Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §33.31.1-33.31.11

埃托利亚人的不满与战略要塞的处置

第 1149 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

埃托利亚人指责和平条款虚伪,企图扣留希腊要地。面对叙利亚国王安条克的潜在威胁,罗马使节展开辩论,最终决定将科林斯归还给阿开亚人,但出于安全考虑,暂时在部分战略要塞保留驻军。

§33.31.1omnibus Graeciae civitatibus hanc pacem adprobantibus soli Aetoli decretum decem legatorum clam mussantes carpebant: §33.31.2litteras inanis vana specie libertatis adumbratas esse; cur enim alias Romanis tradi urbes nec nominari eas, alias nominari et sine traditione liberas iuberi esse,
在希腊所有城邦都赞同这一和平协议时,唯独埃托利亚人私下里嘀咕,对十位使节的决议吹毛求疵:他们声称,条约文字是空洞的,只是披着虚假的自由外衣;因为,为什么有些城市被移交给罗马人却不点名,而另一些城市被点名却在不移交的情况下被命令获得自由?
§33.31.3nisi quod, quae in Asia sint, liberentur, longinquitate ipsa tutiores, quae in Graecia sint, ne nominatae quidem intercipiantur, Corinthus et Chalcis et Oreus cum Eretria et Demetriade?
难道不是因为那些在亚洲的城市由于距离遥远而较安全才得以解放,而那些在希腊的城市甚至连名字都没提就被侵占了——即科林斯、哈尔基斯、奥勒乌斯,以及埃雷特里亚和德米特里阿斯?
§33.31.4nec tota ex vano criminatio erat.
这一指责并非完全凭空捏造。
dubitabatur enim de Corintho et Chalcide et Demetriade, quia in senatus consulto, quo missi decem legati ab urbe erant, ceterae Graeciae atque Asiae urbes haud dubie liberabantur, §33.31.5de iis tribus urbibus legati, quod tempora rei publicae postulassent, id e re publica fideque sua facere ac statuere iussi erant.
因为对于科林斯、哈尔基斯和德米特里阿斯确实存在疑虑,因为在派十位使节从罗马城出发的元老院决议中,希腊和亚洲的其他城市毫无疑问都获得了自由,但对于这三座城市,使节们被命令根据国家局势的需要,依国家利益和他们自己的信义来采取行动和做出决定。
§33.31.6Antiochus rex erat, quem transgressurum in Europam, cum primum ei vires suae satis placuissent, non dubitabant; ei tam §33.31.7opportunas ad occupandum patere urbes nolebant.
还有安条克国王,他们毫不怀疑,一旦他对自己的实力感到满意,就会渡海进入欧洲;他们不希望如此便于占领的城市向他敞开。
ab Elatia profectus Quinctius Anticyram cum decem legatis, inde Corinthum traiecit.
昆克提乌斯从埃拉提亚出发,与十位使节一同渡海前往安蒂基拉,随后前往科林斯。
ibi consilia de libertate Graeciae dies prope totos in concilio decem legatorum agitabantur.
在那里,关于希腊自由的方案在十位使节的会议上几乎整天整天地被讨论。
§33.31.8identidem Quinctius liberandam omnem Graeciam, si Aetolorum linguas retundere, si veram caritatem ac maiestatem apud omnis nominis Romani vellent esse, §33.31.9si fidem facere ad liberandam Graeciam, non ad transferendum a Philippo ad se imperium sese mare traiecisse.
昆克提乌斯一再主张,如果他们想要堵住埃托利亚人的嘴,如果他们希望罗马之名在所有人中享有真正的爱戴与尊严,就必须解放整个希腊;如果他们想要证明,他们渡海是为了解放希腊,而不是为了将帝国霸权从菲利普转移到自己手中。
§33.31.10nihil contra ea de libertate urbium alii dicebant; ceterum ipsis tutius esse manere paulisper sub tutela praesidii Romani quam pro Philippo Antiochum dominum accipere.
其他使节对于城市的自由没有提出相反的意见,但认为对于这些城市自身而言,暂时留在罗马驻军的保护之下,比用安条克取代菲利普做主人更为安全。
§33.31.11postremo ita decretum est: Corinthus redderetur Achaeis, ut in Acrocorintho tamen praesidium esset; Chalcidem ac Demetriadem retineri, donec cura de Antiocho decessisset.
最终决议如下:科林斯归还给阿开亚人,但阿克罗科林斯仍保留驻军;哈尔基斯和德米特里阿斯则继续予以保留,直到对安条克的担忧消除为止。

词汇与语法注释

  1. §33.31.2nisi quod — 引导一个反问性的原因从句,用以回答前句的提问“为什么……?(cur enim...)”,意为“若非因为……”,即暗指“正是因为……”。
  2. §33.31.5id e re publica fideque sua facere ac statuere — 代词 id 是不定式 facere ac statuere 的直接宾语,由关系从句 quod tempora... postulassent 所限定。介词短语 e re publica(符合国家利益)和表示依据的夺格 fide sua(符合其信义)在此作副词性修饰语,指出行动和决定的标准。
  3. §33.31.8liberandam omnem Graeciam — 接在 identidem Quinctius 之后、省略了说或主张等动词的间接引语。此处为省略了 esse 的宾格与不定式结构(ACI),动形词 liberandam 表示必要性或义务(“整个希腊必须获得解放”)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §33.31.1-33.31.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:33.31.1-33.31.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。