Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §32.21.1-32.21.17

阿里斯泰努斯主张结盟罗马的演说

第 1098 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

普拉伊托阿里斯泰努斯对保持沉默的阿卡亚人发表进言,敦促他们克服个人危险为公共利益做出决断。他对比了罗马与马其顿的军事形势,指出菲利普过去未能保护盟友的事实以及如今的撤退,从而说明抵抗罗马是不可能的。

§32.21.1tum Aristaenus praetor rursus: “non magis consilium vobis, principes Achaeorum, deest quam lingua; sed suo quisque periculo in commune consultum non vult.
于是普拉伊托阿里斯泰努斯再次说道:“阿卡亚人的领袖们啊,你们并非缺乏谋略,正如你们不缺乏口舌一样;但是,每个人都不愿冒着自身的危险为公共利益出谋划策。
forsitan ego quoque tacerem, si privatus essem; nunc praetori video aut non dandum concilium legatis fuisse, §32.21.2aut non sine responso eos dimittendos esse;
如果我只是一个普通公民,也许我也会保持沉默;但现在,作为普拉伊托,我看要么当初不应该由普拉伊托给予使节们召开议会的机会,要么就不应当在不予答复的情况下遣走他们。
respondere autem nisi ex vestro decreto qui possum? et quoniam nemo vestrum, qui in hoc concilium advocati estis, pro sententia quicquam dicere vult aut audet, orationes legatorum hesterno die ut pro sententiis dictas percenseamus perinde ac non postulaverint, §32.21.3quae e re sua essent, sed suaserint, quae nobis censerent utilia esse.
然而,若无你们的决议,我怎能做出答复? 既然被召集到这个议会中的你们,没有一个人愿意或敢于发表任何个人的意见,那么,让我们把昨天使节们的演说视为作为个人意见所发表的言论来进行审视,就好像他们并不是在要求符合他们自身利益的事,而是在劝告他们认为对我们有益的事一样。
§32.21.4Romani Rhodiique et Attalus societatem amicitiamque nostram petunt et in bello, quod adversus Philippum gerunt, se a nobis adiuvari aequum censent.
罗马人、罗得斯人以及阿塔罗斯寻求我们的同盟与友谊,并认为在他们对抗菲利普的战争中,得到我们的援助是合理的。
§32.21.5Philippus societatis secum admonet et iuris iurandi et modo postulat, ut secum stemus, modo, ne intersimus armis, contentum ait se esse.
菲利普则提醒我们注意与他的同盟和誓言,他时而要求我们站在他这一边,时而又说只要我们不参与战争,他就心满意足了。
§32.21.6nulline venit in mentem, cur, qui nondum socii sunt, plus petant quam socius? non fit hoc neque modestia Philippi neque impudentia Romanorum, Achaei: §32.21.7fortuna et dat fiduciam postulantibus et demit.
难道没有人想到,为什么那些还不是盟友的人要求的比盟友还要多吗? 阿卡亚人啊,这既不是因为菲利普的谦逊,也不是因为罗马人的无耻:命运既赋予提出要求者以信心,也夺走它。
Philippi praeter legatum videmus nihil; Romana classis ad Cenchreas stat urbium Euboeae spolia prae se ferens, consulem legionesque eius, exiguo maris spatio diiunctas, Phocidem ac Locridem pervagantis videmus: §32.21.8miramini, cur diffidenter Cleomedon, legatus Philippi, ut pro rege arma caperemus adversus Romanos, modo egerit?
除了菲利普的使节,我们什么也看不见;而罗马舰队正停泊在肯克雷亚,展示着从优波亚诸城市夺取的战利品,我们也看到执政官和他的军团,仅隔着狭窄的海面,正在佛基斯和洛克里斯一带横行:你们难道奇怪,为什么菲利普的使节克莱奥梅东刚才在敦促我们为了国王拿起武器对抗罗马人时,表现得如此缺乏信心吗?
§32.21.9qui, si ex eodem foedere ac iure iurando, cuius nobis religionem iniciebat, rogemus eum, ut nos Philippus et ab Nabide ac Lacedaemoniis et ab Romanis defendat, non modo praesidium, quo tueatur nos, §32.21.10sed ne quid respondeat quidem nobis sit inventurus, non hercule magis quam ipse Philippus priore anno, qui pollicendo se adversus Nabidem bellum gesturum cum temptasset nostram iuventutem hinc in Euboeam extrahere,
如果我们根据他试图用来约束我们的同一条约和誓言,要求他让菲利普保护我们免受纳比斯和拉刻代蒙人以及罗马人的侵害,他不仅找不到可以保护我们的守备队,甚至连如何答复我们都找不到——凭赫拉克勒斯起誓,这绝不亚于前年菲利普本人的做法。
§32.21.11postquam nos neque decernere id sibi praesidium neque velle illigari Romano bello vidit, oblitus societatis eius, quam nunc iactat, vastandos populandosque Nabidi ac Lacedaemoniis reliquit.
当时他许诺自己将对纳比斯宣战,试图将我们的青年从这里引诱到优波亚去,在看到我们既不为他决议该项援助、也不愿卷入与罗马人的战争之后,他便忘记了他现在大肆宣扬的那个同盟,任由我们被纳比斯和拉刻代蒙人蹂躏和掠夺。
§32.21.12ac mihi quidem minime conveniens inter se oratio Cleomedontis visa est.
在我看来,克莱奥梅东的演说显得极其前后矛盾。
elevabat Romanum bellum eventumque eius eundem fore, qui prioris belli, §32.21.13quod cum Philippo gesserint, dicebat.
他贬低与罗马人的战争,并声称其结局将与先前的战争相同,他说那场战争是他们与菲利普进行的。
cur igitur nostrum ille auxilium absens petit potius quam praesens nos, socios veteres, simul ab Nabide ac Romanis tueatur? nos dico? quid ita passus est Eretriam Carystumque capi? quid ita tot Thessaliae urbes? quid ita Locridem Phocidemque?
那么,既然如此,他为什么人在远方求助于我们,而不是亲临现场,保护我们这些老盟友同时免受纳比斯和罗马人的侵害呢? 我说“我们”? 他为什么眼睁睁看着埃雷特里亚和卡里斯托斯被攻陷? 为什么眼睁睁看着色萨利的这么多城市? 为什么是洛克里斯和佛基斯?
§32.21.14quid ita nunc Elatiam oppugnari patitur? cur excessit faucibus Epiri claustrisque illis inexpugnabilibus super Aoum amnem relictoque, quem insidebat, saltu penitus in regnum abiit? aut vi aut metu aut voluntate.
为什么现在任由埃拉泰亚遭受围攻? 为什么他撤离了伊庇鲁斯的峡谷和阿奥乌斯河上那些坚不可摧的关隘,放弃了他所驻守的隘口,退到了王国的深处? 要么是被迫,要么是由于恐惧,要么是出于自愿。
§32.21.15si sua voluntate tot socios reliquit hostibus diripiendos, qui recusare potest, quin et socii sibi consulant? si metu, nobis quoque ignoscat timentibus; si victus armis cessit, Achaei Romana arma sustinebimus, Cleomedon, quae vos Macedones non sustinuistis?
如果他是出于自愿而留下这么多盟友任由敌人掠夺,他怎么能反对盟友们为自己谋划呢? 如果是由于恐惧,也请他原谅我们的害怕;如果是因兵败而退让,克莱奥梅东啊,难道我们阿卡亚人,能抵挡得住你们马其顿人都无法抵挡的罗马武力吗?
§32.21.16an tibi credamus Romanos non maioribus copiis nec viribus nunc bellum gerere, quam antea gesserint, potius quam res ipsas intueamur?
还是说,我们应该相信你的话,认为罗马人现在并非用比以前更大的军队或力量来进行战争,而不是去看事实本身?
§32.21.17Aetolos tum classe adiuverunt; nec duce consulari nec exercitu bellum gesserunt; sociorum Philippi maritimae tum urbes in terrore ac tumultu erant; mediterranea adeo tuta ab armis Romanis fuerunt, ut Philippus Aetolosnequiquam opem — Romanorumimplorantisdepopularetur;
那时他们仅用舰队援助埃托利亚人;他们既没有执政官级的指挥官,也没有陆军来作战;菲利普盟友的沿海城市当时处于恐惧和混乱之中;而内陆地区则非常安全,免受罗马武力的侵害,以至于菲利普得以蹂躏那些徒劳地恳求罗马人援助的埃托利亚人;

