§33.38.1eodem anno Antiochus rex, cum hibernasset Ephesi, omnes Asiae civitates in antiquam imperii formulam redigere est conatus.
同年,安条克国王在以弗所度过冬天后,企图将亚洲的所有城市重新纳入昔日帝国的统治秩序中。
§33.38.2et ceteras quidem, aut quia locis planis positae erant aut quia parum moenibus armisque ac iuventuti fidebant, haud difficulter videbat iugum accepturas; §33.38.3Zmyrna et Lampsacus libertatem usurpabant, periculumque erat, ne si concessum iis foret quod intenderent, Zmyrnam in Aeolide Ioniaque, Lampsacum in Hellesponto aliae urbes sequerentur.
事实上,他看到其余的城市将毫无困难地接受这一枷锁,这或者是由于它们坐落在平原地带,或者是由于它们对自己的城墙、武器以及青年兵力缺乏信心;但士麦那和兰普萨科斯却在主张自己的自由,并且存在一种危险,即如果他们所企图的事情获得应允,艾奥利斯和爱奥尼亚的其他城市就会效仿士麦那,而赫勒斯滂的其他城市则会效仿兰普萨科斯。
§33.38.4igitur et ipse ab Epheso ad Zmyrnam obsidendam misit et, quae Abydi copiae erant, praesidio tantum modico relicto duci ad Lampsacum oppugnandam iussit.
因此,他本人不仅从以弗所派遣军队去包围士麦那,而且下令将原本驻扎在阿比多斯的军队(仅留下少量的守备队)带去进攻兰普萨科斯。
§33.38.5nec vi tantum terrebat, sed per legatos leniter adloquendo castigandoque temeritatem ac pertinaciam spem conabatur facere, brevi quod peterent habituros, §33.38.6sed cum satis et ipsis et omnibus aliis appareret, ab rege impetratam eos libertatem, §33.38.7non per occasionem raptam habere. adversus quae respondebatur, nihil neque mirari neque suscensere Antiochum debere, si spem libertatis differri non satis aequo animo paterentur.
他不仅用武力进行威胁,还通过使节进行温和的游说,并谴责他们的鲁莽与固执,企图给他们带去希望,让他们相信很快就能获得所追求的东西,但既然他们自己以及所有其他人都非常清楚,他们所享有的自由应当是向国王恳求而得,而非乘机攫取,对此他们做出的回答是:如果他们对自由希望的延宕感到无法以足够平和的心态去容忍,安条克既不应该感到惊异,也不应该感到愤怒。
§33.38.8ipse initio veris navibus ab Epheso profectus Hellespontum petit, terrestris copias traici ab Abydo Chersonesum iussit.
他本人在春初乘船离开以弗所,前往赫勒斯滂,并下令将陆军部队从阿比多斯渡海运往赫索内斯。
§33.38.9cum ad Madytum, Chersonesi urbem, terrestri navalem exercitum iunxisset, quia clauserant portas, circumdedit moenia armatis; et iam opera admoventi deditio facta est.
当他在赫索内斯的城市马迪图斯将陆军与海军会合时,因为市民关闭了城门,他便用武装士兵包围了城墙;正当他开始推上攻城器械时,城内投降了。
idem metus Sestum incolentis aliasque Chersonesi urbes in deditionem dedit.
同样的恐惧使塞斯托斯的居民和赫索内斯的其他城市也表示投降。
§33.38.10Lysimachiam inde omnibus simul navalibus terrestribusque copiis venit.
随后,他同时率领所有的海陆军来到吕西马基亚。
quam cum desertam ac stratam prope omnem ruinis invenisset — §33.38.11ceperant autem direptamque incenderant Thraces paucis ante annis —, cupido eum restituendi nobilem urbem et loco sitam opportuno cepit.
当他发现该城已被废弃,且几乎全部化为废墟时—— 因为几年前色雷斯人曾攻占、劫掠并烧毁了这里——,一种想要重建这座地理位置优越的名城的渴望油然而生,支配了他。
§33.38.12itaque omnia simul est aggressus et tecta murosque restituere et partim redimere servientis Lysimachenses, partim fuga sparsos per Hellespontum Chersonesumque conquirere et contrahere, §33.38.13partim novos colonos spe commodorum proposita adscribere et omni modo frequentare; §33.38.14simul, ut Thracum summoveretur metus, ipse parte dimidia terrestrium copiarum ad depopulanda proxima Thraciae est profectus, partem navalisque omnis socios reliquit in operibus reficiendae urbis.
于是,他同时着手进行所有的工作:既重建房屋和城墙,又部分赎回沦为奴隶的吕西马基亚人,部分搜寻并聚集因逃亡而散落于赫勒斯滂和赫索内斯各地的人,部分通过提出利益前景来登记招募新的殖民者,并以各种方式增加人口;与此同时,为了消除对色雷斯人的恐惧,他本人率领半数的陆军部队出发去蹂躏最邻近的色雷斯地区,而将另一半陆军以及所有的海军同盟军留在重建城市的工程中。