§32.5.1ibi ceteri quidem data quanticunque quiete temporis simul animos corporaque remiserant; §32.5.2Philippum, quantum ab adsiduis laboribus itinerum pugnarumque laxaverat animum, tanto magis intentum in universum eventum belli curae angunt, non hostis modo timentem, qui terra marique urgebant,
在那里,其他人确实在获得了哪怕是极少的时间进行休息后,同时放松了身心;然而,腓力的心灵从旅途和战斗的持续劳顿中得到多少放松,他就越发被专注于战争总体结局的忧虑所折磨。
§32.5.3sed nunc sociorum, nunc etiam popularium animos, ne et illi ad spem amicitiae Romanorum deficerent, et Macedonas ipsos cupido novandi res caperet.
他不仅害怕在陆路和海路上步步逼近的敌人,而且还害怕时而盟友、时而甚至本国人民的心思,担心他们也会因向往与罗马人的友谊而背叛,以及改变现状的欲望会夺取马其顿人自己。
§32.5.4itaque et in Achaiam legatos misit, simul qui iusiurandum — ita enim pepigerant, quotannis iuraturos in verba Philippi — exigerent, simul qui redderent Achaeis Orchomenon et Heraean et Triphylian Eleis ademptam, §32.5.5Megalopolitis Alipheran, contendentibus numquam eam urbem fuisse ex Triphylia, sed sibi debere restitui, quia una esset ex iis, quae ad condendam Megalen polin ex concilio Arcadum contributae forent.
因此,他也向亚该亚派遣了使节,一方面是为了索取誓言——因为他们曾如此约定,每年都要宣誓效忠腓力——另一方面是为了向亚该亚人归还奥科梅诺斯、赫拉亚以及从埃利斯人手中夺走的特里菲利亚,并向梅加洛波利斯人归还阿里费拉,因为他们主张该城从未属于特里菲利亚,而应归还给他们,因为它是根据阿卡迪亚人的决议,为建立大城(梅加洛波利斯)而合并的城市之一。
§32.5.6et cum Achaeis quidem per haec societatem firmabat; §32.5.7ad Macedonum animos cum Heracliden amicum maxime invidiae sibi esse cerneret, multis criminibus oneratum in vincla coniecit ingenti popularium gaudio.
的确,通过这些手段,他巩固了与亚该亚人的同盟;至于马其顿人的心思,当他看到自己的好友赫拉克莱德斯给自己带来了极大的怨恨时,便将背负诸多指控的他投入监狱,这给本国人民带来了巨大的喜悦。
§32.5.8bellum si quando umquam ante alias, §32.5.9tum magna cura apparavit exercuitque in armis et Macedonas et mercennarios milites principioque veris cum Athenagora omnia externa auxilia quodque levis armaturae erat in Chaoniam per Epirum ad occupandas quae ad Antigoneam fauces sunt — Stena vocant Graeci — misit.
如果说以往有哪一次战争更甚于其他,那么此时他以极大的关注准备了战争,并让马其顿兵和雇佣兵都接受了武装训练;并在初春时分,派雅典娜哥拉斯率领所有的外国辅助部队以及所有的轻装步兵,穿过伊庇鲁斯进入考尼亚,去占领安提戈尼亚附近的隘口——希腊人称之为“斯特纳”(狭隘)。
§32.5.10ipse post paucis diebus graviore secutus agmine, cum situm omnem regionis adspexisset, maxime idoneum ad muniendum locum credidit esse praeter amnem Aoum.
他本人几天后率领较沉重的部队跟进,当他视察了该地区的全部地形后,认为在奥乌斯河畔是筑垒设防最合适的地方。
§32.5.11is inter montes, quorum alterum Meropum, alterum Asnaum incolae vocant, angusta valle fluit, iter exiguum super ripam praebens.
该河在居民称其中一座为梅洛普斯、另一座为阿斯瑙斯的山岭之间流淌,穿过一条狭窄的山谷,在河岸上提供了一条狭窄的道路。
Asnaum Athenagoram cum levi armatura tenere et communire iubet; ipse in Meropo posuit castra.
他命令雅典娜哥拉斯率轻装部队防守并加固阿斯瑙斯;自己则在梅洛普斯扎营。
§32.5.12qua abscisae rupes erant, statio paucorum armatorum tenebat; qua minus tuta erant alia fossis, alia vallo, alia turribus muniebat.
在岩石削立之处,由少数武装人员组成的哨所防守;在其他不太安全的地方,他有的用壕沟、有的用土垒、有的用防御塔来加固。
§32.5.13magna tormentorum etiam vis, ut missilibus procul arcerent hostem, idoneis locis disposita est.
许多投石重兵器也部署在合适的位置,以便用投射物将敌人阻击在远处。
tabernaculum regium pro vallo in conspecto maxime tumulo, ut terrorem hostibus suisque spem ex fiducia faceret, positum.
国王的帐篷设在土垒前方、最引人瞩目的土丘上,以便在敌人中制造恐惧,并由于其信心而在自己人中产生希望。