§32.23.1ceteri populi Achaeorum, cum sententias perrogarentur, societatem cum Attalo ac Rhodiis praesenti decreto confirmarunt; §32.23.2cum Romanis, quia iniussu populi non poterat rata esse, in id tempus, §32.23.3quo Romam mitti legati possent, dilata est; in praesentia tris legatos ad L. Quinctium mitti placuit et exercitum omnem Achaeorum ad Corinthum admoveri captis Cenchreis iam urbem ipsam Quinctio oppugnante.
阿凯亚人的其余城邦在被依次征询意见时,通过当前的决议批准了与阿塔路斯及罗得斯人的同盟;与罗马人的同盟,因为未经民众的命令便无法生效,而被推迟到那个时候,即可以派遣使节去罗马的时候;眼下决定派遣三名使节去见卢基乌斯·昆克蒂乌斯,并决定将阿凯亚人的全军推向科林斯,因为此时肯克雷아이已被占领,昆克蒂乌斯正在亲自围攻该城。
§32.23.4et hi quidem e regione portae, quae fert Sicyonem, posuerunt castra; Romani in Cenchreas versam partem urbis, Attalus traducto per Isthmum exercitu ab Lechaeo, alterius maris portu, oppugnabant, primo segnius, sperantes seditionem intus fore inter oppidanos ac regium praesidium.
他们在通往西基翁的城门方向驻扎了营地;罗马人围攻城市面朝肯克雷아이的那一部分,而阿塔路斯在将军队运过地峡后,从另一侧海洋的港口莱哈翁发起围攻。 起初他们行动较为缓慢,希望城内居民与国王的守备队之间会发生内讧。
§32.23.5postquam uno animo omnes, et Macedones tamquam communem patriam tuebantur, et Corinthii ducem praesidii Androsthenen haud secus quam civem et suffragio creatum suo imperio in se uti patiebantur, omnis inde spes oppugnantibus in vi et armis et operibus erat.
在看到所有人万众一心,马其顿人像保卫共同的祖国一样进行防守,而科林斯人也容许守备队指挥官安德罗斯特尼斯对他们行使指挥权,就好像他是通过他们自己的选票选出的公民一样,此后围攻者的全部希望就都寄托在武力、兵器和攻城工事上了。
§32.23.6undique aggeres haud facili aditu ad moenia admovebantur.
四面八方,虽然接近城墙并非易事,土垒还是被推到了城墙前。
§32.23.7aries ex ea parte, quam Romani oppugnabant, aliquantum muri diruerat; in quem locum, quia nudatus munimento erat, protegendum armis cum Macedones concurrerent, atrox proelium inter eos ac Romanos ortum est.
在罗马人围攻的那一面,破城槌已经摧毁了相当一部分城墙;由于该处失去了防御屏障,当马其顿人纷纷奔往该处用武力进行保护时,他们与罗马人之间爆发了一场惨烈的战斗。
§32.23.8ac primo multitudine facile expellebantur Romani; adsumptis deinde Achaeorum Attalique auxiliis aequabant certamen, nec dubium erat, quin Macedonas Graecosque facile loco pulsuri fuerint.
起初,罗马人因对方人数众多而被轻易击退;随后,在加入了阿凯亚人和阿塔路斯的辅助军后,他们势均力敌,且毫无疑问,他们本可以轻易地将马其顿人和希腊人从该处赶走。
§32.23.9transfugarum Italicorum magna multitudo erat, pars ex Hannibalis exercitu metu poenae a Romanis Philippum secuta, pars navales socii relictis nuper classibus ad spem honoratioris militiae transgressi; hos desperata salus, si Romani vicissent, ad rabiem magis quam audaciam accendebat.
意大利逃兵的人数极多,其中一部分来自汉尼拔的军队,因害怕受到罗马人的惩罚而投奔了菲利普,另一部分是海军同盟兵,最近抛弃了舰队,怀着获得更体面军务的希望而叛变投敌;如果罗马人获胜,他们对自身生还的绝望驱使着他们走向疯狂,而非仅仅是勇敢。
§32.23.10promunturium est adversus Sicyonem Iunonis, quam vocant Acraeam, in altum excurrens; traiectus inde Corinthum septem fere milium passuum.
在西基翁对面,有一个被称为阿克莱亚的朱诺海岬延伸进深海;从那里渡海到科林斯大约有七英里。
§32.23.11eo Philocles, regius et ipse praefectus, mille et quingentos milites per Boeotiam duxit.
自以为也是国王部将的菲洛克勒斯,率领一千五百名士兵穿过维奥蒂亚来到那里。
praesto fuere ab Corintho lembi, qui praesidium id acceptum Lechaeum traicerent.
来自科林斯的快速轻舟已准备就绪,用以接载这支守备队并将他们运送至莱哈翁。
§32.23.12auctor erat Attalus incensis operibus omittendae extemplo oppugnationis; pertinacius Romanus in incepto perstabat.
阿塔路斯建议烧毁攻城工事,立即放弃围攻;而罗马将领则更固执地坚持原定计划。
is quoque, ut pro omnibus portis disposita videt praesidia regia nec facile erumpentium impetus sustineri posse, in Attali sententiam concessit.
然而,当他看到所有的城门前都部署了国王的守备队,且无法轻易抵挡突围者冲击的时候,他也同意了阿塔路斯的意见。
§32.23.13ita inrito incepto dimissis Achaeis reditum ad naves est.
如此,行动徒劳无获,在解散了阿凯亚人后,众人返回船只。
Attalus Piraeum, Romani Corcyram petierunt.
阿塔路斯前往比雷埃夫斯,罗马人则前往科尔库拉。