Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §33.17.1-33.17.15

弗拉米尼努斯围攻莱乌卡斯与阿卡纳尼亚降服

第 1135 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

罗马副将弗拉米尼努斯因阿卡纳尼亚的叛变而包围并攻打其首府莱乌卡斯。尽管德军进行了顽强抵抗,但该城因意大利裔居民的背叛而陷落,整个阿卡纳尼亚归顺罗马。

§33.17.1Leucade haec sunt decreta.
这些决议是在莱乌卡斯做出的。
id caput Acarnaniae erat, eoque in concilium omnes populi conveniebant.
该地是阿卡纳尼亚的首府,所有民众都在那里聚集举行议会。
§33.17.2itaque cum haec repentina mutatio Corcyram ad legatum Flamininum perlata esset, extemplo cum classe profectus Leucadem ad Heraeum, quod vocant, naves adplicuit.
因此,当这一突然的转变被传到科尔基拉的副将弗拉米尼努斯那里时,他立即率领舰队出发,在被称为赫莱翁的地方将船只靠岸于莱乌卡斯。
§33.17.3inde cum omni genere tormentorum machinarumque, quibus expugnantur urbes ad muros accessit, ad primum terrorem ratus inclinari animos posse.
从那里,他带着用于攻城的各种投石机和器械接近城墙,认为人们的心智可能会因最初的恐惧而产生动摇。
§33.17.4postquam pacati nihil ostendebatur, tum vineas turresque erigere et arietem admovere muris coepit.
在看到对方毫无求和的迹象后,他便开始搭建工事和围塔,并将破城槌推向城墙。
§33.17.5Acarnania universa inter Aetoliam atque Epirum posita solem occidentem et mare Siculum spectat.
整个阿卡纳尼亚位于埃托利亚与伊庇鲁斯之间,面向落日和西西里海。
§33.17.6Leucadia nunc insula est, vadoso freto, quod perfossum manu est, ab Acarnania divisa; tum paeninsula erat, occidentis regione artis faucibus cohaerens Acarnaniae; §33.17.7quingentos ferme passus longae eae fauces erant, latae haud amplius centum et viginti.
莱乌卡迪亚现在是一个岛屿,由人工开凿的浅海峡与阿卡纳尼亚隔开;当时它是一个半岛,在西面通过狭窄的地峡与阿卡纳尼亚相连;那条地峡长约五百步,宽不超过一百二十步。
in iis angustiis Leucas posita est, colli adplicata verso in orientem et Acarnaniam; §33.17.8ima urbis plana sunt, iacentia ad mare, quo Leucadia ab Acarnania dividitur.
在这片狭窄的地带上,莱乌卡斯依山而建,面向东方和阿卡纳尼亚;城市的低洼部分是平坦的,临着将莱乌卡迪亚与阿卡纳尼亚隔开的海面。
inde terra marique expugnabilis est; nam et vada sunt stagno similiora quam mari, et campus terrenus omnis operique facilis.
因此,从该处由陆路和水路都可以攻破;因为那些浅滩更像池塘而非海洋,且平原尽是泥土,易于施工作业。
§33.17.9itaque multis simul locis aut subruti aut ariete decussi ruebant muri.
因此,多处城墙同时因被底部挖空或被破城槌击打而坍塌。
sed quam urbs ipsa opportuna oppugnantibus erat, tam inexpugnabiles hostium animi.
但是,正如这座城市本身对进攻者而言是易攻的一样,敌人的斗志也是同样难以攻克。
§33.17.10die ac nocte intenti reficere quassata muri, obstruere, quae patefacta ruinis erant, proelia inpigre inire et armis magis muros quam se ipsos moenibus tutari; §33.17.11diutiusque spe Romanorum obsidionem eam extraxissent, ni exules quidam Italici generis Leucade habitantes ab arce milites accepissent.
他们日夜保持警惕,修复受损的城墙,堵住因坍塌而露出的缺口,积极投入战斗,与其用城墙保护自己,不如用武器保护城墙;如果不是居住在莱乌卡斯的一些意大利裔流亡者从城堡接纳了士兵,他们本可以把这场包围战拖延得比罗马人预想的还要长。
§33.17.12eos tamen ex superiore loco magno cum tumultu decurrentes acie in foro instructa iusto proelio aliquamdiu Leucadii sustinuerunt.
然而,面对他们从高处伴随着巨大的嘈杂声冲下来,莱乌卡斯人在广场上列好阵势,在正式战斗中坚守了一段时间。
§33.17.13interim et scalis capta multis locis moenia, et per stragem lapidum ac ruinas transcensum in urbem; §33.17.14iamque ipse legatus magno agmine circumvenerat pugnantes.
与此同时,多处的城墙已被云梯攻占,并且通过堆积的石块和废墟翻越进入了城内;此时副将本人已率领大军包围了正在战斗的人。
tum pars in medio caesi pars armis abiectis dediderunt sese victori.
于是,一部分人在包围圈中被斩杀,另一部分人丢下武器向胜利者投降。
§33.17.15et post dies paucos audito proelio, quo ad Cynoscephalas pugnatum erat, omnes Acarnaniae populi in dicionem legati venerunt.
几天后,在听闻了在库诺斯克法莱所进行的那场战役后,阿卡纳尼亚的所有民众都归顺了副将的统治。

词汇与语法注释

  1. 33.17.6occidentis regione artis faucibus cohaerens Acarnaniae — cohaerens 是修饰 paeninsula 的现在分词。Acarnaniae 是与格,由 cohaerens(与……相连)支配。artis faucibus(通过狭窄的地峡)是手段夺格。
  2. 33.17.10reficere quassata muri, obstruere, quae patefacta ruinis erant, proelia inpigre inire et armis magis muros quam se ipsos moenibus tutari — reficere... obstruere... inire... tutari 均为历史不定式,用作主句动词。主语承接自前句的“敌人(莱乌卡斯人)”,由主格复数形容词 intenti 修饰。
  3. 33.17.11diutiusque spe Romanorum obsidionem eam extraxissent, ni exules... accepissent — 在 spe Romanorum 中,spe 是比较夺格,意为“(比)罗马人的预期(更长)”。此外,extraxissent... ni... accepissent 是一个过去虚拟条件句,使用了虚拟式过去完成时。
  4. 33.17.13transcensum in urbem — transcensum [esse] 是不及物动词 transcendo 的中性单数分词构成的无人称被动语态,表示越过并进入城内这一动作的发生。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §33.17.1-33.17.15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:33.17.1-33.17.15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。