Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §32.22.1-32.22.12

阿凯亚同盟内的剧烈争议与罗马议案的提出

第 1100 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

在执政官演讲后,阿凯亚同盟内部分歧加剧,十名达米乌尔戈斯意见平分秋色。皮西亚斯通过威胁强迫其子梅姆农同意提出罗马结盟案,从而使议案得以推进,但受惠于菲利普的几个城邦代表选择退席。

§32.22.1secundum orationem praetoris murmur ortum aliorum cum adsensu, aliorum inclementer adsentientes increpantium; §32.22.2et iam non singuli tantum sed populi universi inter se altercabantur.
在执政官演讲之后,产生了一阵嘈杂声,其中一些人表示赞同,另一些人则严厉地指责那些赞同的人;此时不仅是个体,甚至整个城邦之间也开始互相争吵。
tum inter magistratus gentis — damiurgos vocant; decem numero creantur — certamen nihilo segnius quam inter multitudinem esse.
接着,在该部族的官员们——他们称之为“达米乌尔戈斯”,共选出十人——之间的争斗,其激烈程度丝毫不亚于群众之间。
§32.22.3quinque relaturos de societate Romana se aiebant suffragiumque daturos; quinque lege cautum testabantur, ne quid, quod adversus Philippi societatem esset, aut referre magistratibus aut decernere concilio ius esset.
五人声称他们将提出关于与罗马结盟的议案并进行表决;另外五人则证实,法律明文规定,官员无权提出、会议也无权决议任何违反与菲利普同盟的事务。
is quoque dies iurgiis est consumptus.
这一天也在争吵中度过了。
§32.22.4supererat unus iusti concilii dies; tertio enim lex iubebat decretum fieri; in quem adeo exarsere studia, ut vix parentes ab liberis temperaverint.
合法会议的日子只剩下最后一天了;因为法律规定必须在第三天做出决议;为了这一天,人们的狂热达到了顶点,以至于父母几乎无法克制自己不对孩子们动手。
§32.22.5Pisias Pellenensis erat; filium damiurgum nomine Memnonem habebat, partis eius, quae decretum recitari perrogarique sententias prohibebat.
有一个来自佩莱涅的皮西亚斯;他有一个名叫梅姆农的担任达米乌尔戈斯的儿子,属于那个禁止宣读决议案和依次征询意见的派别。
§32.22.6is diu obtestatus filium, ut consulere Achaeos communi saluti pateretur neu pertinacia sua gentem universam perditum iret, §32.22.7postquam parum proficiebant preces, iuratus se eum sua manu interempturum nec pro filio sed pro hoste habiturum minis pervicit, §32.22.8ut postero die coniungeret iis se, qui referebant.
他在长期哀求儿子,让他允许阿凯亚人为共同的安全深思熟虑,不要因自己的固执而使整个民族走向毁灭,在看到哀求几乎毫无成效后,他起誓将亲手杀死他,不再把他当儿子而是当敌人对待,最终通过威胁降服了儿子,使其在第二天加入那些提出议案的人。
qui cum plures facti referrent, omnibus fere populis haud dubie approbantibus relationem ac prae se ferentibus, quid decreturi essent, §32.22.9Dymaei ac Megalopolitani et quidam Argivorum, priusquam decretum fieret, consurrexerunt ac reliquerunt concilium neque mirante ullo nec improbante.
当他们人数占优并提出议案时,几乎所有的城邦都毫无疑问地赞同这一议案,并公开表明他们将做出怎样的决议,迪梅人、美格洛玻利斯人以及部分阿耳戈斯人,在决议做出之前,起立退出了会议,没有任何人感到惊讶或予以非难。
§32.22.10nam Megalopolitanos avorum memoria pulsos ab Lacedaemoniis restituerat in patriam Antigonus, et Dymaeis, captis nuper direptisque ab exercitu Romano, cum redimi eos, ubicumque servirent, Philippus iussisset, non libertatem modo sed etiam patriam reddiderat; §32.22.11iam Argivi, praeterquam quod Macedonum reges ab se oriundos credunt, privatis etiam hospitiis familiarique amicitia plerique illigati Philippo erant.
因为美格洛玻利斯人在祖辈的记忆中曾被拉刻代蒙人驱逐,是安提柯将他们恢复重建于祖国;而对于最近被罗马军队占领和掠夺的迪梅人,菲利普曾下令无论他们在何处服役都要予以赎回,不仅归还了他们的自由,还归还了他们的家园;此外,阿耳戈斯人除了相信马其顿的国王们起源于本国之外,他们中的大多数人还通过私人客遇关系和亲密的友谊与菲利普紧密相连。
§32.22.12ob haec concilio, quod inclinaverat ad Romanam societatem iubendam, excesserunt, veniaque iis huius secessionis fuit et magnis et recentibus obligatis beneficiis.
归于这些原因,他们退出了已倾向于批准与罗马结盟的会议,并且由于他们受惠于重大且最近的恩德,他们这一退出行为得到了宽恕。

词汇与语法注释

  1. §32.22.1aliorum inclementer adsentientes increpantium — aliorum 是属格,修饰前文的 murmur(“其他人的嘈杂声”)。increpantium 是现在分词属格复数,与 aliorum 一致。adsentientes 是现在分词宾格复数,作为 increpantium 的直接宾语(指“那些表示赞同的人”)。
  2. §32.22.2certamen nihilo segnius quam inter multitudinem esse — esse 是历史不定式(historical infinitive),在句中代替直陈式未完成过去时(erat)作为主句的谓语。
  3. §32.22.4vix parentes ab liberis temperaverint — temperare ab 搭配夺格是一个习惯表达,意为“克制自己不对……动手、避免对……施加暴力”。此处生动地表现了父母与子女之间因政见不同而几乎大打出手的激烈冲突。
  4. §32.22.6perditum iret — 这是不及物动词 ire(去)与目的动名词/目的苏平分词 perditum(毁灭)结合的迂回表达法。它比单纯的 perderet 更强调意图或行动的倾向性,意为“致力于毁灭、走向破灭”。
  5. §32.22.7pervicit, ut postero die — pervincere ut 后面接虚拟式,表示通过说服或威胁达到目的(“强令/说服其在第二天……”)。
  6. §32.22.12veniaque iis huius secessionis fuit — iis 是所有与格(意为“对他们而言有宽恕”,即“他们得到了宽恕”)。huius secessionis 是宾格性属格,修饰 venia(意为“对此次退出的宽恕”)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §32.22.1-32.22.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:32.22.1-32.22.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。