§32.37.1ut ventum Romam est, prius sociorum legati quam regis auditi sunt.
抵达罗马后,同盟国的使节比国王的使节先获得听证。
cetera eorum oratio conviciis regis consumpta est; §32.37.2moverunt maxime senatum demonstrando maris terrarumque regionis eius situm, §32.37.3ut omnibus appareret, si Demetriadem in Thessalia, Chalcidem in Euboea, Corinthum in Achaia rex teneret, non posse liberam Graeciam esse, §32.37.4et ipsum Philippum non contumeliosius quam verius compedes eas Graeciae appellare.
他们的其余演说都消耗在对国王的指责中;他们通过指出该地区海陆的形势,最极大地打动了元老院,以至于所有人都能清楚地看到,如果国王在色萨利控制着德米特里阿斯、在优波亚控制着卡尔基斯、在亚该亚控制着科林斯,希腊就不可能获得自由,并且腓力本人称这些为“希腊的枷锁”,这与其说是侮辱,不如说是道出了真理。
§32.37.5legati deinde regis intromissi; quibus longiorem exorsis orationem brevis interrogatio, cessurusne iis tribus urbibus esset, sermonem incidit, cum mandati sibi de iis nominatim negarent quicquam.
随后,国王的使节被召入;当他们开始发表较长的演说时,一个简短的提问——他是否将退出这三座城市——打断了他们的发言,因为他们否认自己有任何关于这些城市具体授权。
sic infecta pace regii dimissi; Quinctio liberum arbitrium pacis ac belli permissum.
因此,在和平未达成的情况下,国王的使节们被遣回;昆克蒂乌斯被赋予了关于和战的自由裁量权。
§32.37.6cui ut satis apparuit non taedere belli senatum, et ipse victoriae quam pacis avidior neque colloquium postea Philippo dedit neque legationem aliam, quam quae omni Graecia decedi nuntiaret, admissurum dixit.
当他十分清楚地看到元老院并不厌倦战争,且他本人对胜利的渴望也胜过对和平的渴望时,他此后既没有给腓力会谈的机会,也表示除非是来宣布撤出整个希腊,否则他不会接待任何其他使团。