Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §32.32.1-32.32.16

奥普斯的内讧与腓力五世请求和谈

第 1110 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

冬营期间,奥普斯爆发了亲罗马派与亲埃托利亚派的内乱,罗马军队随即介入。马其顿国王腓力五世请求举行会谈,并与昆克蒂乌斯及其盟友在海岸会面,但国王因缺乏信任拒绝登岸。

§32.32.1hiems iam eo tempore erat, et, cum T. Quinctius capta Elatia in Phocide ac Locride hiberna disposita haberet, Opunte seditio orta est.
此时已是冬季,当提图斯·昆克蒂乌斯攻占埃拉提亚后,将冬营地部署在福基斯和洛克里斯时,奥普斯发生了内乱。
§32.32.2factio una Aetolos, qui propiores erant, altera Romanos accersebat.
一个派系召集较近的埃托利亚人,另一个派系则召集罗马人。
§32.32.3Aetoli priores venerunt; sed opulentior factio exclusis Aetolis missoque ad imperatorem Romanum nuntio usque in adventum eius tenuit urbem.
埃托利亚人先到;但较富有的派系排除了埃托利亚人,并派遣使者前往罗马指挥官处,一直把持着城市直到他到来。
§32.32.4arcem regium tenebat praesidium, neque, ut decederent inde, aut Opuntiorum minis aut auctoritate imperatoris Romani perpelli potuerunt.
王室的守备队驻守着卫城,无论是奥普斯人的威胁还是罗马指挥官的权威,都无法迫使他们撤离该地。
§32.32.5mora, cur non extemplo oppugnarentur, ea fuit, quod caduceator ab rege venerat locum ac tempus petens colloquio.
之所以没有立即对他们发起进攻,耽搁的原因在于国王派来的停战使者请求商定会谈的时间与地点。
§32.32.6id gravate regi concessum est, non quin cuperet Quinctius per se partim armis, partim condicionibus confectum videri bellum; §32.32.7necdum enim sciebat, utrum successor sibi alter ex novis consulibus mitteretur, an, quod summa vi ut tenderent amicis et propinquis mandaverat, imperium prorogaretur; §32.32.8aptum autem fore colloquium credebat, ut sibi liberum esset vel ad bellum manenti vel ad pacem decedenti rem inclinare.
虽然勉强答应了国王,但这并非因为昆克蒂乌斯不希望由自己亲自通过武力或协议来结束这场战争;因为他当时还不知道,究竟是新任执政官中的一人会被派来接替他,还是他的指挥权会被延长——他曾极力嘱咐朋友和亲戚尽最大努力争取此事;而他相信,进行一次会谈将是有利的,这使他能够自由决定,若是留任则倾向战争,若是卸任则倾向和平。
§32.32.9in sinu Maliaco prope Nicaeam litus elegere.
他们选择在靠近尼凯亚的马利亚湾海滩会面。
eo rex ab Demetriade cum quinque lembis et una nave rostrata venit.
国王率领五艘轻舟和一艘带冲角的战船从德米特里亚斯来到那里。
§32.32.10erant cum eo principes Macedonum et Achaeorum exul, vir insignis, Cycliadas.
与他随行的有马其顿人的领袖以及阿开亚人的流亡者、著名人物基克利亚达斯。
§32.32.11cum imperatore Romano rex Amynander erat et Dionysodorus, Attali legatus, et Agesimbrotus, praefectus Rhodiae classis, et Phaeneas, princeps Aetolorum, et Achaei duo, §32.32.12Aristaenus et Xenophon.
与罗马指挥官在一起的有阿米南德国王、阿塔路斯的使者狄奥尼索多鲁斯、罗得岛舰队指挥官阿格辛布罗图斯、埃托利亚人的领袖法涅阿斯,以及两名阿开亚人,阿里斯泰努斯和克塞诺芬。
inter hos Romanus ad extremum litus progressus, cum rex in proram navis in ancoris stantis processisset, §32.32.13“commodius” inquit, “si in terram egrediaris, ex propinquo dicamus in vicem audiamusque.
在这些人中间,当罗马人走向海滩边缘、而国王走向停泊着的船只船头时,罗马人说:“如果您能登上陆地,那就更方便了,我们可以近距离地交替发言和倾听。
” cum rex facturum se id negaret, “quem tandem” inquit Quinctius “times?” ad hoc ille superbo et regio animo:
”当国王拒绝这样做时,昆克蒂乌斯说:“您究竟在怕谁呢?
§32.32.14“neminem equidem timeo praeter deos immortalis; non omnium autem credo fidei, quos circa te video, §32.32.15atque omnium minime Aetolis”.
”对此,他以傲慢而王者的气概回答说: “我确实除了不朽的神明之外谁也不怕;但我并不信任我看到在您周围的所有人的信义,而在所有人中,最不信任的就是埃托利亚人。
“istuc quidem” ait Romanus “par omnibus periculum est, qui cum hoste ad colloquium congrediuntur, si nulla fides sit. ”
”罗马人说:“如果没有信义,那对于所有与敌人会面进行交谈的人来说,危险确实是均等的。
§32.32.16“non tamen” inquit, “T. Quincti, par perfidiae praemium est, si fraude agatur, Philippus et Phaeneas; neque enim aeque difficulter Aetoli praetorem alium ac Macedones regem in meum locum substituant.
” “然而,”他说,“提图斯·昆克蒂乌斯,如果发生欺诈,对于腓力和法涅阿斯来说,背叛的代价并不是均等的;因为埃托利亚人要更换另一位将军,远没有马其顿人要在我的位置上更换另一位国王那样困难。

词汇与语法注释

  1. 32.32.1hiberna disposita haberet — 完成 passive 分词 'disposita' 与 'habere' 连用,表示一种持续的完成状态(“保持部署状态”),而非简单的过去动作。这一结构是罗曼语中分析性完成时(have + 过去分词)的前身。
  2. 32.32.4potuerunt — 尽管语法上的主语是中性单数名词 'regium praesidium'(王室守备队),但动词 'potuerunt' 使用了第三人称复数。这是“依意一致(ad sensum)”的例子,动词与集合名词所暗含的复数个体相一致。
  3. 32.32.6non quin cuperet — 短语 'non quin' 后接虚拟语气('cuperet'),表示对某种原因的否定(“并非因为他不渴望”),实际上暗示了强烈的积极愿望。'cuperet' 为未完成过去虚拟语气。
  4. 32.32.16Philippus et Phaeneas — 在语境中,相对于 'par... praemium'(等同的代价),此处本应使用与格('Philippo et Phaeneae',意为“对于腓力和法涅阿斯而言”)。然而它们保持了主格,这是一种受条件句主语影响而产生的松散同位语或破格现象(anacoluthon)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §32.32.1-32.32.16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:32.32.1-32.32.16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。