Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §33.45.1-33.45.8

对纳比斯处置的委任与对汉尼拔的猜忌

第 1163 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

由于安条克的威胁暂时缓解,罗马决定将对纳比斯的战争决策权交予弗拉米尼努斯。与此同时,有关汉尼拔与安条克勾结的指控不断传来,基于第二次布匿战争的记忆,这引发了罗马人的警惕。

§33.45.1haec cum ab tam gravibus auctoribus, qui omnia per se ipsos explorata adferrent, §33.45.2audirentur, maior res, quod ad Antiochum attineret, maturanda magis, quoniam rex quacumque de causa in Syriam concessisset, de tyranno consultatio visa est.
当这些话从如此可靠的报信者(他们带来了自己亲自查明的一切情况)那里被听取时,关于安条克的更重大的事务,由于国王因某种原因已退往叙利亚,人们认为可以延后,而关于僭主的商议则显得更为紧迫。
§33.45.3cum diu disceptatum esset, utrum satis iam causae videretur, cur decerneretur bellum, an permitterent T. Quinctio, quod ad Nabim Lacedaemonium attineret, faceret, quod e re publica censeret esse permiserunt, §33.45.4eam rem esse rati, quae maturata dilatave non ita magni momenti ad summam rem publicam esset; §33.45.5magis id animadvertendum esse, quid Hannibal et Carthaginienses, si cum Antiocho bellum motum foret, acturi essent.
在进行了长时间的争论——是认为已经有足够的理由宣战,还是允许提图斯·昆克蒂乌斯在涉及斯巴达人纳比斯的事情上采取他认为有利于国家的行动——之后,他们决定授权于他,因为他们认为这件事无论被提前还是推迟,对国家的大局都不会有那么大的影响;他们应该更多地关注,如果与安条克爆发战争,汉尼拔和迦太基人将会采取什么行动。
§33.45.6adversae Hannibali factionis homines principibus Romanis, hospitibus quisque suis, identidem scribebant nuntios litterasque ab Hannibale ad Antiochum missas et ab rege ad eum clam legatos venisse; §33.45.7ut feras quasdam nulla mitescere arte, sic inmitem et inplacabilem eius viri animum esse; marcescere otii situ queri civitatem et inertia sopiri nec sine armorum sonitu excitari posse.
反对汉尼拔派系的人一再写信给罗马的首领们(每个人写给自己的客主),称汉尼拔已向安条克派遣了使者和信件,而国王的使节也已秘密来到他身边;正如某些猛兽用任何方法都无法驯服一样,那人的心也是冷酷而无法和解的;他抱怨说,国家正在和平的沉滞中日渐衰退,并在不作为中昏睡,不听到武器的轰鸣就无法被唤醒。
§33.45.8haec probabilia memoria prioris belli per unum illum non magis gesti quam moti faciebat.
对前一次战争的记忆使这些说法显得可信,因为那场战争不仅是由那一个人进行的,更是由他一个人挑起的。
irritaverat etiam recenti facto multorum potentium animos.
而且,他还通过最近的举动激怒了许多权贵。

词汇与语法注释

  1. §33.45.2maturanda magis — 动形容词 maturanda 为阴性单数主格,修饰后文的主语 de tyranno consultatio。关于安条克的“更重大事务(maior res)”因其退往叙利亚而被搁置,相比之下,关于僭主的“商议(consultatio)”被认为“更为紧迫(maturanda magis)”。
  2. §33.45.3faceret — 虚拟式未完成过去时主动语态 faceret 引导一个名词性从句,作前文 permitterent 的宾语,省略了连词 ut(即“允许他做……”)。
  3. §33.45.7queri — 异态动词 queror 的现在时不定式 queri 的逻辑主语是前句的 eius viri(汉尼拔)。该不定式带有一个以 civitatem 为主语的宾格加不定式结构(marcescere, sopiri, posse),构成间接引语:“他抱怨国家在不作为中昏睡……”。
  4. §33.45.8gesti — 完成被动分词属格中性单数形式 gesti 与 moti 共同修饰 prioris belli(“前次战争”)。意指该战争不仅由汉尼拔一人“进行(gesti)”,更是由他“挑起(moti)”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §33.45.1-33.45.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:33.45.1-33.45.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。