§33.33.1ludis vero dimissis cursu prope omnes tendere ad imperatorem Romanum, §33.33.2ut ruente turba in unum adire, contingere dextram cupientium, coronas lemniscosque iacientium haud procul periculo fuerit.
事实上,竞技会结束后,几乎所有人都奔跑着涌向那位罗马统帅,以至于在人群向一处拥挤时,对于那些渴望接近他、触摸他右手的人,以及那些投掷花冠和彩带的人来说,几乎造成了危险。
§33.33.3sed erat trium ferme et triginta annorum, et cum robur iuventae tum gaudium ex tam insigni gloriae fructu vires suppeditabat.
但他当时年仅三十三岁左右,年轻的力量以及从如此显赫的荣耀成果中获得的喜悦,都为他源源不断地提供着精力。
§33.33.4nec praesens tantummodo effusa est laetitia, sed per multos dies gratis et cogitationibus et sermonibus renovata: §33.33.5esse aliquam in terris gentem, §33.33.6quae sua inpensa, suo labore ac periculo bella gerat pro libertate aliorum nec hoc finitimis aut propinquae vicinitatis hominibus aut terris continentibus iunctis praestet, §33.33.7sed maria traiciat, ne quod toto orbe terrarum iniustum imperium sit, ubique ius, fas, lex potentissima sint.
这种喜悦不仅在当时倾泻而出,而且在随后的许多天里,通过满怀感激的沉思和谈话不断被提起:世界上竟然有这样一个民族,他们自掏腰包,冒着自身的劳顿与危险,为他人的自由而战,而且不仅为邻人、近邻或陆地相连的人提供这种帮助,反而远渡重洋,好让全世界任何地方都不存在不义的统治,并让正义、神法和人法在各地都拥有最强大的力量。
§33.33.8una voce praeconis liberatas omnis Graeciae atque Asiae urbes; hoc spe concipere audacis animi fuisse, ad effectum adducere et virtutis et fortunae ingentis.
仅凭布告官的一声宣告,希腊和亚洲的所有城市便都获得了自由;在希望中勾勒出这样的愿景,本身就是大胆心灵的体现,而将其付诸实现,则既需要非凡的勇气,也需要极大的运气。