§32.4.1Thaumacos eo tempore Philippus summa vi oppugnabat aggeribus vineisque et iam arietem muris admoturus erat;
那时,腓力正以土垒和掩体全力围攻陶马科伊,且已准备将撞城锤移至城墙跟前。
§32.4.2ceterum incepto absistere eum coegit subitus Aetolorum adventus, qui Archidamo duce inter custodias Macedonum moenia ingressi nec nocte nec die finem ullum erumpendi nunc in stationes nunc in opera Macedonum faciebant.
然而,埃托利亚人的突然到来迫使他放弃了这一企图。 他们在阿耳基达摩斯的率领下,穿过马其顿人的哨线进入了城墙之内,白天黑夜不停地向外突击,时而袭击马其顿人的岗哨,时而袭击其攻城工事。
et adiuvabat eos natura ipsa loci.
而该地险要的自然地形也对他们大有裨益。
§32.4.3namque Thaumaci a Pylis sinuque Maliaco per Lamiam eunti loco alto siti sunt in ipsis faucibus, §32.4.4imminentes, quam Coelen vocant, Thessaliae; quae transeunti confragosa loca inplicatasque flexibus vallium vias, ubi ventum ad hanc urbem est, repente velut maris vasti sic universa panditur planities, ut subiectos campos terminare oculis haud facile queas.
因为对于从皮莱和马利亚湾经由拉米亚前往陶马科伊的人来说,该城坐落在峡谷咽喉要道的高处,俯瞰着被称为“空心”(科勒)的色萨利平原;对于穿过崎岖之地和因山谷蜿蜒而错综复杂的道路的行旅者而言,一旦到达这座城市,整个平原突然像一片浩瀚的海洋一样展现在眼前,以至于你很难用肉眼望到下方平原的尽头。
§32.4.5ab eo miraculo Thaumaci appellati.
这一奇景正是“陶马科伊”得名的由来。
nec altitudine solum tuta urbs, sed quod saxo undique absciso rupibus imposita est.
这座城市不仅因其高度而安全,而且还因为它是建在四面削立的岩石绝壁之上。
§32.4.6hae difficultates et quod haud satis dignum tanti laboris periculique pretium erat, §32.4.7ut absisteret incepto Philippus, effecerunt.
这些困难,以及没有足够相配的报偿来回报如此巨大的辛劳与危险这一事实,导致了腓力放弃他的企图。
hiems quoque iam instabat, cum inde abscessit et in Macedoniam in hiberna copias reduxit.
当他从那里撤军并将部队带回马其顿过冬营地时,冬季也已迫在眉睫。