Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §33.37.1-33.37.12

击败波伊人与马尔凯卢斯的凯旋式

第 1155 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

另一位执政官普尔普里奥进入波伊人领地并与马尔凯卢斯会师,击败了在归途中的波伊掠夺者,随后马尔凯卢斯返回罗马举行了凯旋式。

§33.37.1sub haec tam varia fortuna gesta L. Furius Purpurio alter consul per tribum Sapiniam in Boios venit.
在这些胜负难料、命运多舛的军事行动之后,另一位执政官路基乌斯·富里乌斯·普尔普里奥通过沙皮尼亚选区进入了波伊人的领地。
§33.37.2iam castro Mutilo adpropinquabat, cum veritus, ne intercluderetur simul a Bois Liguribusque, exercitum eadem via, qua adduxerat, reduxit et magno circuitu per aperta eoque tuta loca ad collegam pervenit.
他已经接近穆蒂卢姆要塞,此时他担心自己会同时被波伊人和利古里亚人切断退路,于是沿着原路撤回军队,并经过大范围的迂回,通过开阔因之安全的地区到达了同事那里。
§33.37.3inde iunctis exercitibus primum Boiorum agrum usque ad Felsinam oppidum populantes peragraverunt.
随后,两军会合,他们首先在波伊人的领土上四处蹂躏,一直推进到费尔西纳镇。
§33.37.4ea urbs ceteraque circa castella et Boi fere omnes praeter iuventutem, quae praedandi causa in armis erat — tunc in devias silvas recesserat —, in deditionem venerunt.
该城和周围的其他要塞,以及几乎所有的波伊人,除了为了掠夺而全副武装的青年——当时他们已经退入偏僻的森林——,都表示投降。
in Ligures inde traductus exercitus.
随后,军队被拉向利古里亚人。
§33.37.5Boi neglegentius coactum agmen Romanorum, quia ipsi procul abesse viderentur, inproviso aggressuros se rati per occultos saltus secuti sunt.
波伊人认为,由于他们自己似乎远离此地,罗马人的行军纵队会组织得相当松懈,便企图发动出其不意的袭击,于是穿过隐秘的林间狭道尾随其后。
§33.37.6quos non adepti, Pado repente navibus traiecto Laevos Libuosque cum pervastassent, redeuntes inde per Ligurum extremos fines cum agresti praeda in agmen incident Romanum.
他们没能追上罗马人,便突然用船渡过波河,在彻底蹂躏了莱维人和利布伊人的土地后,正带着从乡村掠夺的战利品从那里返回、经过利古里亚人边境边缘时,迎面撞上了罗马人的纵队。
§33.37.7proelium celerius acriusque commissum, quam si tempore locoque ad certamen destinato praeparatis animis concurrissent.
战斗爆发得比他们在约定的时间和地点、做好充分心理准备进行交战还要迅速和猛烈。
§33.37.8ibi, quantam vim ad stimulandos animos ira haberet, apparuit; nam ita caedis magis quam victoriae avidi pugnarunt Romani, ut vix nuntium cladis hosti relinquerent.
在那里,显现出愤怒在激发人们斗志方面具有多么巨大的力量;因为罗马人渴望杀戮甚于渴望胜利,以至于他们几乎没有给敌人留下任何一个传递战败噩耗的信使。
§33.37.9ob has res gestas consulum litteris Romam adlatis supplicatio in triduum decreta est.
鉴于这些战功,当执政官们的信件送到罗马后,罗马元老院下令举行三天的感恩祭。
brevi post Marcellus consul Romam venit, triumphusque ei magno consensu patrum est decretus.
不久,执政官马尔凯卢斯来到罗马,元老院议员们以高度的一致决定为他举行凯旋式。
§33.37.10triumphavit in magistratu de Insubribus Comensibusque; Boiorum triumphi spem collegae reliquit, quia ipsi proprie adversa pugna in ea gente evenerat, cum collega secunda.
他在任期内因战胜因苏布雷人和科姆姆人而举行了凯旋式;他将战胜波伊人而举行凯旋式的希望留给了他的同事,因为他自己在那一族人中遭受了失败,而他的同事却取得了胜利。
§33.37.11multa spolia hostium captivis carpentis travecta, multa militaria signa; aeris lata trecenta viginti milia, argenti bigati ducenta triginta quattuor milia.
敌人的许多战利品是用缴获的两轮马车运送的,还有许多军旗;运入了三十二万阿司青铜币,以及二十三万四千个刻有双马战车的银币。
§33.37.12in pedites singulos dati octogeni aeris, triplex equiti centurionique.
给每个步兵发了八十阿司,给骑兵和百人队长的则是其三倍。

词汇与语法注释

  1. 33.37.2cum ... reduxit — 这种结构被称为“逆接的 cum”(cum inversum)。主句使用未完成过去时(adpropinquabat,“正接近”)来描绘背景,而 cum 引导的从句则使用直陈式完成时(reduxit,“撤回”)引入突然发生的中心事件。
  2. 33.37.5aggressuros se rati — 由 'rati'(动词 'reor'“认为”的完成分词)引导的间接陈述。'aggressuros' 是省略了 'esse' 的将来不定式,其逻辑主语是宾格代词 'se',指代主句主语 'Boi'(他们认为自己会发动袭击)。
  3. 33.37.6incident — 手稿中存在 'incident'(将来时)或 'incidunt'(现在时)等变体。在此应理解为历史现在时('incidunt')或完成时 'incidere'(即 'inciderunt')的拼写变体,用以表示过去发生的事实(“他们撞上了……纵队”)。
  4. 33.37.7commissum, quam si — 'commissum [est]' 中省略了系动词 'est'。在 'quam si'(“比如果……”)之后的从句中,使用了虚拟式过去完成时 'concurrissent',构成一个与过去事实相反的虚拟比较:“比他们如果在约定时间和地点、做好了心理准备进行交战[还会更迅速和猛烈]”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §33.37.1-33.37.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:33.37.1-33.37.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。