§32.21.18nunc autem defuncti bello Punico Romani, quod per sedecim annos velut intra viscera Italiae toleraverunt, non praesidium Aetolis bellantibus miserunt, sed ipsi duces belli arma terra marique simul Macedoniae intulerunt.
しかし今や、ローマ人はポエニ戦争を終え、彼らが十六年間いわばイタリアの腸(はらわた)の中で耐え忍んだその戦争の後に、戦闘中のアイトリア人へ単に守備隊を送ったのではなく、自らが戦争の主導者として、陸と海から同時にマケドニアに攻め入ったのだ。
§32.21.19tertius iam consul summa vi gerit bellum.
今や三人目の執政官が最大の力をもって戦争を遂行している。
Sulpicius in ipsa Macedonia congressus fudit fugavitque regem, partem opulentissimam regni eius depopulatus;
スルピキウスはマケドニア本土で王と交戦して彼を打ち破り敗走させ、彼の王国の最も富裕な地域を略奪した。
§32.21.20nunc Quinctius tenentem claustra Epiri natura loci, munimentis, exercitu fretum castris exuit, fugientem in Thessaliam persecutus praesidia regia sociasque urbes eius prope in conspectu regis ipsius expugnavit.
今やクィンクティウスは、土地の自然、防壁、軍勢を頼みとしてエピロスの障壁を保持していた王を陣地から追い払い、テッサリアへと逃れる彼を追撃して、王の守備隊と同盟諸都市を、ほぼ王自身の目の前で攻略した。
§32.21.21ne sint vera, quae Atheniensis modo legatus de crudelitate, avaritia, libidine regis disseruit;
先ほどアテナイの使節が王の残虐さ、貪欲さ、好色さについて論じたことが真実ではないとしよう。
nihil ad nos pertineant, quae in terra Attica scelera in superos inferosque deos sunt admissa,
アッティカの地で天上と地底の神々に対して犯された悪行が、私たちに何の関係もないとしよう。
§32.21.22multo minus, quae Ciani Abydenique, qui procul ab nobis absunt, passi sunt;
私たちから遠く離れたキアノス人やアビュドス人が被った苦難は、なおさら関係がないとしよう。
§32.21.23nostrorum ipsi vulnerum, si vultis, obliviscamur, caedes direptionesque bonorum Messenae in media Peloponneso factas, et hospitem Cyparissiae Charitelen contra ius omne ac fas inter epulas prope ipsas occisum, et Aratum patrem filiumque Sicyonios, cum senem infelicem parentem etiam appellare solitus esset, interfectos,
私たち自身の傷については、望むなら忘れ去ろう。 ペロポネソスのただ中にあるメッセネで行われた虐殺や財産の略奪を、またクュパリッシアの客人カリテレスがあらゆる法と正義に反して宴席のまさにその傍らで殺害されたことを、さらにシキュオンのアラトス父子が、王がこの不幸な老父を「父」とさえ呼ぶ習慣があったにもかかわらず殺害されたことを、また息子の妻さえもが欲情のためにマケドニアへと連れ去られたことを。
§32.21.24filii etiam uxorem libidinis causa in Macedoniam asportatam, cetera stupra virginum matronarumque oblivioni dentur;
処女や既婚女性たちのその他の陵辱は、忘却に委ねられよ。
§32.21.25ne sit cum Philippo res, cuius crudelitatis metu obmutuistis omnes — nam quae alia tacendi advocatis in concilium causa est? —;
交渉相手がフィリッポスではないとしよう、その残虐さへの恐れからあなたがた全員が沈黙している彼とは――というのも、民会に召集されたあなたがたが沈黙している理由が、ほかに何があろうか。
cum Antigono, mitissimo ac iustissimo rege et de nobis omnibus optime merito, existimemus disceptationem esse:
――きわめて穏和で正義に満ち、私たち全員に対して多大な功績のあったアンティゴノス王との間に、議論があるとみなそうではないか。
§32.21.26num † id postularet facere nos, quod fieri non posset? paene insula est Peloponnesus, angustis Isthmi faucibus continenti adhaerens, nulli apertior neque opportunior quam navali bello.
はたして彼は、不可能なことを行うよう私たちに要求するだろうか。 ペロポネソスは半島であり、イストモスの狭い頸部によって大陸に繋がっており、海上戦に対して、他のいかなる場所よりも無防備であり、かつ標的になりやすい。
§32.21.27si centum tectae naves et quinquaginta leviores apertae et triginta Issaei lembi maritimam oram vastare et expositas prope in ipsis litoribus urbes coeperint oppugnare, in mediterraneas scilicet nos urbes recipiemus, tamquam non intestino et haerente in ipsis visceribus uramur bello!
