Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §33.46.1-33.46.9

汉尼拔改革司法与财政制度

第 1164 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

汉尼拔在当选迦太基法务官后,通过法律限制了专横的终身审判官的权力,并对公共财政进行了改革,从而招致了权贵们的怨恨。

§33.46.1iudicum ordo Carthagine ea tempestate dominabatur, eo maxime, quod iidem perpetui iudices erant.
当时在迦太基,审判官阶层居于统治地位,这主要是因为他们是终身任职的审判官。
§33.46.2res, fama vitaque omnium in illorum potestate erat.
所有人的财产、名誉和生命都在他们的掌控之中。
qui unum eius ordinis offendisset, omnis adversos habebat, nec accusator apud infensos iudices deerat.
任何人只要得罪了该阶层中的一个成员,就会把所有人变成敌人,而在充满敌意的审判官面前,也从不缺少指控者。
§33.46.3horum in tam inpotenti regno — neque enim civiliter nimiis opibus utebantur — praetor factus Hannibal vocari ad se quaestorem iussit.
在他们如此专制的统治下——因为他们并没有以符合公民身份的方式使用其过度的权力——当选为普拉伊托的汉尼拔下令将夸伊斯托召集到自己面前。
§33.46.4quaestor id pro nihilo habuit; nam et adversae factionis erat et, quia ex quaestura in iudices, potentissimum ordinem, referebatur, iam pro futuris mox opibus animos gerebat.
夸伊斯托对此不予理会;因为他属于敌对派系,而且由于他将从财务官职位晋升到最强大的阶层——审判官,他已经因即将到来的未来权力而态度傲慢。
§33.46.5enimvero indignum id ratus Hannibal viatorem ad prendendum quaestorem misit subductumque in contionem non ipsum magis quam ordinem iudicum, prae quorum superbia atque opibus nec leges quicquam essent nec magistratus, §33.46.6accusavit.
然而,汉尼拔认为这是无法容忍的侮辱,便派出一名传令官去逮捕财务官,并将其带到民众大会上;他不仅指责此人,更指责了审判官阶层,在他们的傲慢和权势面前,法律和政务官都显得微不足道。
et ut secundis auribus accipi orationem animadvertit et infimorum quoque libertati gravem esse superbiam eorum, legem extemplo promulgavit pertulitque, §33.46.7ut in singulos annos iudices legerentur, neu quis biennium continuum iudex esset.
当他注意到自己的演说得到了赞同的倾听,并且他们的傲慢对于最底层人民的自由也是一个沉重的负担时,他立即提议并通过了一项法律,规定审判官应逐年选举,且任何人不得连续两年担任审判官。
ceterum quantam eo facto ad plebem inierat gratiam, tantum magnae partis principum offenderat animos.
然而,他通过这一举动在平民中赢得了多少好感,就在很大一部分权贵中激起了同样多的怨恨。
§33.46.8adiecit et aliud, quo bono publico sibi proprias simultates irritavit.
他还增加了另一项措施,通过这项造福公众的举措,他给自己招来了私怨。
§33.46.9vectigalia publica partim neglegentia dilabebantur, partim praedae ac divisui et principum quibusdam et magistratibus erant, et pecunia, quae in stipendium Romanis suo quoque anno penderetur, deerat, tributumque grave privatis inminere videbatur.
公共税收一部分因疏忽而流失,一部分成为某些权贵和政务官的猎物与瓜分对象,而每年应向罗马人缴纳的贡金也出现短缺,沉重的税收眼看就要降临到普通公民头上。

词汇与语法注释

  1. 33.46.2offendisset — 虚拟语气过去完成时。这里表示一个泛指的条件从句(过去发生的反复或假设性动作),与主句的直陈式未完成过去时(habebat)相呼应,表示过去的一般规律或惯常情况:“任何人只要得罪了……”。
  2. 33.46.3inpotenti regno — 形容词 'inpotens' 意为“无法自控的”,引申为“无限制的”、“横暴的”、“专制的”。此处用以形容审判官们无视法律与节制的专横统治(regnum)。
  3. 33.46.3civiliter — 意为“以符合公民(civis)身份的方式”,即“温和地”、“谦逊地”或“在法律面前平等地”。这一概念与审判官们唯我独尊、滥用巨大权力的态度形成鲜明对比。
  4. 33.46.4referebatur — 未完成过去时被动语态。表示预期发生的动作或既定的过渡程序:“他(在结束财务官任期后)将被列入/晋升为审判官”。
  5. 33.46.5non ipsum magis — 本句的主动词是 §33.46.6 中的 'accusavit'。结构为“不仅指责财务官本人(ipsum),更(non magis... quam)指责了整个审判官阶层(ordinem iudicum)”。这强调了汉尼拔的指控超越了被带到大会上的个人罪行,而是直指体制性和结构性的问题。
  6. 33.46.8quo bono publico — 'quo' 是关系代名词 qui 的夺格(中性单数),指代前句中“增加了另一项措施”这一整件事。 'bono publico' 意为“造福公众”,可理解为目的/结果的与格,或是伴随情况的夺格(“伴随着公共利益”)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §33.46.1-33.46.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:33.46.1-33.46.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。