Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §33.32.1-33.32.10

伊斯特米亚竞技会上的希腊自由宣言

第 1150 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

在伊斯特米亚竞技会上,正当群众焦虑地等待罗马对希腊命运的裁决时,布告官宣告了此前受菲利普统治的各城邦获得自由与免税。起初人们不敢置信,但在布告再次确认后,全场爆发了巨大的欢呼与喜悦。

§33.32.1Isthmiorum statum ludicrum aderat, semper quidem et alias frequens cum propter spectaculi studium insitum genti, quo certamina omnis generis artium viriumque et pernicitatis visuntur, §33.32.2tum quia propter opportunitatem loci, per duo diversa maria omnium rerum usus ministrantis humano generi, concilium Asiae Graeciaeque is mercatus erat;
伊斯特米亚的定期竞技会临近了。 这一盛会向来在其他时候也极为热闹,一方面是因为该民族天生对观赏竞技充满热情,在那里可以观看各种技巧、力量和速度的角逐,另一方面也是因为地理位置的便利,它通过两片不同的海洋向人类提供各种物资的便利,使得那个集市成为了亚洲和希腊的交汇地。
§33.32.3tum vero non ad solitos modo usus undique convenerant, sed expectatione erecti, qui deinde status futurus Graeciae, quae sua fortuna esset; alii alia non taciti solum opinabantur sed sermonibus etiam ferebant Romanos facturos; vix cuiquam persuadebatur Graecia omni cessuros.
然而,这一次人们从四面八方聚集而来,不仅是为了往常的事务,更是怀着极大的期盼,想要知道此后希腊的局势以及他们自己的命运将会如何;人们不仅在心中默默推测,还在谈话中纷纷传播罗马人将会采取的行动;几乎没有人相信罗马人会从整个希腊撤军。
§33.32.4ad spectaculum consederant, et praeco cum tubicine, ut mos est, in mediam aream, unde sollemni carmine ludicrum indici solet, processit et tuba silentio facto ita pronuntiat: §33.32.5“senatus Romanus et T. Quinctius imperator Philippo rege Macedonibusque devictis liberos, inmunes, suis legibus esse iubet Corinthios, Phocenses, Locrensesque omnis et insulam Euboeam et Magnetas, Thessalos, Perrhaebos, Achaeos Phthiotas.
他们已在观众席上就座,而布告官在喇叭手的陪同下,按照惯例走向竞技场中央(通常在那里以庄严的词句宣布竞技会开始),在用喇叭示意肃静之后,他如此宣告: “罗马元老院与统帅提图斯·昆克提乌斯,在击败菲利普国王及马其顿人后,命令科林斯人、福基斯人、所有的洛克里斯人,以及优卑亚岛、麦格尼西亚人、塞萨利亚人、佩赖比亚人、弗提奥提斯的阿开亚人,获得自由、免除贡税并依其自身法律生活。
§33.32.6percensuerat omnis gentis, quae sub dicione Philippi regis fuerant.
” 他已列举了所有曾处于菲利普国王统治下的民族。
audita voce praeconis maius gaudium fuit, quam quod universum homines acciperent.
听到布告官的声音,人们产生的喜悦之大,甚至超出了人类整体所能立即领会的程度。
§33.32.7vix satis credere se quisque audisse, et alii alios intueri mirabundi velut ad somni vanam speciem; quod ad quemque pertinebat, suarum aurium fidei minimum credentes, proximos interrogabant.
每个人都几乎不敢相信自己听到了什么,他们惊奇地面面相觑,仿佛看着梦境中虚无的幻象;对于关系到每个人自身的事情,他们最不信任自己耳朵的可靠性,纷纷向身边的人询问。
§33.32.8revocatus praeco, cum unusquisque non audire modo sed videre libertatis suae nuntium averet, iterum pronuntiavit eadem.
布告官被召回,因为每一个人不仅渴望听到,而且渴望亲眼看到宣布他们自由的使者;他再次宣告了同样的话。
§33.32.9tum ab certo iam gaudio tantus cum clamore plausus est ortus totiensque repetitus, ut facile appareret nihil omnium bonorum multitudini gratius quam libertatem esse.
此时,出于这已确凿无疑的喜悦,爆发出了伴随着呼喊的巨大掌声,并一次又一次地重复,以至于很容易看出,在所有美好事物中,没有什么比自由更令大众喜悦的了。
§33.32.10ludicrum deinde ita raptim peractum est, ut nullius nec animi nec oculi spectaculo intenti essent; adeo unum gaudium praeoccupaverat omnium aliarum sensum voluptatium.
随后竞技会以如此仓促的方式进行,以至于没有任何人的心神和目光关注于表演;仅仅这一种喜悦就已经完全占据了他们对其他所有娱乐的感官。

词汇与语法注释

  1. 33.32.1statum ludicrum — statum 是形容词 status, -a, -um(固定的、定期的)的中性单数主格,修饰作为 aderat 主语的中性名词 ludicrum(竞技会、表演),而非宾格。
  2. 33.32.1cum ... tum ... tum vero — 此处使用了相关结构 cum... tum... tum vero...:“一方面因为……(名词短语),另一方面因为……(原因从句),但在此刻尤其因为……”。这一结构将人们聚集的常规原因与当时的特殊背景进行了层层对比。
  3. 33.32.2ministrantis — 现在分词 ministrantis(单数属格)修饰 loci(地方的)。其宾语是 omnium rerum usus(一切物资的便利/利用)。
  4. 33.32.6maius gaudium fuit, quam quod universum homines acciperent — “quam quod... acciperent” 是接在比较级 “maius” 后的关系从句,意为“超出了人类整体上(或一次性)所能接受/领会的程度”。虚拟语气 “acciperent” 表示特征或结果。
  5. 33.32.7credere ... intueri — credere 和 intueri 是历史不定式,其功能相当于未完成过去时直陈叙述(credebant, intuebantur)。它们的主语分别是 quisque 和 alii。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §33.32.1-33.32.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:33.32.1-33.32.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。