§32.21.18nunc autem defuncti bello Punico Romani, quod per sedecim annos velut intra viscera Italiae toleraverunt, non praesidium Aetolis bellantibus miserunt, sed ipsi duces belli arma terra marique simul Macedoniae intulerunt.
然而现在,结束了波尼战争的罗马人——他们在十六年间仿佛在意大利的腹地中忍受了这场战争——并没有向正在作战的埃托利亚人派遣守备队,而是他们自己作为战争的主导者,同时从陆路和海路对马其顿兵刃相向。
§32.21.19tertius iam consul summa vi gerit bellum.
如今,第三位执政官正以最大的力量进行战争。
Sulpicius in ipsa Macedonia congressus fudit fugavitque regem, partem opulentissimam regni eius depopulatus; §32.21.20nunc Quinctius tenentem claustra Epiri natura loci, munimentis, exercitu fretum castris exuit, fugientem in Thessaliam persecutus praesidia regia sociasque urbes eius prope in conspectu regis ipsius expugnavit.
苏尔皮基乌斯在马其顿本土与国王交战,将其击溃并使之逃跑,并掠夺了其王国最富庶的部分;如今昆克蒂乌斯将凭借地形、防御工事和军队死守伊庇鲁斯要隘的国王赶出营地,并在追击逃往色萨利的国王时,几乎在国王本人的注视下攻占了皇家守备队和他的盟友城市。
§32.21.21ne sint vera, quae Atheniensis modo legatus de crudelitate, avaritia, libidine regis disseruit; nihil ad nos pertineant, quae in terra Attica scelera in superos inferosque deos sunt admissa, §32.21.22multo minus, quae Ciani Abydenique, qui procul ab nobis absunt, passi sunt; §32.21.23nostrorum ipsi vulnerum, si vultis, obliviscamur, caedes direptionesque bonorum Messenae in media Peloponneso factas, et hospitem Cyparissiae Charitelen contra ius omne ac fas inter epulas prope ipsas occisum, et Aratum patrem filiumque Sicyonios, cum senem infelicem parentem etiam appellare solitus esset, interfectos, §32.21.24filii etiam uxorem libidinis causa in Macedoniam asportatam, cetera stupra virginum matronarumque oblivioni dentur; §32.21.25ne sit cum Philippo res, cuius crudelitatis metu obmutuistis omnes — nam quae alia tacendi advocatis in concilium causa est? —;
就算刚才阿太奈使节关于国王的残暴、贪婪和好色所说的话不是真的;就算在阿提卡土地上针对天上和地下神灵所犯下的罪行与我们毫无关系;更不用说那些远离我们的基安人和阿比多斯人所遭受的苦难了;如果你们愿意,让我们忘掉我们自己的伤口,忘掉在伯罗奔尼撒中部的墨塞涅发生的屠杀和财产掠夺,忘掉基帕里西亚的宾客哈里特勒斯如何违背一切法律与正义在宴席旁被杀,忘掉西基翁的阿拉托斯父子如何被杀——尽管国王甚至习惯于称呼这位不幸的老人为父亲—— 甚至忘掉儿子的妻子因为国王的欲情而被带往马其顿,让其他对处女和妇人的蹂躏都归于遗忘吧;就算我们的交涉对象不是菲利普——出于对其残暴的恐惧,你们所有人都沉默了,因为被召集到议会中的你们保持沉默,还能有什么其他原因呢?
cum Antigono, mitissimo ac iustissimo rege et de nobis omnibus optime merito, existimemus disceptationem esse: §32.21.26num † id postularet facere nos, quod fieri non posset? paene insula est Peloponnesus, angustis Isthmi faucibus continenti adhaerens, nulli apertior neque opportunior quam navali bello.
——让我们认为,我们是在与安提柯进行讨论,他是一位最温和、最公正且对我们所有人有极大恩德的国王:难道他会要求我们去做无法做到的事情吗? 伯罗奔尼撒是一个半岛,通过地峡的狭窄颈部与大陆相连,对于任何战争而言,都不如对于海军战争那般毫无防备且易受攻击。
§32.21.27si centum tectae naves et quinquaginta leviores apertae et triginta Issaei lembi maritimam oram vastare et expositas prope in ipsis litoribus urbes coeperint oppugnare, in mediterraneas scilicet nos urbes recipiemus, tamquam non intestino et haerente in ipsis visceribus uramur bello!
