§32.33.1secundum haec silentium fuit, cum Romanus eum aecum censeret priorem dicere, qui petisset colloquium, rex eius esse priorem orationem, §32.33.2qui daret pacis leges, non qui acciperet;
在此之后是一片沉默,因为罗马人认为由请求会谈的人先发言是公正的,而国王则认为应当由提出和平条件的人先发言,而不是接受条件的人。
tum Romanus: simplicem suam orationem esse; ea enim se dicturum, quae ni fiant, nulla sit pacis condicio.
这时罗马人说:他的陈述很简单;因为他要说的是,如果不予实行,就绝无和平可能的事情。
§32.33.3deducenda ex omnibus Graeciae civitatibus regi praesidia esse, captivos et transfugas sociis populi Romani reddendos, restituenda Romanis ea Illyrici loca, quae post pacem in Epiro factam occupasset, §32.33.4Ptolomaeo Aegypti regi reddendas urbes, quas post Philopatoris Ptolomaei mortem occupavisset.
国王必须从希腊的所有城邦撤出守备队,将捕虏和逃兵归还给罗马人民的同盟者,并将他在伊庇鲁斯缔结和平后所占领的伊利里亚的那些地方归还给罗马人;向埃及国王普托莱迈乌斯归还他在普托莱迈乌斯·菲洛帕托尔死后所占领的城市。
suas populique Romani condiciones has esse; ceterum et socium audiri postulata verum esse.
这些是他和罗马人民的条件;不过,倾听同盟者的要求也是正当的。
§32.33.5Attali regis legatus naves captivosque, quae ad Chium navali proelio capta essent, et Nicephorium Venerisque templum, quae spoliasset evastassetque, pro incorruptis restitui; §32.33.6Rhodii Peraeam — regio est continentis adversus insulam, vetustae eorum dicionis — repetebant postulabantque praesidia deduci ab Iaso et a Bargyliis et Euromensium urbe et in Hellesponto Sesto atque Abydo, §32.33.7et Perinthum Byzantiis in antiqui formulam iuris restitui, §32.33.8et liberari omnia Asiae emporia portusque.
阿塔路斯国王的使者要求,将在希奥斯海战中被俘的船只和捕虏,以及他所掠夺和破坏的尼凯福里乌姆和维纳斯(外文常译为阿佛洛狄忒)神殿,在完好无损的状态下予以恢复;罗得岛人要求收回佩赖亚——这是与该岛相对的大陆地区,属于他们古老的领地——并要求从伊阿索斯、巴尔古利亚、埃乌罗莫斯人的城市,以及赫勒斯滂的塞斯托斯与阿拜多斯撤出守备队,并将佩林图斯归还给拜占庭人,恢复其古老的法律地位,并解放亚洲所有的商埠和港口。
Achaei Corinthum et Argos repetebant.
阿开亚人要求收回科林斯和阿戈斯。
praetor Aetolorum Phaeneas cum eadem fere, quae Romani, ut Graecia decederetur, postulasset, redderenturque Aetolis urbes, §32.33.9quae quondam iuris ac dicionis eorum fuissent, excepit orationem eius princeps Aetolorum Alexander, vir ut inter Aetolos facundus.
当埃托利亚人的长官法涅阿斯提出了与罗马人几乎相同的要求,即撤离希腊,并将那些城市归还给埃托利亚人时,这些城市曾属于他们的法律和支配之下,这时埃托利亚人的领袖亚历山大(在埃托利亚人中算是一个能言善辩的人)接过了他的话。
§32.33.10iam dudum se reticere ait, non quo quicquam agi putet eo colloquio, sed ne quem sociorum dicentem interpellet.
他说自己许久以来保持沉默,并非因为他认为这次会谈能达成什么结果,而是为了不打断任何正在发言的同盟者。
nec de pace cum fide Philippum agere nec bella vera virtute umquam gessisse.
腓力既没有怀着诚信讨论和平,也从未以真正的勇气进行过战争。
§32.33.11in colloquiis insidiari et captare; in bello non congredi aequo campo neque signis collatis dimicare, sed refugientem incendere ac diripere urbes et vincentium praemia victum corrumpere.
他在会谈中暗设陷阱、窥伺机会;在战争中不于平原交锋,也不进行列阵对决,而是在逃跑时放火烧毁并劫掠城市,以败者的身份毁灭胜者的战利品。
§32.33.12at non antiquosMacedonumreges,rem ita gessisse, sed acie bellare solitos, urbibus parcere, quantum possent, quo opulentiushaberent imperium.
然而,以前的马其顿国王们并非这样行事,而是习惯于在战场上决战,并尽可能保全城市,以便拥有一格更富庶的帝国。
§32.33.13nam de quorum possessione dimicetur tollentem nihil sibi praeter bellum relinquere, quod consilium esse?
因为,通过毁灭那些正为之争夺所有权的物品,而使自己除了战争之外一无所剩,这算是什么策略呢?
§32.33.14pluris priore anno sociorum urbes in Thessalia evastasse Philippum quam omnes, qui umquam hostes Thessaliae fuerint.
腓力在前一年在色萨利毁灭的同盟者城市,比所有曾是色萨利敌人的人所毁灭的还要多。
§32.33.15ipsis quoque Aetolis eum plura socium quam hostem ademisse: Lysimachiam pulso praetore et praesidio Aetolorum occupasse eum; §32.33.16Cium, item suae dicionis urbem, funditus evertisse ac delesse; eadem fraude habere eum Thebas Phthias, Echinum, Larisam, Pharsalum.
对于埃托利亚人自己,他作为盟友抢夺的东西也比作为敌人还要多:他在驱逐了长官和埃托利亚守备队后占领了吕西马基亚;基乌斯,同样是属于他们领地的城市,被他彻底推翻并毁灭;凭着同样的欺诈,他占有了弗提奥提斯的底比斯、埃基努斯、拉里萨和法萨卢斯。