もし百隻の甲板付き軍船と、五十隻のより軽快な甲板なし船、そして三十隻のイッサの快速船が沿岸を略奪し、海岸のすぐ近くにさらされている諸都市を攻撃し始めたなら、私たちは当然、内陸の都市へと退避するのだろうか、あたかも、自分たち自身の内臓にこびりついた内なる戦争によって焼き尽くされていないかのように!
§32.21.28cum terra Nabis et Lacedaemonii, mari classis Romana urgebunt, † unde regiam societatem et Macedonum praesidia inploremus? an ipsi nostris armis ab hoste Romano tutabimur urbes, quae oppugnabuntur? egregie enim Dymas priore bello sumus tutati!
陸からはナビスとスパルタ人が、海からはローマの艦隊が圧迫してくるとき、どこから王の同盟やマケドニアの援助を哀願できようか。 あるいは、攻撃されるであろう諸都市を、私たち自身の武力によって敵たるローマ人から守り抜くというのか。 実に、前回の戦争で私たちはデュメを見事に守り抜いたではないか!
§32.21.29satis exemplorum nobis clades alienae praebent;
他者の破滅が私たちに十分な先例を提供している。
ne quaeramus, quem ad modum ceteris exemplo simus.
私たちが他者にとって先例となるような道を自ら求めないようにしよう。
§32.21.30nolite, quia ultro Romani petunt amicitiam, id quod optandum vobis ac summopere petendum erat, §32.21.31fastidire.
ローマ人が自ら進んで友情を求めているからといって、本来あなたがたが望み、至極懇願すべきであったそのことを、軽蔑してはならない。
metu enim videlicet compulsi et deprensi in aliena terra, quia sub umbra vestri auxilii latere volunt, in societatem vestram confugiunt, ut portibus vestris recipiantur, ut commeatibus utantur!
彼らは、恐れに駆られ、異郷の地で行き詰まったために、あなたがたの援助の影に身を隠したいがゆえに、あなたがたの同盟へと逃げ込んでいるのだ、自らの港に受け入れられ、食糧を利用できるようにするために! とでもいうのか。
§32.21.32mare in potestate habent;
彼らは海を支配下に置いている。
terras, quascunque adeunt, extemplo dicionis suae faciunt.
赴くすべての土地を、直ちに自らの支配下に置く。
quod rogant, cogere possunt;
彼らが求めていることを、彼らは強制することができるのだ。
§32.21.33quia pepercisse vobis volunt, committere vos, cur pereatis, non patiuntur.
彼らはあなたがたを容赦したいと望んでいるからこそ、あなたがたが滅びる原因となる過ちを犯すのを許さないのだ。
nam quod Cleomedon modo tamquam mediam et tutissimam vobis viam consilii, ut quiesceretis abstineretisque armis, ostendebat, ea non media, sed nulla via est.
というのも、先ほどクレオメドンが、あなたがたにとって中間的で最も安全な策として、静観し武器を取るのを控えるよう示していたものは、中間的な道ではなく、全くの行き止まりだからである。
§32.21.34etenim praeterquam quod aut accipienda aut spernenda vobis Romana societas est, quid aliud quam nusquam gratia stabili, velut qui eventum expectaverimus, ut fortunae applicaremus nostra consilia, praeda victoris erimus?
実に、あなたがたにとってローマとの同盟は、受け入れるか拒絶するかのどちらかでしかないという事実のほかに、どこの国に対しても確固たる友好関係を持たず、あたかも結末を見届けてから自分たちの策を運命に合わせようとした者たちとして、勝者の餌食になる以外に、私たちに何があるというのか。
§32.21.35nolite, si, quod omnibus votis petendum erat, ultro offertur, fastidire.
あらゆる祈りをもって求めるべきであったものが、向こうから差し出されているのであれば、それを軽蔑してはならない。
non, quem ad modum hodie utrumque vobis licet, sic semper liciturum est;
今日あなたがたに双方の選択が許されているように、常にそれが許され続けるわけではない。
nec saepe nec diu eadem occasio erit.
同じ機会は、度々訪れることも、長く続くこともないのだ。
§32.21.36liberare vos a Philippo iam diu magis vultis quam audetis.
あなたがたは、フィリッポスから自らを解放することを、とうの昔から、あえて実行するよりはむしろ強く望んできた。
sine vestro labore et periculo qui vos in libertatem vindicarent, cum magnis classibus exercitibusque mare traiecerunt.
あなたがたの労苦や危険なしに、あなたがたを自由へと連れ戻そうとする者たちが、大艦隊と大軍を率いて海を渡ってきたのだ。
§32.21.37hos si socios aspernamini, vix mentis sanae estis;
もしこれらの者たちを同盟者として拒絶するなら、あなたがたはほとんど正気ではない。
sed aut socios aut hostes habeatis oportet. ”
しかし、あなたがたは彼らを同盟者とするか、あるいは敵とするかしかなければならない。 」