§33.16.1priusquam dimicaretur ad Cynoscephalas, L. Quinctius Corcyram excitis Acarnanum principibus, quae sola Graeciae gentium in societate Macedonum manserat, initium quoddam ibi motus fecit.
在库诺斯克法莱战役之前,卢基乌斯·昆克蒂乌斯召集了阿卡纳尼亚人的领袖前往科尔基拉,阿卡纳尼亚人是希腊诸族中唯一保持与马其顿人同盟的民族,他在那里开始策划某种动摇。
§33.16.2duae autem maxime causae eos tenuerant in amicitia regis, §33.16.3una fides insita genti, altera metus odiumque Aetolorum.
然而,有两个主要原因使他们保持着与国王的友好关系,一是该民族固有的忠诚,二是他们对埃托利亚人的恐惧和憎恨。
concilium Leucadem indictum est.
议会在莱乌卡斯召开。
eo neque cuncti convenere Acarnanum populi, nec iis, qui convenerant, idem placuit; sed duo principes et magistratus pervicerunt, ut privatum decretum Romanae societatis fieret.
并非所有的阿卡纳尼亚城邦都聚集于此,聚集在一起的人意见也不一致;但两位领导人和执政官们最终说服大家,通过了一项非正式的建立罗马同盟的决议。
§33.16.4id omnes, qui afuerant, aegre passi; et in hoc fremitu gentis a Philippo missi duo principes Acarnanum, Androcles et Echedemus, non ad tollendum modo decretum Romanae societatis valuerunt, §33.16.5sed etiam ut Archelaus et Bianor, principes gentis ambo, quod auctores eius sententiae fuissent, proditionis in concilio damnarentur, et Zeuxidae praetori, quod de ea re rettulisset, imperium abrogaretur.
所有缺席的人都对此感到愤怒;在整个民族的这种骚动中,由腓力派遣的两位阿卡纳尼亚人领袖安德罗克莱斯和埃克德穆斯,不仅成功废除了与罗马同盟的决议,而且还使得该民族的两位领袖阿尔克劳斯和比亚诺尔因作为该提案的发起人而在议会中被判叛国罪,并且剥夺了提出该提案的长官宙克西达斯的指挥权。
§33.16.6rem temerariam, sed eventu prosperam damnati fecerunt.
被判罪的人们采取了一次鲁莽但在结果上却很成功的行动。
suadentibus namque amicis, cederent tempori et Corcyram ad Romanos abirent, §33.16.7statuerunt offerre se multitudini et aut eo ipso lenire iras aut pati, §33.16.8quod casus tulisset.
因为当朋友们劝他们顺应时局、退避到科尔基拉的罗马人那里时,他们决定将自己呈现在民众面前,或者以此举平息情绪,或者甘愿承受命运所带来的一切。
cum se frequenti concilio intulissent, primo murmur ac fremitus admirantium, silentium mox a verecundia simul pristinae dignitatis ac misericordia praesentis fortunae ortum est.
当他们步入密集的议会时,起初是一阵惊讶者的低语和骚动,但不久便归于寂静,这既出于对他们昔日尊严的敬畏,也出于对他们现状的同情。
§33.16.9potestate quoque dicendi facta principio suppliciter, procedente autem oratione, ubi ad crimina diluenda ventum est, §33.16.10cum tanta fiducia, quantam innocentia dabat, disseruerunt; postremo ultro aliquid etiam queri et castigare iniquitatem simul in se crudelitatemque ausi ita adfecerunt animos, §33.16.11ut omnia, quae in eos decreta erant, frequentes tollerent neque eo minus redeundum in societatem Philippi abnuendamque Romanorum amicitiam censerent.
在获得发言机会后,他们起初表现得十分恳切,但随着演讲的进行,当进入澄清指控的阶段时,他们以清白所赋予的极大信心进行了辩论;最后,他们甚至敢于主动诉说委屈,并谴责对他们的不公与残酷,以此深深打动了众人的心,以至于出席会议的多数人废除了针对他们所做的一切决议,但即便如此,大家仍然投票决定回归与腓力的同盟,并拒绝与罗马人友好。