§33.1.1haec per hiemem gesta; initio autem veris Quinctius Attalo Elatiam excito Boeotorum gentem incertis ad eam diem animis fluctuantem dicionis suae facere cupiens, profectus per Phocidem quinque milia ab Thebis, quod caput est Boeotiae, posuit castra.
这些是冬季里发生的事;但在春季开始时,昆克蒂乌斯渴望将直到那天还态度动摇、犹豫不决的波奥蒂亚人置于自己的统治之下,于是将阿塔路斯召至埃拉提亚,穿过福基斯出发,在距离波奥蒂亚首府底比斯五英里处驻扎下来。
§33.1.2inde postero die cum unius signi militibus et Attalo legationibusque, quae frequentes undique convenerant, pergit ire ad urbem, iussis legionis hastatis — ea duo milia militum erant — sequi se mille passuum intervallo distantibus.
翌日,他带着一个中队兵力、阿塔路斯以及从各处云集而来的众多使团向该城进发,同时命令军团的青年兵(hastati)——他们共有两千兵力——在相距一英里的间隔后尾随。
§33.1.3ad medium ferme viae Boeotorum praetor Antiphilus obvius fuit; cetera multitudo e muris adventum imperatoris Romani regisque prospeculabatur.
约在半路上,波奥蒂亚人的长官安蒂菲路斯迎面迎来;其余的民众则在城墙上眺望着罗马将军和国王的到来。
§33.1.4rara arma paucique milites circa eos apparebant; hastatos sequentes procul anfractus viarum vallesque interiectae occulebant.
他们的周围只见到零星的武器和少数士兵;而山路的弯曲和其间阻隔的山谷,将远处尾随的青年兵遮蔽了起来。
§33.1.5cum iam adpropinquaret urbi, velut obviam egredientem turbam salutaret, tardius incedebat; causa erat morae, ut hastati consequerentur.
当他已经接近城市时,他放慢了行进速度,仿佛在向迎出来的群众人群致意;拖延的原因是为了让青年兵能够跟上。
§33.1.6oppidani, ante lictorem turba acta, insecutum confestim agmen armatorum non ante, quam ad hospitium imperatoris ventum est, conspexere.
镇民们因群众在侍从官前被驱开,直到抵达将军的宿处时,才看清紧随其后的武装队伍。
§33.1.7tum velut prodita dolo Antiphili praetoris urbe captaque obstipuerunt omnes; et apparebat nihil liberae consultationis concilio, quod in diem posterum indictum erat Boeotis, relictum esse.
顿时,大家惊愕万分,仿佛城市已被长官安蒂菲路斯的阴谋所出卖并被占领;而且显然,原定于次日为波奥蒂亚人召开的会议,已毫无自由商讨的余地。
§33.1.8texerunt dolorem, quem et nequiquam et non sine periculo ostendissent.
他们掩饰了悲愤,因为表现出来既是徒劳,也非没有危险。