腓力被亚历山大的演说所打动,为了让自己的声音被听见,将船向陆地靠得更近。
orsum eum dicere, in Aetolos maxime, violenter Phaeneas interfatus non in verbis rem verti ait: aut bello vincendum aut melioribus parendum esse.
当他开始发言,尤其是针对埃托利亚人时,法涅阿斯粗暴地打断了他,并说事情不在于言辞:要么在战争中取胜,要么服从更强者。
§32.34.3“apparet id quidem” inquit Philippus “etiam caeco,” iocatus in valetudinem oculorum Phaeneae; et erat dicacior natura, quam regem decet, et ne inter seria quidem risu satis temperans.
“这甚至对瞎子来说都是显而易见的,”腓力说,开起法涅阿斯眼睛有疾的玩笑;他天生比一个国王所应当的更为刻薄,甚至在严肃的事情中也无法充分克制笑意。
§32.34.4indignari inde coepit, Aetolos tamquam Romanos decedi Graecia iubere, qui, quibus finibus Graecia sit, dicere non possent; ipsius enim Aetoliae Agraeos Apodotosque et Amphilochos, quae permagna eorum pars sit, Graeciam non esse.
随后,他开始感到愤慨,因为埃托利亚人竟然像罗马人一样,命令他撤出希腊,而他们自己甚至说不清希腊的边界在哪里;因为埃托利亚本土的阿格拉伊人、阿波多蒂人和阿姆菲洛希人(这占了他们极大的部分)并不属于希腊。
§32.34.5“an, quod a sociis eorum non abstinuerim, iustam querellam habent, cum ipsi pro lege hunc antiquitus morem servent, ut adversus socios ipsi suos publica tantum auctoritate dempta iuventutem suam militare sinant, et contrariae persaepe acies in utraque parte Aetolica auxilia habeant?
“或者,因为我没有对他们的盟友收手,他们就有正当的怨言吗? 而他们自己自古以来就将这一习俗奉为法律,即在仅免除官方授权的情况下,允许他们的青年甚至针对自己的盟友服兵役,以至于敌对的双边阵营中经常都拥有埃托利亚的辅助部队?
§32.34.6neque ego Cium expugnavi, sed Prusiam socium et amicum oppugnantem adiuvi; et Lysimachiam ab Thracibus vindicavi, sed, quia me necessitas ad hoc bellum a custodia eius avertit, Thraces habent.
我既没有强攻基乌斯,而是协助了正在围攻它的盟友兼朋友普鲁西亚斯;我也从色雷斯人手中解救了吕西马基亚,但因为迫于需要,我的注意力从其守卫上被转移到了这场战争中,所以色雷斯人现在占有了它。
§32.34.7et Aetolis haec; Attalo autem Rhodiisque nihil iure debeo; non enim a me, sed ab illis principium belli ortum est; §32.34.8Romanorum autem honoris causa Peraean Rhodiis et naves Attalo cum captivis, qui comparebunt, restituam.
对埃托利亚人就说这些;但对于阿塔路斯和罗得岛人,我依法不欠他们任何东西;因为战争的起因并非源于我,而是源于他们;然而,为了向罗马人表示敬意,我将把佩赖亚归还给罗得岛人,把船只连同将被找到的捕虏归还给阿塔路斯。
§32.34.9nam quod ad Nicephorium Venerisque templi restitutionem attinet, §32.34.10quid restitui ea postulantibus respondeam,, nisi, quo uno modo silvae lucique caesi restitui possunt, curam impensamque sationis me praestaturum, — quoniam haec inter se reges postulare et respondere placet. ”
因为至于恢复尼凯福里乌姆和维纳斯神殿的事,对那些要求恢复它们的人,除了说我将承担种植的照料和费用——这是被砍伐的森林和神圣木立能够恢复的唯一方式——我还能回答什么呢? ——既然国王们喜欢彼此提出并回答这样的要求。
§32.34.11extrema eius oratio adversus Achaeos fuit, in qua orsus ab Antigoni primum, suis deinde erga gentem eam meritis, recitari decreta eorum iussit omnis divinos humanosque honores complexa atque eis obiecit recens decretum, §32.34.12quo ab se descivissent; invectusque graviter in perfidiam eorum, Argos tamen se iis redditurum dixit; §32.34.13de Corintho cum imperatore Romano deliberaturum esse quaesiturumque ab eo simul, utrum iisne urbibus decedere se aecum censeat, quas ab se ipso captas iure belli habeat, an iis etiam, quas a maioribus suis accepisset.
” 他的最后演说是针对阿开亚人的,其中他首先从安提柯的功绩说起,然后说到自己对该民族的恩惠,并命令宣读他们包含所有神圣与世俗荣誉的决议,进而用他们最近的决议来指责他们,他们凭此决议背叛了他;在猛烈抨击了他们的不忠之后,他仍然表示自己会将阿戈斯归还给他们;至于科林斯,他将与罗马将军商讨,并同时询问他,是否认为他撤出那些由他自己攻占并依战争法保有的城市是公正的,还是他也必须撤出那些他从祖先那里继承的城市。