ut neque prehendi, quod trahatur, neque trahi, cum inter se innexi rami vinculum in vicem praebeant, possit; et, si evulsus forte est unus, nec loci multum aperit, et alium reponere perfacile est.
罗马人则砍伐轻便、多为双叉、或者最多有三四分叉的木桩,以便兵士将武器挂在背后时,能同时舒适地携带好几根;并且他们将木桩插得极为紧密,枝桠交错,以至于既无法看出哪根分枝属于哪个主干,也无法看出哪个主干属于哪根分枝;此外,这些枝桠如此锋利且相互穿插交织,不留任何可以伸手进去的余地,因而既无法抓住任何东西来拉扯,也无法拉动它,因为相互缠绕的枝桠提供了彼此的纽带;即使偶尔有一根被拔出,也不会露出太大的空间,而且重新补上一根也极其容易。

词汇与语法注释

  1. §33.5.1prodi urbem — prodi是第三变位动词prodo(背叛/交付)的被动现在不定式,urbem作其主格(宾格不定式结构的主语)。该结构整体与spem形成同格,说明了希望的具体内容。
  2. §33.5.4nondum comperto, quam in regionem venisset — nondum comperto是使用中性过去完成分词的夺格绝对结构(独立夺格),其后引导的间接疑问从句(quam... venisset)作为该分词的实质主语或内容。
  3. §33.5.6quas ferre cum armis miles posset — posset为虚拟式未完成过去时。在跟在比较级(maiores et magis ramosas)之后的由quam quas引导的关系从句中,使用虚拟式表示特征或限制(“超过兵士所能携带的树木”)。
  4. §33.5.7quod recte manu caperetur — caperetur为虚拟式未完成过去时,由无明确先行词的关系代词quod引导,用作特征虚拟式,表示“可以牢牢用手抓住的东西/地方”。
  5. §33.5.10ut neque quis cuiusque palmae stipes, neque quae cuiusque stipitis palma sit, pervideri possit — 在由ut引导的结果从句中,并列了两个间接疑问句(quis cuiusque palmae stipes [sit]和quae cuiusque stipitis palma sit),它们共同作为主动词possit(及不定式pervideri)的主语。在前一个分句的stipes后省略了虚拟式现在时sit。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §33.5.1-33.5.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:33.5.1-33.5.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。