§33.29.1efferavit ea caedes Thebanos Boeotosque omnis ad execrabile odium Romanorum, credentis non sine consilio imperatoris Romani Zeuxippum, principem gentis, id facinus conscisse.
这起谋杀激起了底比斯人和所有波奥蒂亚人对罗马人的刻骨仇恨,因为他们相信,该部族的领袖泽乌克西普斯是在罗马将领的授意下策划了这起罪行。
ad rebellandum neque vires neque ducem habebant; §33.29.2proximum bello quod erat, in latrocinium versi alios in hospitiis, alios vagos per hiberna milites ad varios commeantis usus excipiebant.
但要发动反叛,他们既没有实力也没有领袖;于是他们转向了最接近战争的手段——强盗行径。 他们开始袭击士兵,有的在宿营处,有的则是因各种往来事务在冬营地周围游荡。
§33.29.3quidam in ipsis itineribus ad notas latebras ab insidiantibus, pars in deserta per fraudem deversoria deducti opprimebantur; §33.29.4postremo non tantum ab odio sed etiam aviditate praedae ea facinora fiebant, quia negotiandi ferme causa argentum in zonis habentes in commeatibus erant.
有的人在路上直接被埋伏者拖入广为人知的藏身处杀死,还有一部分人被骗到人迹罕至的旅馆中杀害;到了后期,这些恶行不仅源于仇恨,更源于对掠夺物的贪婪,因为士兵们在往来时通常为了经商而在腰带里装有银币。
§33.29.5cum primo pauci, deinde in dies plures desiderarentur, infamis esse Boeotia omnis coepit, et timidius quam in hostico egredi castris miles.
起初只有少数人失踪,随后失踪人数与日俱增,整个波奥蒂亚开始臭名昭著,士兵们走出营门时比在敌国领土上还要提心吊胆。
§33.29.6tum Quinctius legatos ad quaerendum de latrociniis per civitates mittit.
于是昆克提乌斯派遣使节到各城邦调查强盗事件。
plurimae caedes circa Copaidem paludem inventae; ibi ex limo eruta extractaque ex stagno cadavera saxis aut amphoris, ut pondere traherentur in profundum, adnexa; multa facinora Acraephiae et Coroneae facta inveniebantur.
在科帕伊斯湖周围发现了极多被杀者的尸体;在那里,从泥中挖出和从湖水中捞出的尸体上都绑着石头或双耳罐,以便靠重力沉入深处;此外还发现许多罪行是在阿克莱菲亚和科罗内亚犯下的。
§33.29.7Quinctius primo noxios tradi sibi iussit et pro quingentis militibus — tot enim interempti erant — quingenta talenta Boeotos conferre.
昆克提乌斯起初命令将罪犯移交给他,并要求波奥蒂亚人交纳五百塔兰同,作为对死去的五百名士兵的赔偿——因为确实有这么多人被杀。
§33.29.8quorum neutrum cum fieret, verbis tantum civitates excusarent nihil publico consilio factum esse, missis Athenas et in Achaiam legatis, qui testarentur socios iusto pioque se bello persecuturum Boeotos,
当这两项要求均未实现,且各城邦仅在口头上辩解称没有任何行动是出于公意时,他向雅典和阿凯亚派遣了使节,向盟友表明他将以正义和神圣的战争讨伐波奥蒂亚人。
§33.29.9et cum parte copiarum Ap. Claudio Acraephiam ire iusso ipse cum parte Coroneam circumsidit vastatis prius agris, qua ab Elatia duo diversa agmina iere.
随后,他命令阿庇乌斯·克劳狄乌斯率领部分军队前往阿克莱菲亚,而他自己则率领另一部分军队包围了科罗内亚。 在此之前,他已经摧毁了从埃拉提亚出发的两路军队所经过的田野。
§33.29.10hac perculsi clade Boeoti, cum omnia terrore ac fuga completa essent, legatos mittunt.
波奥蒂亚人被这一灾难所震慑,当到处都充斥着恐慌和逃亡时,他们派遣了使节。
qui cum in castra non admitterentur, Achaei Atheniensesque supervenerunt.
当这些使节未被允许进入营地时,阿凯亚人和雅典人赶到了。
§33.29.11plus auctoritatis Achaei habuerunt deprecantes, quia, ni impetrassent pace Boeotis, bellum simul gerere decreverant.
阿凯亚人在求情时拥有更大的影响力,因为他们已经决定,如果不能为波奥蒂亚人争取到和平,他们也将同时加入战争。
§33.29.12per Achaeos et Boeotis copia adeundi adloquendique Romanum facta est iussisque tradere noxios et multae nomine triginta conferre talenta pax data et ab oppugnatione recessiim.
通过阿凯亚人的斡旋,波奥蒂亚人也获得了接近并与罗马人交涉的机会。 在命令他们交出罪犯并以罚金名义交纳三十塔兰同之后,和平得以达成,围攻也随之撤销。