§32.36.1cum haec toto ex concilio certatim omnes vociferarentur, ad Philippum quoque procul stantem vox est perlata.
由于整个会议上所有人都在竞相高声呼喊这些话,声音也传到了站在远处的腓力那里。
§32.36.2itaque a Quinctio petit, ut rem totam in posterum diem differret: profecto aut persuasurum se aut persuaderi sibi passurum.
因此,他请求昆克蒂乌斯将整件事推迟到第二天,并称自己肯定要么能说服对方,要么会允许自己被说服。
§32.36.3litus ad Thronium colloquio destinatur.
靠近特罗尼乌姆的海岸被选定为会谈地点。
eo mature conventum est.
人们很早就聚集在那里。
ibi Philippus primum et Quinctium et omnis qui aderant rogare, ne spem pacis turbare vellent, §32.36.4postremo petere tempus, quo legatos mittere Romam ad senatum posset: aut iis condicionibus se pacem impetraturum aut quascumque senatus dedisset leges pacis accepturum.
在那里,腓力首先恳求昆克蒂乌斯以及所有在场的人,不要希望破坏和平的希望,最后请求给予时间,以便他能向罗马元老院派遣使节,并称自己要么按这些条件获得和平,要么将接受元老院所给出的任何和平条款。
§32.36.5id ceteris haudquaquam placebat: nec enim aliud quam moram et dilationem ad colligendas vires quaeri;
这对其他人来说绝不讨喜:因为他们认为,对方除了寻求拖延和推迟以聚集力量之外,别无他求。
§32.36.6Quinctius verum id futurum fuisse dicere, si aestas et tempus rerum gerendarum esset; nunc hieme instante nihil amitti dato spatio ad legatos mittendos;
昆克蒂乌斯说,如果是夏天和采取军事行动的季节,那确实会是这样;但现在冬天临近,即使给予派遣使节的时间,也不会失去什么。
§32.36.7nam neque sine auctoritate senatus ratum quicquam eorum fore, quae cum rege ipsi pepigissent, et explorari, dum bello necessariam quietem ipsa hiems daret, senatus auctoritatem posse.
因为他辩称,如果没有元老院的批准,他们自己与国王达成的任何协议都将是无效的,而且在冬天本身给战争带来必要的喘息时,元老院的意向是可以探明的。
in hanc sententiam et ceteri sociorum principes concesserunt;
同盟国的其他领袖也赞成了这一意见。
§32.36.8indutiisque datis in duos menses, et ipsos mittere singulos legatos ad senatum edocendum, ne fraude regis caperetur, placuit.
在给予两个月的停战期后,决定他们自己也应各自派遣使节去向元老院说明情况,免得元老院被国王的欺骗所蒙蔽。
§32.36.9additum indutiarum pacto, ut regia praesidia Phocide ac Locride extemplo deducerentur.
停战协议中增加了一项,即王室守备队应立即撤出福基斯和洛克里斯。
§32.36.10et ipse Quinctius cum sociorum legatis Amynandrum, Athamanum regem, ut speciem legationi adiceret, et Q. Fabium — uxoris Quincti sororis filius erat — et Q. Fulvium et Ap. Claudium misit.
昆克蒂乌斯本人也与同盟国的使节一起,派遣了阿塔马尼亚国王阿米南德罗斯以增加使团的体面,还有昆克图斯·法比乌斯(他是昆克蒂乌斯妻子姐妹的儿子)、昆克图斯·富尔维乌斯和阿庇乌斯·克劳狄乌斯。