词汇与语法注释

  1. 32.21.1non magis consilium vobis, principes Achaeorum, deest quam lingua — 比较句式 'non magis A quam B'(A不比B更缺乏)在此起到双重否定的效果:“你们不缺乏谋略,正如你们不缺乏口舌一样”,意指两者兼备。这强调了他们的沉默并非因为缺乏智慧,而是出于对个人危险的恐惧。
  2. 32.21.1in commune consultum — 'consultum' 是动词 'consulo'(谋划、考虑利益)的虚拟被动分词(中性单数)。此处作为无人称被动不定式(省略了 'esse',或代表 'consultum iri')或名词化分词使用,意为“为公共利益出谋划策”,作为 'vult' 的宾语。
  3. 32.21.7Philippi praeter legatum videmus nihil — 属格 'Philippi' 是所有/所属属格,在此省略了中心词,表示“属于菲利普的东西(如军队或援助)”。与 'nihil' 连用,意为“除了使节,我们看不到属于菲利普的任何东西”。
  4. 32.21.9qui, si ex eodem foedere ac iure iurando, cuius nobis religionem iniciebat, rogemus eum, ut nos Philippus et ab Nabide ac Lacedaemoniis et ab Romanis defendat, non modo praesidium, quo tueatur nos, sed ne quid respondeat quidem nobis sit inventurus — 这是一个以连接代词 'qui'(指代克莱奥梅东)开头的长难条件句。条件从句中的动词 'rogemus'(虚拟式现在时)与主句中由主动将来分词构成的迂回形式 'sit inventurus'(虚拟式现在时)相呼应,表示对未来的假设(潜在条件句):“如果我们要求……,他将无法找到……”。此外,它在 'non modo ... sed ne ... quidem' 的对比结构中嵌入了部分省略。
  5. 32.21.16an tibi credamus Romanos non maioribus copiis nec viribus nunc bellum gerere, quam antea gesserint, potius quam res ipsas intueamur? — 现在时虚拟式 'credamus' 和 'intueamur' 是表示自问或向听众进行修辞性发问的“思虑虚拟式(疑问虚拟式)”。在由 'potius quam' 引导的从属句中,'intueamur' 同样采用虚拟式以保持语法协调。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §32.21.1-32.21.17. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:32.21.1-32.21.17

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。