§33.30.1paucos post dies decem legati ab Roma venerunt, quorum ex consilio pax data Philippo in has leges est, §33.30.2ut omnes Graecorum civitates, quae in Europa quaeque in Asia essent, libertatem ac suas haberent leges; quae earum sub dicione Philippi fuissent, praesidia ex iis Philippus deduceret vacuasque traderet Romanis ante Isthmiorum tempus; §33.30.3deduceret et ex iis, quae in Asia essent, Euromo Pedasisque et Bargyliis et Iaso et Myrina et Abydo et Thaso et Perintho: §33.30.4eas quoque enim placere liberas esse; de Cianorum libertate Quinctium Prusiae, Bithynorum regi, scribere, quid senatui et decem legatis placuisset; §33.30.5captivos transfugasque reddere Philippum Romanis et navis omnis tectas tradere praeter quinque et regiam unam inhabilis prope magnitudinis, quam sedecim versus remorum agebant; §33.30.6ne plus quinque milia armatorum haberet neve elephantum ullum; bellum extra Macedoniae fines ne iniussu senatus gereret; §33.30.7mille talentum daret populo Romano, dimidium praesens,
几天后,十位使节从罗马抵达,根据他们的建议,向菲利普授予了和平,条件如下:所有在欧洲和亚洲的希腊城邦都应享有自由和它们自己的法律;对于那些曾处于菲利普统治下的城邦,菲利普应在伊斯德米亚运动会之前撤出驻军,并将空置的城邦移交给罗马人;他还应撤出在亚洲的那些城邦,即埃乌罗莫斯、佩达萨、巴尔居利亚、伊亚索斯、米里纳、阿比多斯、萨索斯和佩林托斯;因为决定这些城邦也应当自由;关于基奥斯人的自由,昆克提乌斯应写信给比提尼亚国王普鲁西阿斯,告知元老院和十位使节做出了何种决定;菲利普应将俘虏和逃兵归还给罗马人,并移交除五艘船及一艘由于庞大而几乎无法操纵的皇家巨舰(该舰由十六排桨驱动)之外的所有甲板船;他拥有的武装人员不得超过五千人,且不得拥有任何大象;未经元老院命令,他不得在马其顿国境之外发动战争;他应向罗马人民支付一千塔兰同,其中一半立即付清,另一半在十年内分期支付。
§33.30.8dimidium pensionibus decem annorum. Valerius Antias quaternum milium pondo argenti vectigal in decem annos impositum regi tradit; Claudius in annos triginta quaterna milia pondo et ducena, in praesens viginti milia pondo.
瓦莱里乌斯·安蒂亚斯记载,国王被课以每年四千磅银子的贡税,共计十年;克劳狄乌斯写道,三十年内每年四千二百磅,且立即支付两万磅。
§33.30.9idem nominatim adiectum scribit, ne cum Eumene Attali filio — novus is tum rex erat — bellum gereret.
同一作者(克劳狄乌斯)写道,条款中还特别添加了一条:菲利普不得与阿塔罗斯之子欧墨尼斯(他当时是新国王)进行战争。
§33.30.10in haec obsides accepti, inter quos Demetrius Philippi filius.
为履行这些条件,罗马人接受了人质,其中包括菲利普之子德米特里。
adicit Antias Valerius Attalo absenti Aeginam insulam elephantosque dono datos, §33.30.11et Rhodiis Stratoniceam Cariaeque alias urbes, quas Philippus tenuisset; Atheniensibus insulas datas Parum, Imbrum, Delum, Scyrum.
瓦莱里乌斯·安蒂亚斯补充说,艾吉纳岛和大象被作为礼物赠送给了未在场的阿塔罗斯,罗得斯人获得了斯特拉托尼基亚和菲利普占领的其他卡里亚城市;雅典人获得了帕罗斯、因布罗斯、提洛、斯基罗斯诸岛。