如果一百艘有甲板的军舰和五十艘较轻的无甲板船,以及三十艘伊萨的快船开始蹂躏沿海地区,并袭击几乎暴露在海岸线上的城市,我们当然会撤退到内陆城市,仿佛我们没有被粘附在自己腹地内的内乱烧灼一样!
§32.21.28cum terra Nabis et Lacedaemonii, mari classis Romana urgebunt, † unde regiam societatem et Macedonum praesidia inploremus? an ipsi nostris armis ab hoste Romano tutabimur urbes, quae oppugnabuntur? egregie enim Dymas priore bello sumus tutati!
当陆地上面临纳比斯和拉刻代蒙人,海上面临罗马舰队的逼迫时,我们该向何处哀求皇家联盟和马其顿的守备队? 或者我们自己能用我们自己的武器,从罗马敌人手中保卫那些将遭受攻击的城市吗? 在先前的战争中,我们保卫迪梅保卫得可真是出色啊!
§32.21.29satis exemplorum nobis clades alienae praebent; ne quaeramus, quem ad modum ceteris exemplo simus.
他人的灾难已经为我们提供了足够的先例;让我们不要去寻求如何使我们自己成为他人的先例。
§32.21.30nolite, quia ultro Romani petunt amicitiam, id quod optandum vobis ac summopere petendum erat, §32.21.31fastidire.
不要因为罗马人主动寻求友谊——这本是你们应该渴望并竭力寻求的—— 而加以鄙视。
metu enim videlicet compulsi et deprensi in aliena terra, quia sub umbra vestri auxilii latere volunt, in societatem vestram confugiunt, ut portibus vestris recipiantur, ut commeatibus utantur!
因为,他们难道是迫于恐惧,并在异国土地上陷入困境,因为他们想躲在你们援助的阴影下,才逃到你们的联盟中,以便被你们的港口接纳,以便使用你们的粮食吗!
§32.21.32mare in potestate habent; terras, quascunque adeunt, extemplo dicionis suae faciunt.
他们掌握着海洋;他们所到的一切土地,立刻归入他们的统治之下。
quod rogant, cogere possunt; §32.21.33quia pepercisse vobis volunt, committere vos, cur pereatis, non patiuntur.
他们所要求的,他们有能力强迫;因为他们希望宽恕你们,他们不容许你们犯下会导致你们灭亡的过错。
nam quod Cleomedon modo tamquam mediam et tutissimam vobis viam consilii, ut quiesceretis abstineretisque armis, ostendebat, ea non media, sed nulla via est.
因为,克莱奥梅东刚才向你们展示的所谓中间且最安全的选择路径——即你们保持安静、不拿起武器,那并不是中间的路径,而是根本没有出路。
§32.21.34etenim praeterquam quod aut accipienda aut spernenda vobis Romana societas est, quid aliud quam nusquam gratia stabili, velut qui eventum expectaverimus, ut fortunae applicaremus nostra consilia, praeda victoris erimus?
因为除了你们对罗马联盟要么接受要么鄙视这一事实之外,我们在任何地方都没有稳定的好意,仿佛在等待结果以便使我们的计划适应命运一样,我们除了成为战胜国的战利品之外,还能成为什么呢?
§32.21.35nolite, si, quod omnibus votis petendum erat, ultro offertur, fastidire.
不要因为以一切祈祷所寻求的东西被主动奉上而加以鄙视。
non, quem ad modum hodie utrumque vobis licet, sic semper liciturum est; nec saepe nec diu eadem occasio erit.
今天你们虽然可以作两种选择,但并不意味着永远都可以如此;同样的机遇既不会频繁,也不会持久。
§32.21.36liberare vos a Philippo iam diu magis vultis quam audetis.
长期以来,你们想从菲利普那里解放自己的愿望,远胜于你们敢于付诸行动的勇气。
sine vestro labore et periculo qui vos in libertatem vindicarent, cum magnis classibus exercitibusque mare traiecerunt.
那些无需你们的劳苦和危险便能将你们拯救至自由之中的人,已经带着庞大的舰队和军队渡海而来。
§32.21.37hos si socios aspernamini, vix mentis sanae estis; sed aut socios aut hostes habeatis oportet.
如果你们鄙视这些人作为盟友,你们几乎是心智不健全;但你们必须要么把他们当盟友,要么当敌人。
”
”