§33.19.1Philippus cum audisset Dardanos transgressos finis ab contemptu concussi tum regni superiora Macedoniae evastare, §33.19.2quamquam toto prope orbe terrarum, undique se suosque exigente fortuna, urgebatur, §33.19.3tamen morte tristius ratus Macedoniae etiam possessione pelli, dilectu raptim per urbes Macedonum habito cum sex milibus peditum et quingentis equitibus circa Stobos Paeoniae improviso hostes oppressit magna multitudo hominum in proelio, maior cupidine;
当腓力听说达尔达尼亚人因蔑视他当时动摇的王国,已经越过国境并正在蹂躏马其顿上部领土时,尽管他几乎在全世界都面临着紧迫的局势,运命在各处逼迫着他及他的部属,但他仍认为被剥夺对马其顿的领有比死亡更为痛苦,于是在马其顿各城市迅速征兵,率领六千步兵和五百骑兵,在派奥尼亚的斯托比附近出其不意地袭击了敌人。
§33.19.4praedandi palata per agros caesa est.
战斗中死伤了大量的人,而因贪图掠夺而散布在田野里的更多人被斩杀。
quibus fuga in expedito fuit, ne temptato quidem casu pugnae in finis suos redierunt.
对那些易于逃跑的人来说,他们甚至没有尝试战斗的机会,就返回了自己的领土。
§33.19.5ea una expeditione, non pro reliquo statu fortunae facta, refectis suorum animis Thessalonicam sese recepit.
凭借这仅有的一次远征——这与他命运的其余处境并不相称——他重振了部下的士气,随后撤回了塞萨洛尼基。
§33.19.6non tam in tempore Punicum bellum terminatum erat, ne simul et cum Philippo foret bellandum, quam opportune iam Antiocho ex Syria movente bellum Philippus est superatus; §33.19.7nam praeterquam quod facilius cum singulis, quam si in unum ambo simul contulissent vires, bellatum est, Hispania quoque sub idem tempus magno tumultu ad bellum consurrexit.
迦太基战争及时结束以兔同时与腓力作战,其及时程度,还不如在安条克已从叙利亚发动战争之际,腓力便被击败来得更为合时;因为除了与他们单独交战比两人同时将力量合兵一处更为容易之外,西班牙也在同一时期伴随着巨大的骚乱愤而起兵。
§33.19.8Antiochus cum priore aestate omnibus, quae in Coele Syria sunt, civitatibus ex Ptolomaei dicione in suam potestatem redactis in hiberna Antiocheam concessisset, nihilo quietiora ea ipsis aestivis habuit.
安条克在前一个夏天将柯里叙利亚的所有城市从托勒密的统治下收归自己的权力,并退往安条克过冬,但他让这一冬营期间绝不比夏日战役本身更清闲。
§33.19.9omnibus enim regni viribus conixus cum ingentis copias terrestris maritimasque comparasset, principio veris praemissis terra cum exercitu filiis duobus, Ardye ac Mithridate, §33.19.10iussisque Sardibus se opperiri ipse cum classe centum tectarum navium, ad hoc levioribus navigiis cercurisque ac lembis ducentis proficiscitur, §33.19.11simul per omnem oram Ciliciae Lyciaeque et Cariae temptaturus urbes, quae in dicione Ptolomaei essent, simul Philippum — necdum enim debellatum erat exercitu navibusque adiuturus.
因为他竭尽王国的一切力量,筹备了庞大的陆海军,在开春之初,便派他的两个儿子阿耳狄斯和米特拉达梯率领军队由陆路先行,并命令他们在萨尔迪斯等候他;他自己则率领一支由一百艘甲板船组成的舰队,外加两百艘较轻的船只、塞库利船和楞波斯船出发,意图一方面在基利家、吕基亚和卡里亚的整个海岸尝试争夺那些处于托勒密统治下的城市,另一方面去援助腓力——因为战争尚未结束——动用陆军和船只。